|
1. Dies malos faciunt malitia et miseria. Apostolum
cum legeretur, audistis, imo omnes audivimus dicentem
nobis: Videte quomodo caute ambuletis, non ut
insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus,
quoniam dies mali sunt. Dies malos, fratres, duae res
faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et
miseriam hominum dicuntur dies mali. Caeterum dies isti,
quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt, ducunt
vices suas, agunt tempora. Oritur sol, et occidit: sol
iterum oritur, et occidit: veniunt tempora, transeunt
tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi
molesti non sunt? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res
faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria
hominum communis est: non debet malitia esse communis.
2. Regeneratio liberat a miseria et qua. Christiani
servitii merces non in hac vita. Christiani animus circa
temporalia et aeterna bona. [Ex quo enim de peccato
Adam omnes miseri nati sumus, communis est miseria. Sed
contra generationem quae nos miseros fecit, providit Deus
regenerationem, unde nos a miseria liberaret. Generatio
mittit in miseriam: regeneratio designat ad beatitudinem.
Non enim quia dixi, regeneratio liberat a miseria; jam
nos continuo ut regenerati sumus, beati sumus. Si mox
regenerati, jam beati essemus, et dies bonos ageremus;
non nobis diceret Apostolus, qui jam regeneratis et
fidelibus loquitur, Redimentes tempus, quoniam dies mali
sunt. Et regenerati dies malos ducimus, quousque
finiatur poena mortalitatis, et succedat gratia summae
felicitatis. Si nihil nobis ad futurum saeculum prodest
quod colimus Deum; utquid colimus eum? Ut hic habeamus
felicitatem? Quanti illam habent qui non colunt Deum?
Ut hic senescamus et decrepiti efficiamur? Quanti
senescunt blasphematores Dei? Ideo colendus est Deus,
ut cultores illius habeant filios et non sint steriles?
Filios Deus et leonibus, et onagris, et serpentibus
dat. Non ergo pro magno et vero bono petendum est, quod
et Judaeis, et Paganis, et haereticis, etiam et ipsis
bestiis datur. Aurum enim et argentum, honores,
filios, et patrimonia multa habent etiam et mali. Qui
enim vere christianus est, non ista omnia transitoria
debet petere: sed totum pondus intentionis vel orationis
suae ad expetendam aeternam beatitudinem debet impendere.
Ista enim temporalia bona, et quando dat Deus, gratiae
agantur: et quando tollit, similiter gratiae agantur.
Ista quando voluerit tribuat, quando voluerit tollat:
tantum est, ut se ipsum nobis non auferat.
3. Tempora praesentia non sunt infeliciora prioribus.
Nemo ergo dicat in corde suo, fratres, quando auditis
lectionem istam beati Apostoli, Redimentes tempus,
quoniam dies mali sunt: nemo dicat in corde suo,
Parentes nostri dies bonos habuerunt, nos malos dies
habemus. Quare parentes nostri? numquid non christiani
fuerunt? Ista lectio nonne recitata est ipsis temporibus
Apostolorum? Ante tot annos, quando recitabatur, non
ad eam gemebatur, et quod dicebat agnoscebatur?] Ex quo
lapsus est Adam, et de paradiso projectus, nunquam
fuerunt dies nisi mali. Istos pueros qui nascuntur
interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere
possunt. Nascitur, et statim plorat: post nescio quot
dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suae
calamitatis erat: lacrymae enim testes sunt miseriae.
Nondum loquitur, et jam prophetat in labore se futurum et
in timore: et si bene vixerit, et justus fuerit, certe
in mediis tentationibus positus semper timebit. [Quid
enim quia justus est? Ecce justus est.] Quid ait
Apostolus? Omnes qui volunt pie vivere in Christo,
persecutionem patientur (II Tim. III, 12).
Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione hic vivere
justi non possunt.
4. Piorum persecutio pacis tempore. Periculum in
falsis fratribus. [Sed dicitis mihi: Quid? quando pax
est, quando provinciarum judices honorant Ecclesiam,
quando inimicos reges Ecclesia non patitur, quando omnes
leges pro ipsa sunt; quomodo qui pie vivunt,
persecutionem patiuntur? Qui inter malos vivunt,
persecutionem patiuntur. Quare?] Quia omnes mali
persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et
moribus. Numquid aliquis sanctum Loth persequebatur in
Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter impios
vivebat, inter impuros, immundos, superbos,
blasphemos; persecutionem patiebatur, non vapulando, sed
inter malos vivendo. [Omnis enim qui justus et pius
est, quando videt aliquos male vivere, luxuriae servire,
justitiam non tenere, superbiam sectari, charitatem
contemnere; quando istos tales vident illi qui boni sunt,
dolent, affliguntur et contristantur. Lugent enim cum
Apostolo eos qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam
(II Cor. XII, 21).] Quisquis me audis, et
nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie
vivere. Et pro quo dico? [Numquid apostolus Paulus,
qui eo tempore fuit quando adhuc in mundo fides nova
emanabat, et necesse erat ut multos adversarios
pateretur, quia hoc dictum est de Christo, In signum
cui contradicetur (Luc. II, 34): numquid eas
tantum persecutiones commemorat, quas patiebatur vel a
Judaeis vel a Gentibus? Non ipsas tantum: nam illas
sic commemorat. A Judaeis quinquies quadragenas una
minus accepi: lapidatus sum (II Cor. XI, 24,
25), et caetera quae novimus, quando legimus. Sed
illi erant etiam persecutiones, sine quibus in hoc saeculo
nullus justus vivere potest. Foris pugnae, intus timores
(Id. VII, 5).] Denique cum commemoraret
pericula sua, Periculis, inquit, in mari, periculis in
fluminibus, periculis in deserto, periculis in
latronibus, periculis in falsis fratribus (Id. XI,
26). Caetera pericula possunt quiescere: pericula a
falsis fratribus quiescere usque ad finem saeculi non
noverunt.
