|
1. Jacob Salvatoris typus. Matrimonia Patriarcharum
ad puteos. Frequenter Charitati vestrae suggessimus,
fratres dilectissimi, beatum Jacob typum habuisse et
figuram Domini Salvatoris. Denique quomodo Christus
venturus erat in mundum, ut jungeretur Ecclesiae, ita in
beato Jacob hoc praefiguratum est, quando in regionem
longinquam peregrinatus est, ut conjugium sortiretur.
Abiit ergo, sicut audistis, beatus Jacob in
Mesopotamiam ad accipiendam uxorem, et cum venisset ad
quemdam puteum, vidit Rachel venientem cum ovibus patris
sui; et cum agnovisset consobrinam suam esse, adaquato
grege osculatus est eam (Gen. XXVIII, 6;
XXIX, 2-11). Si diligenter audistis, fratres,
potestis agnoscere non fuisse sine causa, quod sancti
Patriarchae matrimonia ad puteos aut fontes inveniunt.
Si hoc semel tantummodo evenisset, poterat aliquis dicere
non pro aliqua significatione factum esse, sed casu potius
accidisse: cum vero et beata Rebecca, quae jungenda erat
Isaac, ad puteum invenitur (Id. XXIV, 45), et
Rachel quam accepturus erat Jacob, ad puteum agnoscitur
(Id. XXIX, 9), nihilominus et Sephora quae
Moysi juncta est, ad puteum reperitur (Exod. II,
16); sine dubio aliqua in his sacramenta debemus
agnoscere. Et quia toti tres isti patriarchae typum
Domini Salvatoris praeferebant, ideo ad fontes vel ad
puteos inveniunt matrimonia; quia Christus ad aquam
Baptismi inventurus erat Ecclesiam. Denique veniens
Jacob ad puteum, prius gregem Rachel adaquavit, et
postea osculatus est eam. Verum est, fratres
charissimi; nisi prius per aquam Baptismi christianus
populus a malis omnibus abluatur, pacem Christi habere
non meretur. Numquid beatus Jacob videns consobrinam
suam, non eam potuit osculari priusquam aquam gregibus
daret? Potuit sine dubio, sed mysterium gerebatur.
Oportebat enim ut per gratiam Baptismi ab omni iniquitate
vel discordia liberaretur Ecclesia, et sic pacem cum Deo
habere mereretur.
2. Lia et Rachel, Synagoga et Ecclesia. Quod autem
in illa peregrinatione duas uxores accepit Jacob, duos
populos figurabat, Judaeorum et Gentium. Nam in
adventu Christi non parvus numerus etiam de Judaeorum
populo in eum legitur credidisse. Sic enim in
Apostolorum Actibus continetur, quia crediderunt una die
tria millia, item alia die quinque millia, item postea
multa millia (Act. II, 41, 44). Quod autem
duo populi in Christum crediderint, etiam ipse Dominus
in Evangelio confirmat, ubi ait: Habeo et alias oves,
quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere,
ut fiat unus grex, et unus pastor (Joan. X, 11).
Duae ergo illae mulieres, id est Lia et Rachel, quae
beato Jacob fuerant junctae, istos duos populos
figuraverunt; Lia Judaeorum, Rachel Gentium. Istis
duobus populis velut duobus parietibus, tanquam lapis
angularis junctus est Christus. In ipso enim se osculati
sunt, et in ipso aeternam pacem invenire meruerunt, sicut
Apostolus dicit: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque
unum (Ephes. II, 14). Quomodo fecit utraque
unum? Utique duos greges jungendo, et duos parietes sibi
invicem copulando.
3. Jacob dives rediens, figura Christi. Denique
videte quid postea consecutus est. Dicit enim
Scriptura, quod post haec dives factus fuerit beatus
Jacob (Gen. XXX, 43). Sicut enim sanctus
Jacob crevit, ac ditatus est, et cum infinita substantia
ad patriam reversus est; ita et verus Jacob Dominus
noster Jesus Christus veniens in hunc mundum, et istas
duas sibi plebes, id est, Gentium et Judaeorum,
consocians, innumerabiles ex eis filios spiritualiter
genuit et creavit, ac ditatus est nimis. Denique audi
ipsum dicentem, Data est mihi omnis potestas in coelo et
in terra (Matth. XXVIII, 18). Nam exspoliato
diabolo, reversus ad Patrem magnas secum divitias
reportavit, secundum quod Psalmista de eo multo ante
praedixerat, Ascendens in altum, captivam duxit
captivitatem (Psal. LXVII, 19).
