|
1. Deus hic misericors, in futuro justus. Mortis diem
recordari. Modo, fratres charissimi, cum divina lectio
legeretur, audivimus beatum Apostolum terribiliter nos et
salubriter admonentem. Sic enim ait: Omnes nos
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat
unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive
bonum sive malum. Quam rem etiam Dominus in Evangelio
denuntiat, dicens: Filius hominis venturus est in gloria
sua cum Angelis suis; et tunc reddet unicuique secundum
opera sua (Matth. XVI, 27). Diligenter,
quaeso, attendite, fratres charissimi, et mecum pariter
expavescite; quia non dixit quod reddet unicuique secundum
misericordiam suam, sed secundum opera sua. Hic enim est
misericors; ibi justus. Nam quod non statim in
peccatores vindicat, patientia est, non negligentia: non
ille potentiam perdidit; sed nos ad poenitentiam
reservavit. Unde valde timendum est, ne quanto diutius
exspectat ut corrigamur, tanto gravius vindicet, si
emendari noluerimus. Cum haec ita sint, scire et
intelligere debemus, fratres charissimi, nihil nobis esse
salubrius, quam ut damnatis omnium praesentium rerum
voluptatibus, id potius cogitemus, quando erimus de hoc
saeculo transituri vel quando tabernaculum nostri corporis
ultimo die superveniente deposituri, et iterum illud
resurrectionis tempore recepturi, ut cum eodem recipiamus
prout gessimus, sive bonum, sive malum.
2. Judicium extremum sibi exhibere. Et ideo rogo vos,
fratres, ut quotidie cogitemus, quales erimus in die
judicii purissimis Angelorum conspectibus offerendi, et
aeterno Judici rationem de libris conscientiae reddituri.
Remotis omnibus probationibus, certum est, in die illa
ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sui vitam in
cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non
aliunde deforis, sed intus de ipsa anima proferendos.
Adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota
testimonia, id est, opera sua. Ordinabuntur ante
infelicem animam peccata vel crimina sua, ut eam et
convincat probatio, et confundat agnitio; secundum illud
quod scriptum est: Arguam te, et constituam te ante
faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quicumque se
modo, dum licet, emendare neglexerit, ante illum
coelestem populum primum excepturus est de confusione
supplicium: et anima quae modo per poenitentiam
compendiosam transactas peccatorum suorum putredines curare
dissimulat, ante illud tribunal metuendum sine ullo
remedio, in perpetuo tartaro manebit.
3. Poenitentiam infructuosam fructuosa praevenire.
Quae cum ita sint, bene nobiscum ageretur, si jam nunc
sic poeniteremus super malis nostris, quomodo tunc sine
ullo remedio poenitebimus: si foeditates et confusiones
nostras, quemadmodum tunc visuri sumus, sic jam eas nunc
videre et horrere possemus. O si jam nunc faciem
peccatricis animae liceret oculis corporis intueri, et
conscientiae nostrae vultum in oculorum praesentiam
permitteremur adducere! Quod si liceret, nec dici potest
quanto studio quantoque metu urgeremur foedata componere,
maculata tergere, vulnerata curare. Ideoque quia non
possumus oculis corporis, inspiciamus nos, in quantum
possumus, oculis cordis: et unusquisque conscientiam suam
ante conspectum interioris hominis constituat. Ipsi
nosmetipsos castigemus: ipsi nobiscum rationem de
quotidiana conversatione faciamus. Alloquatur se in
secretis unaquaeque anima, et dicat: Videamus si hanc
diem sine peccato, sine invidia, sine obtrectatione,
sine murmuratione transegi; videamus si hodie, quod ad
profectum animae pertinet, operatus sum. Puto quod hodie
mentitus sum, per iram vel concupiscentiam victus sum;
nec alicui bene feci, nec per timorem aeternae mortis
ingemui. Quis mihi reddat hanc diem, quam inanibus rebus
perdidi, quam cogitationibus noxiis pessimisque
consumpsi? Ac sic, fratres, de omnibus negligentiis
nostris compungamur, in cubilibus, id est, in cordibus
nostris ipsi nos condemnemus, ipsi nos accusemus quotidie
Judici nostro; et dum in hac carne sumus, contra ipsam
carnem, auxiliante Domino, quotidie dimicemus, vincamus
voluptates et delectationes nostras: ut nobis tempus illud
exspectatissimum ac beatissimum aeternae vitae felici
mutatione succedat, quando implebitur illud quod Dominus
dixit, Et erunt similes Angelis (Matth. XXII,
30); et iterum, Tunc justi fulgebunt sicut sol in
regno Patris eorum (Id. XIII, 43).
4. Status beatorum. Putas qualis tunc erit splendor
animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum?
Tunc enim cum ad istam beatitudinem venerimus, nulla erit
tristitia, nullus timor, nulla infirmitas, nulla mors.
Nullus nobis obstabit ad serviendum Deo nostro, nulla
jam nobis obstabit infirmitas, nulla contradicet miserae
carnis adversitas, nulla vel ulterius remanebit pugnandi
necessitas. Veniet, inquam, tempus, quando nullus
desideretur cibus, omnisque refectio; nulla sentiatur
jejunii lassitudo, nulla timeatur vel de carne
inquietudo, vel de hoste tentatio: sed adversario in
inferni profunda detruso, perfruemur hac primum
felicitate, ut incipiamus nec velle ultra peccare, nec
posse. Cessante omni iniquitate, omni miseria, omni
moerore, totum innocentia, totum felicitas possidebit:
nullam inferior miseriam, nullam felicior timebit
invidiam; quia exinanita et penitus exstincta transivit.
In pectoribus hominum charitas Angelorum, quibus admixti
homines jam coelesti recepta carne, sine carnis
infirmitate fulgebunt: et ideo nullum ulterius patientur
de sempiterna Domini sui virtute fastidium, nullum sub
perenni laudum suarum exsultatione defectum. Habebimus
plenam beatitudinem, fratres, inter illa immensa
beneficia Domini nostri, ut nunquam cessemus in referenda
ei gratiarum actione de beatitudine, qua sumus fruituri,
cohaeredes effecti ejus qui dicet: Venite, benedicti,
percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi
(Id. XXV, 34), donante ipso cui est honor et
gloria in saecula saeculorum. Amen.
|
|