|
1. Jacob Dei Patris, Joseph Christi typum gessit.
Fratres. Joseph Judaeos et peccatores designant.
Quoties vobis, fratres charissimi, lectiones de
Testamento Veteri recitantur, sicut frequenter admonui,
non hoc solum debetis attendere quod sonat in verbo, sed
quod intelligitur et sapit in spiritu. Sic et Apostolus
admonet nos dicens, Littera occidit, spiritus autem
vivificat (II Cor. III, 6). Haec enim omnia
quae in Veteri Testamento leguntur, sicut dicit
Apostolus, in figura contingebant illis, scripta sunt
autem propter nos (I Cor. X, 11). Cum enim
populus Christianus fideliter ad ecclesiam venit, quid ei
prodest quod audit qualiter sancti Patriarchae aut uxores
acceperint, aut filios procreaverint, nisi quare haec
facta sunt, aut quid res ipsae figuraverint, spirituali
sensu perspexerit? Ecce audivimus quod beatus Jacob
genuerit filium, et vocaverit nomen ejus Joseph, et eum
plus quam reliquos filios suos dilexerit (Gen. XXX,
24 et, XXXVII, 3). Hoc loco beatus Jacob
figuram habuit Dei Patris, sanctus quoque Joseph typum
gessit Domini Salvatoris. Diligebat ergo Jacob filium
suum; quia et Deus Pater diligit Unigenitum suum,
sicut ipse dixit: Hic est Filius meus dilectus
(Matth. III, 17). Jacob misit filium suum, ut
de fratribus sollicitudinem gereret: et Deus Pater misit
Unigenitum suum, ut genus humanum peccatis languidum
visitaret. Joseph dum fratres suos quaereret, errabat in
eremo; et Christus genus humanum requirebat, quod
errabat in mundo, quo in mundo quasi et ipse errabat,
quia errantes requirebat. Joseph enim fratres suos
quaerebat in Sichimis. Sichima interpretatur Humerus.
Semper enim peccatores dorsum magis quam faciem ponunt in
faciem justi. Numeri enim retro sunt. Sicut enim
fratres Joseph invidia percussi, fraternae dilectioni
dorsum magis quam facies offerebant; ita et infelices
Judaei, veniente ad eos salutis auctore, invidere potius
quam diligere maluerunt. De talibus dicitur in Psalmo:
Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum
semper incurva (Psal. LXVIII, 24).
2. De pretio venditionis Joseph non conveniunt
translationes. Invenit ergo Joseph fratres suos in
Dothaim. Dothaim interpretatur Defectio. Vere in
grandi defectione erant, qui de fratricidio cogitabant.
Videntes ergo Joseph fratres sui, de morte illius
tractaverunt: sicut videntes Judaei verum Joseph
Dominum Christum, ut eum crucifigerent uno omnes
consilio statuerunt. Joseph exspoliaverunt fratres sui
tunica polymita et talari; et Judaei Christum per mortem
crucis expoliaverunt tunica corporali. Joseph exutus
tunica mittitur in cisternam, id est in lacum; et
Christus exspoliatus carne humana descendit in infernum.
Joseph posteaquam de cisterna levatur, Ismaelitis, id
est, Gentibus venditur; et Christus posteaquam de
inferno regreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio
comparatur. Joseph per consilium Judae triginta
argenteis distrahitur; et Christus per consilium Judae
Iscariotis eodem numero venundatur. Quod autem in
diversis translationibus non aequali pretio Joseph
scribitur venundatus; sed alii dixerunt viginti
argenteis, alii triginta; hoc spiritualiter
significavit, quod Christus non aequaliter ab omnibus
credendus vel diligendus esset. Denique etiam nunc in
Ecclesia alii eum plus diligunt, alii minus. Ipsi enim
plus valet Christus, qui eum majori charitate dilexerit.
Joseph descendit in Aegyptum; et Christus in mundum.
Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum; et Christus
a fame verbi Dei liberat mundum. Nisi enim Joseph
fratres sui vendidissent, defecerat Aegyptus. Fratres,
verum est; nisi Christum Judaei crucifixissent,
perierat mundus.
3. Invidiae veneno mors intravit in orbem terrarum.
Videamus tamen, fratres charissimi, unde in beatum
Joseph fratres sui tam crudeliter saevierunt. Unde,
nisi invidiae veneno, per quod mors intravit in orbem
terrarum? Denique audi Scripturam dicentem, Invidebant
ei fratres sui, et non poterant ei loqui quidquam
pacificum. Vidit enim beatus Joseph somnium, quasi
stantem se in agro cum fratribus suis, et manipulos
alligantem, et fratrum manipulos adorare manipulum suum
(Gen. XXXVII, 4, 7). Hoc in illo Joseph
tunc impletum est, quando eum in Aegypto adoraverunt
fratres sui. Et non incongrue coacti sunt steriles
manipuli fructuosum manipulum adorare, per quem de famis
periculo liberandi erant.
