|
1. Christi mysteria in Jacob adumbrantur. Cum divina
lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus quod
supplicante sancta Rebecca, Isaac vocaverit filium suum
Jacob, et dixerit ei ut pergeret in Mesopotamiam
Syriae, et inde sibi uxorem acciperet: et quod ille
humiliter obediens patri abierit, et in ipso itinere
venerit ad quemdam locum, et supposuerit lapidem capiti
suo atque dormierit, et viderit in somnis scalam usque ad
coelos pertingentem, et Angelos Dei ascendentes et
descendentes per eam, Dominum autem incumbentem scalae et
dicentem sibi: Jacob, Jacob, noli timere, ego sum
tecum, et ego ero socius itineris tui (Gen.
XXVIII, 1-5, 10-15). Beatus enim
Isaac, fratres charissimi, quando filium suum dirigebat
in Mesopotamiam, Dei Patris typum praefigurabat;
Jacob vero Christum Dominum designabat. Beatus ergo
Isaac neglectis mulieribus regionis in qua habitabat,
mittebat filium suum, ut in regione longinqua sibi uxorem
acciperet: quia Deus Pater missurus erat Unigenitum
suum, qui repudiata Synagoga, de Gentibus sibi
Ecclesiam sociaret. Hoc tunc in veritate completum est,
quando Judaeis Apostoli dixerunt: Vobis quidem primum
oportebat loqui verbum Dei; sed quia vos indignos
judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes
(Act. XIII, 46).
2. Jacob baculum portat, Christus lignum crucis. De
beato Jacob non legimus quod cum equis aut asinis aut
camelis abierit: sed hoc tantum legimus, quod baculum in
manu portaverit. Sic enim ipse dum supplicaret Domino,
dixit: Domine, inquit, minor sum omnibus miserationibus
tuis, cum baculo meo transivi Jordanem istum, et ecce
cum duabus turmis regredior (Gen. XXXII, 10).
Jacob ergo ad accipiendam uxorem exhibuit baculum; et
Christus ad redimendam Ecclesiam detulit crucis lignum.
Jacob dormiens posuit lapidem sub capite suo, et vidit
scalam pertingentem ad coelum, et Dominum incumbentem
scalae. Videte, fratres, quanta sint in hoc loco
mysteria: Jacob typum gerebat Domini Salvatoris, et
lapis quem supposuit capiti suo, nihilominus Christum
Dominum figurabat. Quare lapis ad caput Christum
significet, audi Apostolum: Quia caput viri Christus
(I Cor. XI, 3). Denique unxit beatus Jacob
lapidem ipsum. Attendite unctum, et intelligitis
Christum. Christus ab unctione, id est, a chrismate
unctus interpretatur.
3. Scala quae visa est Jacob, quid figuret. Sed si
Jacob Dominum in terra dormiens figurabat, quid est quod
in coelo Dominus scalae innixus incumbebat? Quomodo
Christus Dominus et in cacumine scalae in coelo, et in
beato Jacob esse videbatur in terra? Quod autem et in
coelo sit Christus et in terra, audi ipsum Christum
dicentem: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo
descendit Filius hominis, qui est in coelo (Joan.
III, 13). Advertite, quia et ipse Dominus et in
coelo et in terra se esse dixit. Christum Dominum,
fratres charissimi, caput esse Ecclesiae confitemur. Si
caput est Ecclesiae, secundum caput in coelo est,
secundum corpus in terra. Denique cum beatus Paulus
apostolus persequeretur Ecclesiam, Christus de coelo
clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act.
IX, 4)? Non dixit, Quid persequeris servos meos?
nec hoc dixit, Quid persequeris membra mea? sed hoc
dixit, Quid me persequeris? Jam quasi pede calcato
lingua clamat, Calcasti me; cum utique lingua calcari
non posset: sed per concordiam charitatis caput pro
membris omnibus clamat. Jacob ergo dormiebat, et
Dominum in cacumine scalae videbat incumbere. Quid est
in scala incumbere, nisi in ligno pendere? Considerate,
fratres, quis in ligno crucis pendens pro Judaeis
oraverit; et agnoscetis quis ad Jacob scalae incumbens de
coelo clamaverit. Sed quare hoc in itinere factum est,
antequam Jacob uxorem acciperet? Quia et verus Jacob
Dominus noster prius in scala, id est, in cruce
occubuit, et postea sibi Ecclesiam sociavit, dans ei in
praesenti arrham sanguinis sui, daturus dotem postmodum
sui regni.