4. Laban typus diaboli. Revertente autem Jacob ad
patriam suam, persecutus est eum Laban cum sociis suis,
et scrutatus omnem substantiam ejus, nihil de rebus suis
invenit: et quia de suo nihil invenit, tenere eum omnino
non potuit (Gen. XXXI, 23-35). Laban hic
typum diaboli habuisse non incongrue dicitur; qui et
idolis serviebat, et beato Jacob, qui typum Domini
praeferebat, adversarius erat. Persecutus est ergo
Jacob, nihil apud eum de rebus suis invenit. Audi hoc
et verum Jacob in Evangelio dicentem: Ecce venit
princeps hujus mundi, et in me nihil invenit (Joan.
XIV, 30). Concedat nobis divina misericordia, ut
etiam in nobis nihil de suis operibus noster adversarius
recognoscat. Si enim de suo nihil invenerit, tenere nos
vel revocare ab aeterna vita non poterit. Et ideo,
fratres charissimi, diligenter aspiciamus arcellas
conscientiae nostrae, perscrutemur latibula cordis
nostri; et si nihil ibi quod ad diabolum pertinet
invenimus, gaudeamus, et Deo gratias referamus; et
quantum possumus, cum ipsius adjutorio studeamus, ut
januae cordis nostri semper aperiantur Christo, et usque
ad finem claudantur diabolo. Si vero aliquid de operibus
vel calliditate diaboli in animis nostris latitare
cognoscimus, velut venenum mortiferum evomere vel exspuere
festinemus: ut cum nobis insidiari voluerit, et nihil
quod ad se pertinet potuerit invenire, confusus abscedat,
et nos cum Propheta gratias agentes, clamemus ad
Dominum: Liberasti nos ex affligentibus nos, et eos qui
nos oderunt, confudisti (Psal. XLIII, 8). Lia
ergo, sicut supra diximus, significat illam plebem quae
de Judaeis juncta est Christo; Rachel vero Ecclesiae,
id est omnium gentium typum gessit. Et ideo Lia non est
furata idola patris sui, sed Rachel (Gen. XXXI,
19); quia post adventum Christi non usquequaque
Synagoga idolis servisse cognoscitur, sicut de Ecclesia
Gentium manifestissime comprobatur; et propterea non apud
Liam, id est, Synagogam: sed apud Rachel, quae typum
Gentium praeferebat, idola Laban legimus latuisse.
5. Luctatio Jacob, Judaeos Christum persequentes
designat. Quod autem venit Jacob ad Jordanem, et
transmissis omnibus rebus ipse solus remansit, et
luctabatur cum viro usque dum veniret aurora; Jacob in
illa colluctatione Judaeorum populum figuravit; Angelus
qui cum illo luctabatur, typum Salvatoris Domini
praeferebat. Luctatur Jacob cum Angelo; quia populus
Judaeorum luctaturus erat cum Christo. Vincebat Jacob
Angelum: quia Judaeorum populus Christum usque ad
mortem persecuturus erat. Et quia non totus populus
Judaeorum infidelis existit Christo, sicut jam supra
diximus, sed non parva multitudo in nomine ejus legitur
credidisse; ideo Angelus tetigit femur Jacob, et
claudicare coepit. Pes enim ille in quo claudicabat,
Judaeos qui in Christum non crediderunt figurabat; ille
vero qui sanus remansit, illorum typum gessit qui
Christum Dominum receperunt. Denique diligenter
attendite, quia Jacob in illa colluctatione et vincebat,
et benedictionem petebat. Cum enim dixisset Angelus,
Dimitte me; respondit Jacob, Non dimittam te, nisi
benedixeris mihi. In eo quod vincebat Jacob, Judaeos
persecuturos Christum significabat; in eo quod
benedictionem petebat, illum populum figurabat qui in
Christum Dominum crediturus erat. Denique quid ei dixit
Angelus? Si contra Dominum fortis fuisti, quanto magis
contra homines praevalebis (Id. XXXII,
23-28)? Hoc tunc impletum est, quando populus
Judaeorum Christum Dominum crucifixit. Dimitte me,
inquit Angelus, jam ascendit aurora. Hoc jam
resurrectionem Domini figuravit; quia Dominus, sicut
optime nostis, ante lucem legitur resurrexisse a mortuis.
6. Jacob baculum portans, imago Christi crucem
gerentis. Quod autem Jacob typum Domini figuravit,
etiam hinc cognoscimus, quod orans Deum ut eum de manu
Esau fratris sui eriperet, Domine, inquit, minor sum
cunctis miserationibus tuis; in baculo meo transivi
Jordanem, et ecce cum duabus turmis regredior (Ibid.,
10). Verum est, fratres charissimi, baculo crucis
Christus apprehendit mundum, et cum duabus turmis, id
est, cum duobus populis ad Patrem rediit cum triumpho.
Haec ergo, fratres charissimi, frequentius cogitate, et
velut munda animalia spiritualiter ruminantes utilem et
necessarium cibum, vestris animis praevidete: illum
utique cibum de quo Dominus ait, Operamini non cibum qui
perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI,
27): ad quam vos Dominus per suam pietatem perducat,
cui est honor et imperium cum Patre, etc.
|
|