|
1. In agone grande certamen. Apostolica lectio,
fratres mei, nuper auribus nostris insonuit; et quantum
optatum est cordibus nostris inseri? Hortabatur quippe
nos cum patientia ad promissum nobis praemium agonis: in
qua parte, fateor, pusillanimitatis meae animum valde
permovit. Quis enim potest cum patientia currere? Solet
in agone grande esse certamen; studet unusquisque ab alio
non vinci. Quomodo ergo patiens erit, qui superare
contendit? Si lentus est, vincitur; si currit,
impietas certat, sudat, dimicat: quam patientiam
servat? Nisi quia forte, fratres, certamen hoc nostrum
non est corporis, sed animi; currere nostrum non est
loci, sed mentis.
2. Sancti, nubes. Sanctis jam requies est et
patientia. Superius ostendit beatus Apostolus, ad quale
nos certamen provocaverit. Enumerat enim omnium sanctorum
certamina nominatim, et cum turbam sanctorum enumerasset,
ait: Tantam habentes et nos nubem testium. Si testes
sunt, obscuri non sunt. Quomodo ergo nubes sunt? Non
obscuritate, sed celsitudine. De his enim loquebatur,
qui jam cum Deo requiescebant, et desuper nos in terra
abscondebant; et tamen ait, Postquam certaverunt,
exspectant, ne sine nobis perfecti perficiantur (Hebr.
XI, 39 et 40). Cucurrerunt, pervenerunt; et
tamen nondum acceperunt, quia nos exspectant. Et ibi
ergo patientia, donec veniat Dominus, et illuminet
abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordis; et
tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).
Laus erit tunc. Quid nunc? Requies et patientia.
Tantam ergo habentes nubem testium, Abraham, Isaac,
et Jacob, Joseph, Eliam, Elisaeum, Paulum,
Jacobum. Et quis numeret tantam nubem testium?
3. Stephani patientia. De isto numero sanctorum
virorum Stephanus beatissimus erat, qui primus in hujus
cucurrit cum patientia stadio saeculi, qui dum ab
incredulis saxeo caederetur crebrius imbre, patientiam
sacro non amisit ex corde. Tunc adversus eum excitatur
infelix Judaeorum innumera multitudo, et fremens in
delicatos duros mittit lapides artus. Cur, insana
Judaea, fremis? Cur in Martyrem duros oculos figis?
Quem putas tuis lapidibus mori, jam secreta coepit
conspicere coeli; nec tuas jam formidat lapidiferas
saevire suo in corpore manus, quia coelum jam ei aperuit
Christus.
4. Currendum, et ideo peccati onus deponendum.
Peccatum agile. Et nos, fratres, cum patientia
curramus ad propositum nobis fidei agonem. Quomodo
currimus, qui onerati sumus? Gravant nos pondera. Nam
nemo currit onustus, dum vix cum sudore perveniat levis.
Vocamur, veniamus: et ne non perveniamus, curramus.
Quod consilium oneratis? Venite ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28).
Volumus, o Domine, volumus; et non possumus: aut
forte nec volumus, praeveniente sarcina gravamur, et
nolumus. Adjuva nos et miserere nostri. Tu dixisti,
Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
Propter hoc onus, imploremus Dei auxilium, et audiamus
Pauli consilium. Videte enim quod secutus adjunxit.
Dum nobis ostenderet tantam nubem testium, quasi
cogitantibus et dicentibus, Quis illuc surgit? quis ad
illos attingit? vidit onus et pressuram nostram;
praestitit consilium debilibus et infirmis et gravatis, et
ait, Exponentes onus omne. Et ut ostenderet quid sit
onus, secutus adjunxit, Et agile peccatum. Onus
tardum, forte peccatum possit quisque vitare. Quid est
vitare agile peccatum? Surgit subito in cogitatione,
facit delectationem: mox trahit mentem. O agilitas
certa! Curre contra istum, non te vincat, praeveni,
exspecta, expone peccatum, projice foras iniquitatem,
suggestionem, delectationem. Sed ut hoc possis, implora
eum sine quo nihil facere potes. Irrita peccatum, offer
medicamentum.
5. Patientia, Dei res est. Cum patientia curramus,
non stemus, sed nec perturbemur: sed cum patientia.
Quid ergo? tua est patientia? Absit. Audi beatum
martyrem Cyprianum: in quodam capitulo suo sic ait,
(Serm. de Bono
patientiae). Unde hoc et ipse de Spiritu sancto per
David, Tu es patientia mea. Et ut ostenderet qua
curreret, et quo pervenit: Domine, inquit, spes mea a
juventute mea (Psal. LXX, 5). Dicens autem
multiplicem nubem testium Paulus, obtulit solem, per
quem lumen videre debeamus. Ait enim tanquam in tenebris
constitutis: Respicientibus ad principem fidei, et
perfectorem Jesum. Si ipse princeps, ipse perfectio;
verum est, quia sine ipso nihil possumus facere. Quid
autem fecit quod nos imitari debeamus? Numquid quod Deus
est? numquid quod Patri aequalis est? numquid quod
creator coeli et terrae est? Quis hoc imitetur? O
homo, quando creatura aequabitur Creatori? Noli superbe
sapere, audi quid debeas imitari. Proposito sibi
gaudio, sustinuit crucem: ad exemplum passionis sarmentis
obtulit vitem. Quod in sarmentis superfluum est,
abscindendum est, ut fructum afferat multum.
6. Laus Stephani protomartyris. Charissimi, quomodo
sustinuit passionem nisi per patientiam? De tali palmite
fuit beatissimus et primus martyr Stephanus, qui primus
secutus est cohaerens viti. Securus cum videret sanguinem
vitis, fudit sanguinem suum; et lapidatus pro Christo
Domino, saeculorum rege, primus meruit martyrii sui
immarcessibilem coronam accipere.
|
|