4. Dominus scalae incumbens Christum figuravit. Quod
autem et Jacob dormiens, et Dominus scalae incumbens,
Christum figuravit, attendite et videte rei hujus
altitudinem. Cum enim Salvator noster de Nathanael
loquens beatum Jacob nominasset, dicens: Ecce
Israelita, in quo dolus non est; in consequentibus
dixit: Amodo videbitis coelos apertos, et Angelos Dei
ascendentes et descendentes ad Filium hominis (Joan.
I, 47, 51). Quod Jacob per figuram in somnis
viderat, hoc de se Dominus in Evangeliis praedicabat.
Videbitis, inquit, coelos apertos, et Angelos Dei
ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Si ad
Filium Angeli descendebant, quia in terris erat;
quomodo hi ipsi Angeli ascendebant ad Filium hominis,
nisi quia et in coelis erat? Ac sic in Jacob ipse
dormiebat, et de coelo ad Jacob ipse clamabat.
5. Praedicatores, Angeli ascendentes et
descendentes.---Haec omnia, fratres, sicut
Apostolus clamat, in figura contingebant illis: scripta
sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit
(I Cor. X, 11). Quomodo tamen, fratres,
Angeli Dei ad Filium hominis in coelum ascendant, et ad
ipsum Filium in terram descendant, diligenter attendite.
Quando enim praedicatores Dei de Scripturis sanctis alta
et profunda, quae nonnisi a perfectis intelliguntur,
annuntiant, ascendunt ad Filium hominis: quando vero
illa praedicant quae ad corrigendos mores pertinent, et
quae omnis populus intelligere possit, descendunt ad
Filium hominis. Sic et Apostolus dicit: Sapientiam
loquimur inter perfectos: sapientiam non hujus saeculi;
sed arcanam, absconditam, quam praedestinavit Deus ante
saecula in gloriam nostram (Id. II, 6 et 7).
Ista quando dicebat Apostolus, sine dubio ascendebat ad
Filium hominis. Quando autem dicebat, Fugite
fornicationem (Id. VI, 18); quando dicebat,
Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V,
18); quando denuntiabat, Radix omnium malorum est
cupiditas (I Tim. VI, 10): in his verbis tanquam
Angelus Dei descendebat ad Filium hominis. Quando
autem dicebat, Quae sursum sunt sapite, non quae super
terram (Coloss. III, 2), ascendebat: cum vero
dicebat, Sobrii estote, et nolite peccare (I Cor.
XV, 34), et reliqua quae ad corrigendos mores
pertinent praedicabat, lac doctrinae ministrans tanquam
nutrix parvulis, descendebat; quia illa loquebatur quae
etiam imperiti capere possent. Hoc ordine et ascenditur
et descenditur ad Filium hominis, cum et perfectis cibus
solidus tribuitur (Hebr. V, 14), et doctrinae lac
etiam non negatur. Sed et beatus Joannes ascendebat,
quando dicebat: In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Satis in altum
ascendebat, quando ista dicebat. Sed quia Angeli Dei
non solum ascendunt, sed etiam descendunt; inclinans se
ad parvulos, dixit: Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14).
6. Recapitulatio supra dictorum. Ut haec quae superius
suggessimus, sanctis cordibus vestris possint tenacius
inhaerere, breviter quae dicta sunt repetemus. Beatus
Isaac, sicut diximus, mittens filium suum, typum Dei
Patris habuit: Jacob qui missus est, Christum Dominum
designavit. Lapis quem ad caput habuit, et oleo unxit,
et ipse significavit Dominum Salvatorem. Scala usque ad
coelos attingens, crucis figuram habuit. Dominus innixus
scalae, Christus crucifixus ostenditur. Angeli
ascendentes et descendentes per eam, Apostoli et
apostolici viri, et omnes doctores Ecclesiarum
intelliguntur; ascendentes, quando perfectis perfecta
praedicant; descendentes, quando parvulis et imperitis
simplicia quae intelligere possint, insinuant. Nos
vero, fratres, qui omnia quae in veteri Testamento
figurata sunt, in novo Testamento videmus esse completa;
quantas possumus Deo gratias referamus, qui nobis nullis
praecedentibus meritis tanta praestare dignatus est; totis
viribus cum ipsius adjutorio laborantes, ut haec tanta et
talia beneficia non nobis judicium pariant, sed
profectum. Quinimo ita spiritualiter studeamus vivere,
et bonis operibus semper insistere; ut cum nos castos,
sobrios, misericordes et pios judicii dies invenerit, non
cum impiis et peccatoribus puniamur; sed cum justis et
Deum timentibus pervenire ad aeternam Beatitudinem
mereamur, praestante Domino nostro, etc.
|
|