|
1. Invidia nec fratribus ipsis parcit. De beato
Joseph scriptum est, fratres charissimi, quod ei
invidebant fratres sui, et ideo non poterant ei loqui
pacifice (Gen. XXXVII, 4). Verum est,
dilectissimi, quia tam perniciosus est invidiae morbus,
ut nec germanis, non dicam extraneis, parcere possit.
Denique statim in initio mundi Abel justum Cain frater
injustus occidit (Id. IV, 8). Joseph ergo sanctus
et fidelis Domini famulus, tribulationibus magis justus
ostenditur, qui primum per invidiam a fratribus
Ismaelitis in servum addictus, ab eisque venditus a
quibus se viderat adoratum; deinde Aegyptio domino
traditus, semper tamen ingenui animi tenuit dignitatem;
docuitque exemplo suo et servos liberos in non peccando,
et non conditionem cuiquam obesse, sed mentem.
2. Culpa in eo qui male videt, non in eo qui male
videri non vult. Cum esset decorus et speciosus facie,
pulchritudinem vultus sui non ad alienam derivavit
injuriam, sed ad suam gratiam conservavit: hoc se
pulchriorem judicans, si non dispendio castitatis, sed
cultu pudoris speciosior probaretur; et illum esse verum
decorem, qui non alienos oculos caperet, nec mentes
fragiles vulneraret. Crimen enim dominae suae fuit, quae
male vidit; non beati Joseph, qui male videri non
voluit. Nec in eo qui visus est, culpa est; quia non
erat in potestate servili, ut non videretur a domina:
maritus debuit cavere uxoris oculos. Discant tunc et viri
cavere oculos feminarum, cum amantur et qui nolunt amari.
Denique adamatus est Joseph, qui amantem contempserat:
et bene excusavit eum Scriptura, dicens, Immisit oculos
uxor domini ejus in Joseph: hoc est, non iste se
ostentavit, nec ille cepit incautam: sed illa retia sua
immisit, et indagine sua capta est; catenas suas
sparsit, et in suis vinculis colligata est. Dixit autem
illi, Dormi mecum (Gen. XXXIX, 7). Prima
adulterii oculorum tela sunt, secunda verborum. Sed qui
non capitur oculis, potest verbis resistere. Excusatur,
quod ingressus est: praedicatur, quod elapsus est. Nec
pluris fecit vestimenta corporis, quam animi castimoniam:
reliquit tanquam non sua, quae adultera manibus
detinebat; et aliena judicavit, quae tactu impudicae
potuerant comprehendi. Magnus plane vir, qui venditus
servile tunc nescivit ingenium, adamatus non redamavit,
rogatus non acquievit, apprehensus aufugit.
3. Amor impudicus non est amor. Concupiscitur
adolescens a domina, nec ad concupiscentiam provocatur;
rogatur, et refugit: una hac in re blanditur ac
supplicat, quae in caeteris imperabat. Amabat illum, an
potius se? Ego puto quia nec illum, nec se. Si illum
amabat, quare volebat perdere? Si se amabat, quare
volebat perire? Ecce probavi, quia non amabat: veneno
libidinis ardebat, non flamma charitatis lucebat. Sed
ille noverat videre quod illa non noverat. Pulchrior erat
intus Joseph quam foris; pulchrior in luce cordis quam in
facie corporis: ubi illius feminae oculus non penetrabat,
ibi ipse sua pulchritudine fruebatur. Intuens ergo
interiorem pulchritudinem castitatis in speculo
conscientiae suae, quando illam maculari, quando violari
illius feminae tentatione permitteret? Quod ergo videbat
ille, si et tu vis, potes videre pulchritudinem
pudicitiae interiorem et spiritualem, si habes ad illam
qualescumque oculos. Exempli gratia tibi aliquid
propono. Ipsam amas in conjuge tua? Noli ergo odisse in
aliena, quod amas in tua. Quid enim amas in conjuge
tua? Utique castitatem. Hanc odisti in aliena, cum qua
concumbendo ejus vis perdere castitatem. Quod amas in
tua, hoc vis interficere in aliena? Quomodo habebis
orationem puritatis homicida castitatis? Serva ergo in
conjuge aliena quod servare cupis in tua: quia et in uxore
tua castitatem potius diligis quam carnem.
4. Castitas adamanda, non caro. Sed forte existimas
te amatorem esse carnis uxoris tuae, et non castitatis.
