|
1. Christiano necessaria fides. Illius effectus.
Qualis esse debeat. Quicumque christianum nomen tenet,
et quicumque sacramentis divinis est imbutus, fratres
charissimi, necesse est ut religionis christianae rationem
sciat, et fidei veritatem agnoscat; ejus quoque fidei,
quae, ut Apostolus ait, per dilectionem operatur
(Galat. V, 6), quae in praesenti confortat ac
roborat credentes, et in futuro perducit ad Dei
contemplationem. Nam tria quaedam proposuit animae
nostrae necessaria beatus et egregius Gentium Doctor,
dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria
haec; major autem horum est charitas. Primum ergo fides
catholica christiano necessaria est: quia in ipsa
distinguuntur filii Dei a filiis diaboli, filii lucis a
filiis tenebrarum; per ipsam renascimur in Baptismate,
et salutem aeternam impetramus, sicut scriptum est, Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc.
XVI, 16). Haec porta est vitae, haec janua
regni. Per ipsam discitur veritatis scientia, et
percipitur cognitio divinitatis; per ipsam gratiam Dei
invenimus. Aliter autem Deo placere non possumus: quia
sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI,
6). Vere enim beatus est qui et recte credendo bene
vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Igitur
sicut otiosa est fides sine operibus bonis, ita nihil
proficiunt opera bona sine fide recta. Unde beatus
Jacobus apostolus dixit: Quid proderit, fratres mei,
si fidem se quis dicat habere, opera autem non habeat?
numquid poterit salvare eum? Fides sine operibus otiosa
est. Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et
fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 14,
17, 26). Fidem ante omnia, fratres mei, rectam et
immaculatam habere contendite, et secundum apostolicae
institutionis normam, Symbolum a sanctis patribus
constitutum memoriter tenete, et religiose viventes
observare studete; haereticorum dogmata pestifera fugite,
maleficorum et incantatorum venena mortifera horrescite,
divinorum et sortilegorum nefandas traditiones, quae cum
daemonibus societatem habent, penitus respuite: ut nihil
aliud quam quod catholica fides laudat, amat, praedicat,
in mente sive in professione seu moribus teneatis.
2. Spes firma. De peccatorum quorumlibet venia, si
tamen a peccando cessetur; deque Dei solatio in
pressuris. Post hanc ergo fidem, spem firmam habere
discite, quae animum nostrum ad invisibilia trahit, et
intentionem nostram in coelestia et aeterna inserit, et
quodam modo nexibus insolubilibus ligat: quae non
decipit, sed fideliter obsequentes ad aeternam
beatitudinem perducit. Nemo igitur, quamvis ingenti
peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis
desperare debet; sed spe certae misericordiae illius
indulgentiam sibi quotidianis deprecari lacrymis, quam
recte sperare possunt, si ab actione pravi operis
cessabunt. Ideo non propter spem veniae perseveranter
peccare debemus; neque quia Deus juste peccata punit,
veniam desperare debemus: ut neque cum fiducia peccemus,
neque rursus peccata desperemus; sed utroque periculo
evitato, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam
speremus. Similiter et in omnium tribulationum angustia,
spe in solatium supernae pietatis currendum est: quia in
illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit,
dicente propheta: In Deo salutare meum et gloria mea;
Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est (Psal.
LXI, 8).
3. Charitas spe et fide major. Praemium est
sanctorum. Cum enim fidem rectam et spem firmam vobis,
fratres, persuademus, hoc maxime hortamur, ut charitatem
in vobis habere et opere ostendere per omnia satagatis.
Per ipsam enim et cum ipsa beatitudinem veram habituros
vos esse sciatis: quia sine hac nemo videbit Deum. Haec
autem ideo major fide et spe ab Apostolo esse narratur,
quia caeteris recedentibus, ipsa sola permanebit. Fidei
enim succedit spes, et spei beatitudo; charitati autem
non transmutatio, sed sola restat perfectio. Haec omnium
arx est virtutum, haec promissio regni, haec praemium
summum est sanctorum in coelo: quia in perenni gaudio
nihil gratius, nihil dulcius habent sancti perfecto amore
Dei. Quem quia praesentem vident, suavius diligunt, et
dulcius fruuntur ipso bono.
4. In praeceptis Dei principatum tenet. Oportet vos
scire, fratres, quia in omnibus praeceptis Dei charitas
obtinet principatum, sine cujus perfectione Deo nihil
placere posse Paulus apostolus testatur (I Cor.
XIII, 1-3): quia nec martyrium, nec saeculi
contemptum, nec eleemosynarum largitionem sine charitatis
officio quidquam proficere posse ostendit. Unde et ipse
Dominus a quodam scriba interrogatus quod esset mandatum
maximum, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua.
Addidit quoque: Secundum simile est huic, Diliges
proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis tota
Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37,
39, 40). Quod vero ait, Ex toto corde, et tota
anima, et tota mente; id est, toto intellectu, tota
voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum. Dei
vero dilectio in observatione mandatorum ejus tota
consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me,
sermones meos servat (Joan. XIV, 23). Unde et
ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes quia mei
estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem
(Id. XIII, 35). Item Apostolus: Plenitudo
legis est dilectio (Rom. XIII, 10). Item
Joannes evangelista: Hoc, inquit, mandatum habemus a
Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum (I
Joan. IV, 21).
5. Proximus, omnis christianus. Si forte quislibet
quaerat, quis sit proximus: sciat omnem christianum recte
proximum dici; quia omnes in Baptismo filii Dei
sanctificamur, ut fratres simus spiritualiter in charitate
perfecta. Nobilior est generatio spiritualis quam
carnalis, de qua in Evangelio ipsa veritas ait: Nisi
quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest
introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Qui
autem taliter intelligens proximum diligit, sine dubio
charitatem veram in semetipso tenebit. Haec igitur,
fratres, diligenter considerate, ut cum fide et
dilectione vestram operemini semper salutem, habentes spem
firmam, quia quidquid boni in praesenti agitis, in futuro
ab illo inaestimabiliter remunerabimini, qui auctor et
protector est nostrae salutis, Jesus Christus Dominus
noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et
regnat.
|
|