|
1. Charitas aliquid breve et magnum. Charitas dulcis.
Si charitati vestrae nos possimus frequentius
praesentari, fratres charissimi, Christo adjuvante, de
sanctarum Scripturarum copiosis fontibus, etsi non
abundantes rivulos, certe vel qualescumque guttulas
poterimus sanctis animabus vestris infundere: ut uberrima
atque fructifera cordis vestri terra, accepta verbi Dei
pluvia, copiosam messem bonorum operum germinet; ut
veniens Dominus, in agro cordis vestri non solum
tricesimum, sed sexagesimum et centesimum fructum se
invenire congaudeat, quibus fructibus horreum praeparet in
coelo, non incendium in inferno. Sed quia multis
occupationibus impedimur, humilitatem nostram vobis
secundum desiderium vestrum si praesentare possumus,
aliquid breve in sermone, sed satis magnum in animarum
salute, Deo donante, insinuare vobis volumus: in qua
brevitate si diligenter attenditis, quid animae vestrae
convenit potestis invenire. Quid ergo est istud breve et
ita magnum, ut possit generi humano sufficere? Apostolus
dicit, Finis praecepti est charitas de corde puro, et
conscientia bona, et fide non ficta. Attendite,
fratres, quid in verbis brevius, et quid in rebus
magnificentius poterit inveniri, quam charitas de corde
puro, et conscientia bona, et fide non ficta? Ista
brevitas et ut teneatur memoriter est suavis; et ut
custodiatur fideliter, dulcis. Quid dulcius charitate,
fratres charissimi? Qui nescit, gustet et videat. Quid
ergo gustare debet, qui vult ut illi dulcedo sapiat
charitatis? Audite, fratres, Apostolum dicentem,
Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Quid
dulcius, fratres? Qui nescit, audiat Psalmistam
dicentem, Gustate et videte quam suavis est Dominus
(Psal. XXXIII, 9). Deus ergo charitas est.
Qui habet charitatem, Deus in illo manet, et ipse in
Deo.
2. Divitem facit. Si charitatem habes, Deum habes;
et si Deum habes, quid non habes? Dives, si charitatem
non habet, quid habet? Pauper, si charitatem habet,
quid non habet? Tu forte putas quod ille sit dives,
cujus arca plena est auro; et ille non sit dives, cujus
conscientia plena est Deo? Non ita est, fratres: ille
vero dives esse videtur, in quo Deus habitare dignatur.
Quid enim de Scripturis poteris ignorare, si te
charitas, hoc est, Deus coeperit possidere? Quid enim
de bonis operibus non poteris implere, si fontem bonorum
operum merueris in corde portare? Quem adversarium
timebis, si regem Deum in te habere merueris?. Tenete
ergo et custodite, fratres dilectissimi, dulce ac salubre
vinculum charitatis. Sed ante omnia veram charitatem
tenete, non illam quae tantum promittitur ore, et non
servatur in corde; sed illam quae sic ex ore profertur,
ut tamen in corde jugiter teneatur: ut impleatur in vobis
illud quod Apostolus dicit, In charitate radicati atque
fundati (Ephes. III, 27). Radix enim omnium
bonorum est charitas; sicut et radix omnium malorum est
cupiditas: sicut in charitate nihil unquam mali, ita in
cupiditate nihil unquam boni poterit inveniri.
3. Radices duae in cordibus hominum plantatae. Ex una
nihil mali, ex alia nihil prodit boni. Istae duae
radices, fratres dilectissimi, in duobus agris a duobus
plantantur agricolis: unam in cordibus bonorum plantat
Christus, aliam in cordibus malorum plantat diabolus.
Nec de charitatis radice nascitur aliquid mali, nec de
radice cupiditatis aliquid boni. Non enim mentitur
veritas, quae in Evangelio, cum de istis duabus
radicibus loqueretur, ita definivit dicens, Arbor bona
fructus bonos facit; et iterum, Non potest arbor bona
fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos
facere. Haec sententia non est mea, fratres, sed
Domini. Tanta ergo sit in nobis abundantia charitatis,
quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos
perveniat inimicos. Et ideo quia audistis et laudem
charitatis, et vituperationem cupiditatis, attendat
unusquisque et consideret agrum cordis sui: et qui in se
charitatem viderit, gaudeat, et tota cordis vigilantia
germina in se sancta custodiat. Qui vero in agro cordis
sui qualemcumque stirpem cupiditatis inspexerit, Christo
adjuvante, exstirpet cupiditatem, et plantet charitatem.
Nam quamdiu hoc facere noluerit, fructus bonos afferre
non poterit. Et cum bonos fructus non attulerit, dicit
de ipso Christus Dominus coeli et terrae, Arbor quae
non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem
mittetur. (Matth. VII, 17-19). Si te non
delectat dulces fructus charitatis afferre, vel spinis
peccatorum tuorum ignem non debes metuere? Omnis,
inquit, arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et
in ignem mittetur. Quamdiu radicem non mutaveris,
fructus legitimos afferre non poteris: et sine causa quod
bonum est promittis in ore; quia hoc implere non potes,
quamdiu radix bonitatis non tenetur in corde. Istas ergo
duas radices, sicut supra dixi, duo agricolae plantare
consueverunt. Unam plantat Christus in cordibus
fidelium, alteram plantat diabolus in cordibus
superborum: ac sic una plantatur in coelo, altera in
inferno.
4. Fidelium corda, coelum. Corda cupidorum, terra.
Sed dicit aliquis: Si in cordibus fidelium plantatur,
utique fideles adhuc in mundo esse videntur; quomodo ergo
radix illa in coelo plantatur? Vis scire quomodo? Quia
corda fidelium coelum sunt, quia in coelos quotidie
eriguntur. Nam dicente sacerdote, Sursum corda; securi
respondent, Habemus ad Dominum: quia, ut Apostolus
dicit, Nostra autem conversatio in coelis est
(Philipp. III, 20). Si ergo fidelium
conversatio in coelis est, quia vera charitas in illis
est, radix charitatis in coelo plantata est. E contrario
radix cupiditatis, quae in cordibus superborum est, quia
semper terram cupiunt, terram sapiunt, terram diligunt,
et omnem spem suam in terra constituunt, in inferno
plantata est.
5. Malis cavenda desperatio, justis praesumptio.
Poenitentia non differenda. Et licet haec ita sint,
attamen nec peccatores superbi debent desperare, nec
humiles justi in aliquo quasi de suis meritis superbire:
quia et justi si de se praesumpserint, cito perdunt
radicem charitatis, et peccatores si ad poenitentiam
convertuntur, evulsa cupiditate, cito plantam recipiunt
charitatis. Et ideo qui boni sunt, custodiant quod Dei
munere perceperunt; et qui mali sunt, studeant reparare
quod infeliciter perdiderunt. Nemo se ad illud tempus
reservet tunc poenitentiam vel charitatis dulcedinem
retinere, quando coeperit de hac luce migrare. Non se ad
hoc reservet, ut in senectute ad poenitentiae medicamenta
confugiat: quia nescit quid superventura pariat dies.
Qua fronte salutem suam in tempore senectutis dissimulat,
cum unius diei spatio certus esse non possit? Et ideo si
mortem timere nolumus, semper parati esse debemus, ut cum
nos Dominus de hoc saeculo jusserit vocari, cum secura
conscientia, et non cum desperatione, sed cum gaudio ante
conspectum aeterni Judicis veniamus, ut ibi feliciter
audire possimus, Euge, serve bone et fidelis, quia
super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam:
intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21).
Ad quod gaudium nos Dominus pro sua pietate perducat,
qui vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen.
|
|