4. Somnium Joseph in Christo duntaxat impletum.
Vidit etiam aliud somnium, quod sol et luna et undecim
stellae adorarent eum. Cui respondit pater suus,
Numquid ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te
super terram (Ibid., 9, 10)? Hoc in illo Joseph
impleri non potuit: in nostro autem Joseph, id est,
Domino Jesu Christo, somnii illius sacramenta completa
sunt. Sol enim et luna et undecim stellae eum
adoraverunt, quando post resurrectionem sancta Maria,
quasi luna, et beatus Joseph velut sol, cum undecim
stellis, id est, beatis Apostolis, incurvati et
prostrati sunt ante eum; et impleta est prophetia quae
dixerat: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes
stellae et lumen (Psal. CXLVIII, 3). Nam in
tantum in illo Joseph impleta non est somnii hujus
interpretatio, ut mater ipsius ante multos annos legatur
fuisse defuncta, quam praefata somnia ille vidisset. Et
revera quomodo fratribus ipsius potest convenire, quod eum
quasi stellae adorare possent, quos invidiae nox obscuros
et tenebrosos effecerat? Jam enim claritatem stellarum
perdiderant, qui in se lumen charitatis exstinxerant.
Merito ergo hoc in Domino Salvatore nostro verius
credimus fuisse completum, quem, sicut jam antea dixi,
et beatum Joseph et beatam Mariam cum undecim Apostolis
frequentius legimus adorasse (Matth. XXVIII,
17). Nam quod Apostoli lumen stellarum habuerint,
ipse Dominus in Evangelio dicit, Vos estis lux mundi
(Id. V, 14). Et iterum de ipsis ac suis
similibus, Tunc justi, inquit, fulgebunt sicut sol in
regno Patris eorum (Id. XIII, 43).
5. In Joseph sola Aegyptus, in Christo universus
mundus augmentum habet. Quis est qui reddit mala pro
bonis. Joseph interpretatur Augmentatio sive ampliatio.
Sed in illo Joseph ampliationem non habuit, nisi sola
Aegyptus; in nostro vero Joseph augmentum habere
universus meruit mundus. Ille Joseph erogavit triticum;
noster erogare dignatus est verbum. In ommen terram
exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba
eorum (Psal. XVIII, 5). Nos ergo, fratres
dilectissimi, qui nullis praecedentibus meritis tanta bona
per misericordiam veri Joseph Domini nostri Jesu
Christi consecuti sumus, ad quos non umbra veteris
Testamenti, sed ipsa veritas venit; quantum possumus,
cum Dei gratia laboremus, ut quod nobis contulit
judicatus, integrum inveniat judicaturus. Qui tibi tanta
contulit, scit quantum reposcat. Idem ipse cum venerit,
redditurus est quod promisit: sed requisiturus est quod
redemit; et quod dedit in primo adventu, exacturus est in
secundo. Nemo ergo Christo Domino nostro reddat mala
pro bonis. Quis est qui ita impie agit? Qui accipit
dulcedinem, et reddit amaritudinem; qui accipit vitam,
et restituit mortem: mortem enim restituit, qui se ipsum
male vivendo interficit. Quis est qui reddit mala pro
bonis? Ille qui cum deberet dare propria, rapit aliena;
qui pro charitate reddit odium, invidiam pro benignitate,
pro humilitate superbiam, pro castitate luxuriam. Quis
est qui Christo reddit mala pro bonis? Ille qui cum
deberet lectioni insistere, et ad Ecclesiam currere,
eligit potius ad tabulas ludere, spectacula furiosa, vel
cruenta, vel turpia frequentare; et quem oportet peccata
sua orando, legendo, eleemosynas faciendo consumere,
studet potius augere, et amplius cumulare. Quis est qui
reddit mala pro bonis? Qui pro luce tenebras, pro
benignitate malitiam, pro sobrietate ebrietatem, pro
eleemosynis rapacitatem, pro justitia iniquitatem
restituit. Qui ergo haec mala adjuvante Domino non
admisit, quantum potest, munera in se divina custodiat:
qui vero his malis se sentit obnoxium, et intelligit
obvolutum, cito ad poenitentiae medicamenta recurrat, et
antequam anima tenebrosa de corpore mortis suae discedat,
eleemosynis, jejuniis et orationibus remedium sibi in die
necessitatis acquirat. Sic ergo agamus, fratres, ut
ante tribunal Christi, et qui boni sunt, coronam, et
qui negligentes sunt, veniam consequantur; ut illos ornet
vita integra, istos valeat excusare correcta: praestante
Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium
in saecula saeculorum. Amen.
|
|