5. Redimere tempus. Redimamus ergo tempus, quoniam
dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire quid est
tempus redimere, quomodo habemus redimere tempus.
Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci
aggrediuntur, pauci agunt: tamen dicam, quoniam ipsi
pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt; quoniam
dies mali sunt. Redimentes tempus; hoc est, quando
aliquis tibi ingerit litem, perde aliquid ut Deo vaces,
non litibus perde ; ex eo quod perdis, pretium est
temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis
ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum,
aut oleum, aut lignum, aut vestem, aut aliquam
supellectilem, aut quodcumque tibi opus est; das et
accipis, aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est
emere. Nam si nihil amittas, et habeas quod non
habebas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut
haereditate acquisisti: quando autem aliquid amittis, ut
aliquid habeas, tunc emis: quod habes, emptum est; quod
amittis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut
emas tibi panem; sic perde nummos, ut emas tibi quietem.
Ecce hoc est tempus redimere.
6. Proverbium Punicum. Lites vitare. Proverbium
notum est punicum, quod quidem latine vobis dicam; quia
punice non omnes nostis. Punicum est proverbium
antiquum, Ut enim habeas quietem, perde aliquid. Audi
proverbium antiquum, utile et necessarium. Pestilentia
ante ostium venit et nummum quaerit: duos illi da, et
ducat se. [Pestilentia est homo malus, qui te vult per
calumniam exspoliare: pestilentia est homo malus,
calumniator, proditor. Iste talis sic est, quomodo
pustula mala in corpore. Sicut enim quando pustulam
incurrit homo, desiderat ut cito spondylum faciat, et
optat ut sine aliqua mora, ipsa mala pustula aliquam
particulam tollat de corpore, et cum ipsa discedat; ne
venenum ipsius totum corpus occupet, et animam petat: ita
et quando iniquus et malus homo, qui non vult nisi litibus
vacare, aliquam tibi calumniam facit; puta illum esse
pustulam malam, et acquiesce ut qualemcumque particulam de
substantia tua perdas; ne dum te nimium litigando
occupas, quietum cor habere, et Deo vacare non
possis.] Numquid non supra dictum proverbium de
Evangelio videtur natum? Numquid aliud dixit Dominus,
quam, Redime tempus, quando ait, Si quis vult judicio
tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi
et pallium (Matth. V, 40)? Judicio vult tecum
contendere, et tunicam tuam tollere? Avocare te habet
litibus a Deo tuo; non habebis quietum cor, non habebis
tranquillum animum. Everteris cogitationibus tuis,
irritaris adversus ipsum adversarium tuum? Ecce tempus
perdidisti. Quanto melius nummum amitteres, et tempus
redimeres? Certe omnibus placuit quod dictum est;
[venio ad negotia vestra, et ibi vos invenio.]
7. Sequitur de litibus. Et tamen, fratres mei, in
causis vestris, in negotiis vestris, quando ad nos
dijudicandi veniunt, si homini christiano dico, ut pro
tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto majore cura
et fiducia debeo illi dicere, ut reddat alienum? Ambos
enim christianos audio. Ille calumniosus qui vult facere
alteri causam, et tollere ab illo, velut pro compositione
gaudet ad ista verba, Apostolus dixit, Redimentes
tempus, quoniam dies mali sunt: faciam calumniam
christiano; ille velit nolit, dat mihi aliquid, ut
tempus redimat; quia Apostolum audivit. [Vide ne
forte, cum te putas astutum, invenias litigiosum, et
malit erogare, ut vincat te, quam perdere, ut careat
te.] Tamen si illi dicturus sum, Perde aliquid otiosus,
redime tempus, Apostolum audis, quoniam dies mali
sunt; si illi qui bonus et justus est dico, Perde
aliquid, ut sis quietus: tibi non sum dicturus,
calumniose, perdite, fili diaboli, Nullam causam
habes, et res alienas auferre moliris; causam non habes,
et calumnia plenus es? Christianus es tu; numquid volo
illum acquirere, et te perdere? Si illi dixero, Da
illi aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui
habebis pecuniam de calumnia? Ille qui propter vitandam
calumniam tempus a te redemit, hic tolerat dies malos: tu
qui calumniis pasceris, et hic habes dies malos, et post
dies ipsos habiturus es in die judicii pejores. Sed forte
rides, quia nummum attendis. Ride, ride, et contemne:
ego erogem, veniet qui exigat. [Sed credimus de Dei
misericordia, quod sic omnibus non solum sanctis et Deum
timentibus christianis, sed etiam illis qui multis litibus
et se et alios inquietant, ipse pius Dominus inspirare
dignabitur, ut omni contentione et aemulatione semota,
ita paci et charitati studeant: ut non propter
discordiam, Dei iracundiam incurrere; sed magis propter
dilectionem et pacem ad aeterna mereantur praemia
pervenire: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui
est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in
saecula saeculorum. Amen.]
|
|