|
1. De Deo qualis aut quantus sit, non dijudicandum.
Quid sit Deus. Apostoli lectionem mecum pariter
audistis, dilectissimi. Ait enim de Domino Jesu
Christo, Splendor est enim lucis aeternae, et imago
invisibilis Dei, eo quod et imago solis lux sua sit,
quae de eodem sole procedit. Quippe cum constet, lumen
istud divinitatis aestimari, comprehendi et definiri non
posse, ideo praemoneo ut tantum de unitate substantiae
spiritualiter credatis, et Filium verum de vero Patre
cognoscatis. De qualitate autem rei requirere non
debetis: quia Deus credi se voluit, non dijudicari, nec
examinari; quia qualis aut quantus sit, sciri non
potest. Hoc enim Prophetae hoc Apostoli
praedicaverunt. Denique pro captu, pro viribus, pro
fide nostra intueamur, Deus quid sit: et videamus an ei
possit aliquid comparari. Certe hoc est Deus, quod et
cum dicitur non potest dici, cum aestimatur non potest
aestimari, cum comparatur non potest comparari, cum
definitur ipsa definitione crescit: qui coelum manu sua
cooperit, pugno omnem mundi ambitum claudit; quem totum
omnia nesciunt, et metuendo sciunt; cujus nomini et
virtuti famulatur hic orbis, et ipsa sibi elementorum
succedentium momentanea vicissitudo serviendum testatur.
2. Filii diversa nomina. Singulorum rationes. Videte
ergo, si potest aliquid esse, cui possit Pater et
Filius comparari, quia talis est Filius qualis et
Pater. Non enim ipse cum Patre unum se diceret, nisi
talem se de Patre, qualis est Pater, sciret. Ratio
quaedam, quae apud Graecos LOGOS nuncupatur, quae
inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit,
quia et ipse Filius ratio dicitur: quae tamen ratio
multis nominibus appellatur, modo verbum, modo virtus,
modo sapientia, modo dextera, modo brachium, modo
margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum,
modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo homo,
modo agnus, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo
via, veritas et vita, cum sit Deus omnia in omnibus: ut
per haec vocabula divinarum dispositionum mysteria
cognoscantur, non ut ipsa majestas Filii Dei proprie
definita monstretur. Hoc enim Filius Dei, quod Pater
est, non aliud, id est, per quem omnia facta sunt.
Nam et hoc Verbum nuncupatur; quia semper in Patre, et
de Patre, et nihil Pater sine eo jussit aut fecit.
Virtus dicitur, quia proprie de Deo est, et omnis
potestas in ipso consistit. Sapientia appellatur, quia
non aliunde quam de Patre veniens, credentibus arcana
coelestia reseravit. Dextera nuncupatur, quia per eum
omnia divina opera perfecta sunt. Brachium dicitur, quia
ab ipso omnia continentur. Margarita appellatur, ut
nihil eo pretiosius habeatur. Thesaurus dicitur, quia in
ipso omnes opes, divitiae coelestium regnorum reconditae
cognoscuntur. Retia dicitur, quia per ipsum et in ipso
de mari saeculi diversarum gentium multitudo, more
piscium, per Baptismum in Ecclesia congregatur, ubi
bonorum malorumque discrimen agnoscitur. Aratrum
nuncupatur, quia signo crucis ejus dura pectora
subjugantur, ut necessario semini praeparentur. Fons
aquae vivae appellatur, quia ex eo sitientia corda
coelestis aquae gratia irrigantur. Petra dicitur, quia
credentibus fortitudinem, incredulis duritiam praestat.
Lapis angularis dicitur, quia utrosque parietes Novi et
Veteris Testamenti ipse unus et mediator in semetipso
continens, copulavit. Agnus appellatur, ut innocentia
et passio Christi demonstretur. Homo dicitur, quia
secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est.
Vitulus dicitur, quia propter nostram salutem immolari
sustinuit. Aquila dicitur, quia post venerabilem
resurrectionem ad Patris sui revolavit sedem. Leo est
dictus, quia ipse est rex regum, quia mortem ac diabolum
virtutis suae potestate comminuit. Via est, quia per
ipsum ad Patrem accessus est. Veritas est, quia
mendacium nescit. Vita est, quia dat vitam. Ipse
universa significat.
3. Filii cum Patre aequalitas. Est ergo Pater
Deus, immensus, aeternus, incomprehensibilis,
inaestimabilis. Est et Filius Deus et Dominus noster
tantus quantus est Pater; sed non aliunde quam de
Patre: quia Ego, inquit, de Deo Patre exivi
(Joan. XVI, 27, 28), hoc est, lumen de
lumine. Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus
capiat, cum duo nomina vel duas personas, id est,
Patris et Filii statuo, quasi duos deos ex diversitate
confingam: nos vero Patrem et Filium ita nominamus, ut
unum Deum in his personis et in omnibus assignemus.
Porro Pater ac Filius etsi duae personae creduntur,
ratione tamen et substantia unum sunt: quia inaequalium
societas melioris offensa est, et injuria est ejus qui
verus est Deus, si non verus alius comparetur. Deum
enim qui injuste comparat, violat. Cum autem ego Patrem
et Filium statuo, unitatem generis assigno: et si illam
in personis divido, discretio tamen personarum rursum
eadem nomina in unitatem sui, naturalis foederis lege,
consignat.
|
|