|
1. Christianorum gaudium in spe. Christianorum a
Paganis praecipuum discrimen. Quales resurgemus.
Omnium Christianorum spes, fratres charissimi, in
futurum tempus extenditur; ut quod hic servimus Deo,
alibi nos servisse laetemur. Hic enim nobis posita sunt
certamina; sed in futuro saeculo certaminum praemia
reservata: juste siquidem et provide divina sapientia
separavit tempus laboris et praemii. Hic ergo laboramus,
hic servimus Deo, et mandata ejus servamus; ut in futuro
saeculo, id est, in coelorum regno, aeterna praemia
capiamus. Scire enim debemus, fratres dilectissimi,
quid nobis Scriptura divina commendat, id est, futurum
esse judicium Dei, quod post resurrectionem complebitur
mortuorum. Hoc est quod praecipue Christianos a gentili
errore secernit: quia illi hanc tantummodo vitam esse
credunt; et ideo sine Deo esse, et diversis peccatis
atque criminibus non metuunt inquinari: nos vero ita in
hac vita conversamur, ut nos ad aliam praeparemus, in qua
et bonis bona, et malis mala retribuentur, sicut dixit
Apostolus, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal
Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive
bonum, sive malum. Sicut hic modo astamus in ecclesia,
et nos invicem praesentes aspicimus; ita etiam post
resurrectionem mortuorum astaturi sumus ante tribunal
Christi. Hanc enim ipsam animam tunc habebimus, quam
modo habemus: et in hoc ipso, quo nunc induimur, sumus
corpore suscitandi. Non enim sicut muta animalia facti
sumus, non sicut equi et boves, ut aeterna morte
pereamus: qui postquam hic vixerimus, alibi judicabimur;
ut aut pro peccatis poenas, aut pro bonis operibus praemia
consequamur aeterna.
2. Resurrectio ex omnipotentia et veritate Dei
demonstratur. Nemo ergo, fratres charissimi, de
resurrectione desperet, in qua Christianorum spes tota
consistit. Credite, fratres, Apostolo praedicanti: et
nihil de resurrectione dubitantes, ad diem judicii vos
praeparate. An forte sicut impii et increduli non putatis
fieri posse ut a mortuis resurgamus? Plane dicat hoc,
qui omnipotentem non credit esse Deum, qui hoc promittit
futurum. Nos autem qui scimus Dei omnipotentis esse
virtutem, quia promisisse eum legimus, quod
resurrectionem mortuorum faciat, non possumus de
resurrectione dubitare, quam se facturum esse promisit,
qui et omnipotens est, et mentiri nescit.
3. Item ex creatione. Et ex seminum vivificatione.
Sed te appello, quicumque infideli animo de resurrectione
dubitas, et putas non posse mortuos suscitari. Quid est
amplius, ex nihilo facere homines qui vivant; an eos qui
facti sunt atque vixerunt, reparare post mortem? Utique
plus est facere quod nunquam fuit, quam reparare quod
fuerit. Quomodo ergo impossibile esse dicis ut Deus,
qui hominem formavit ex nihilo, reformet? Quomodo nos
suscitare non potest conversos in pulverem, qui si etiam
in nihilum rediremus, facere poterat ut essemus; sicut et
fecit nos esse, cum antea nunquam fuissemus? Ita enim
beatus apostolus Paulus dixit: Sed dicunt aliqui,
Quomodo resurgunt mortui? quali autem corpore veniunt?
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius
moriatur: et quod seminas, non corpus quod futurum est
seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicujus
caeterorum: Deus autem dat illi corpus, sicut voluit,
et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV,
35, 38). Noli ergo, incredule homo, de
resurrectione dubitare. Qui grana seminum mortua, et
putrefacta vivificat, per quae in hoc saeculo vivas;
multo magis te ipsum resuscitabit, ut vivas in aeternum.
Qui illa reparat, quae tibi sunt necessaria; quomodo te
ipsum non reparat, propter quem et alia reparare dignatus
est?
4. Resurrectionem futuram res creatae testantur.
Itaque si velimus considerare quae in isto saeculo
videmus, divinae administrationis opera signa sunt
futurorum. Tota ergo hujus mundi administratio
testimonium est resurrectionis futurae. Videmus certe
hiemis adventu arbores spoliari pomis, nudari foliis; sed
eas rursus verno tempore speciem resurrectionis exprimere:
quae primo quidem incipiunt turgere in gemmis, tum ornari
in floribus, vestiri in foliis, et postmodum pomis
gravari. Interrogo te, infidelis homo, qui de
resurrectione dubitas: Ubi sunt ista, quae tempore quo
Deus disposuit producuntur? Dic mihi, ubi latitant
antequam producantur, quae nusquam quidem videntur; sed
tamen Deus, qui omnipotens est, et ea ex nihilo
condidit, secreta sua virtute producit? Hinc jam ad
campos et prata respicite, quae aestate transacta herbis
suis spoliantur ac floribus, et nuda remanent ipsa spatia
terrarum; sed iterum veris tempore revestiuntur, et novo
ubique germine incipiente laetatur agricola. Certe herba
quae ante vixit et moritur, rursus reviviscit ex semine:
sic etiam et nostrum corpus reviviscit ex pulvere.
5. Resurrectio Christi, pignus nostrae. Sed dicis,
o homo incredule, Ideo credimus futurum ut arbores, et
herbae et omnia reviviscant, quia illa jam facta
cognoscimus; unde autem cognoscere possumus quia mortui
resurgunt, cum adhuc a mortuis nemo surrexerit? Quisquis
hoc dicis vel cogitas, audi patienter, et intellige
sapienter. Ideo enim Dominus noster Jesus Christus
mori voluit et resurgere, ne tu de resurrectione
dubitares. Tamen quomodo potes dubitare, quia nos sumus
resurrecturi a mortuis; cum hoc promittat Deus, qui
nescit aliquando mentiri, qui et potest facere quidquid
vult, quia omnipotens est; et implet omnia quae
promittit, quia verax est, et mendacium in eo non est?
Et dedit nobis pius et misericors Dominus virtutis suae
pignus, et grandi testimonio nobis spem resurrectionis
ostendit; quia unigenitum Filium suum pro nobis hominem
factum et mortuum a mortuis suscitavit. Ideo enim
Dominus noster Jesus Christus nasci ex homine, id est,
ex Maria virgine, est dignatus, et a Judaeis
crucifigi, et die tertia resurgere; ut nos tali exemplo
animati, resurrectionem ex mortuis certissime crederemus:
quam qui non credit futuram, nec hoc quidem credit, quod
Christus resurrexerit à mortuis. Qui autem Dominum
Jesum resurrexisse a mortuis confitetur, nec de sua
poterit dubitare. Abstinete ergo vos ab omni opere malo,
ab inimicitiis, ab ebrietate, a fornicatione, a furto,
a perjurio, a falso testimonio, detractione: quia haec
omnia odit Deus, et eos qui ista faciunt, puniet in
futuro. Estote autem benigni, misericordes, invicem
honorem habentes, et ea semper operantes, quae in sanctis
suis diligit Deus, ut possitis cum sanctis ejus ad
aeternam et immortalem gloriam pervenire, et vivere in
saecula saeculorum. Amen.
|
|