Sordida quidem cogitatio, misera et voluptuosa libido:
sed non te dimitto sine exemplo. Tu putas quod carnem
amas uxoris tuae: ego enim dico quod castitatem plus amas
in conjuge. Sed ut te absolutissime ostendam amatorem
esse castitatis magis quam carnis; hanc plus amas in filia
tua. Quis enim hominum est, qui non filias suas castas
esse velit? Quis hominum est qui non filiarum suarum
congaudeat castitati? Numquid et ibi carnem amas?
Numquid concupiscis corpus pulchrum, ubi exhorrescis
incestum? Ecce convici te amatorem esse castitatis magis
quam carnis. Denique si habueris conjugem pulchram, et
forte, nec castam, nec sobriam; numquid amas carnem
pulchram, et non potius detestaris? Consideratur quidem
foris pulchritudo corporis; sed intus pulchritudo
requiritur castitatis: quae si non fuerit, omnis continuo
amor corporis refrigescit; quia quamvis pulchritudo
consideretur, plus tamen amoris vicissitudo requiritur
intus. Si ergo amatorem te castitatis convici, quid te
offendisti, ut eam non ames in te? Quod amas in filia
tua, ama hoc in uxore aliena: quia et filia tua uxor erit
aliena. Ama ergo et in te castitatem. Nam si amas
uxorem alienam, non continuo habebis: castitatem si
amaveris, mox habebis, auxiliante Domino, eam. Sic
ancillam pulchram, aut elegantem uxorem alienam amare
debes, ut eam quasi extra te et foris requiras: si
castitatem amas, apud te est quod amas. Blanditur tibi
castitas sancta intus in cubiculo cordis tui, suavis est
ejus amplexus, non habet amaritudinem conversatio illius.
Non tecum litigat castitas, non te subvertit, in nullo
tibi in domo conscientiae contradicit. Ama ergo et in te
et in aliis castitatem, ut habeas aeternam beatitudinem.
Si ergo et in te hanc valde pulchram amaveris, quae
castitas dicitur; imitaberis beatum Joseph, qui noluit
impudicae mulieri ad concubitum illicitum consentire;
repulit concupiscentiam alienam, amplexus est pudicitiam
suam. Fecit tamen illa quod comminata est, mentita est
viro, credita est: adhuc patiens Deus. Traditur
Joseph sanctus in carcerem, custoditur tanquam reus, a
quo non offensus Deus. Sed nec ibi defuit Deus, quia
ille non obnoxius erat. Adfuit Dominus sancto Joseph.
Et quia sanctum amabat, mulieris amore non vincitur
castus animus, nec aetas adolescentiae permovit, nee
diligentis auctoritas, contemptam frequentare dominam.
Ore proprio adolescenti tendit insidias, secreto ac sine
testibus manu impudens apprehendit, procacioribus verbis
hortatur ad crimen; nec ibi quidem vincitur: sed ut verba
verbis, ita et res rebus refert; nam qui frequenter
rogatus negaverat, tunc comprehensus aufugit.
5. Benignitas Joseph. Mirati estis castitatem
Joseph, aspicite nunc benignitatem. Ille pro odio
reddit charitatem: et cum videret fratres suos, imo
inimicos ex fratribus, cumque ab eis agnosci vellet,
dilectionis affectum pio dolore testatus est.
Deosculabatur singulos, et irriguis fletibus paventium
colla perfundens, odium fratrum charitatis lacrymis
abluebat, quos tam vivo patre quam mortuo, germano semper
amore dilexit; nec recordatur illum in quo ad necem fuerat
dejectus lacum; non cogitavit addictam pretio
germanitatem; sed pro malis bona restituens, jam tunc
necdum data apostolica praecepta complevit. Ergo beatus
Joseph cogitans verae charitatis dulcedinem, venenum
invidiae, quo fratres suos noverat fuisse percussos, Deo
auxiliante, studuit de corde suo repellere.
6. Invidia comparatur aerugini et viperis. Et revera,
fratres, quid infelici invido praestat invidia, quem
secretis conscientiae quibusdam ungulis livor ipse
discerpit, et alienam felicitatem tormentum illius facit?
Quam, inquam, mercedem ex odio suo recipiet, nisi
horribiles animae tenebras, et confusae mentis horrorem,
qui vultu semper animoque moerente, voto quo vult alii
nocere, se cruciat, quem saevissimis exagitatum stimulis
ab omni consilio ac mentis sobrietate deturbat? Et ideo
observemus, fratres, vitii hujus incursum, ne forte
participes operis diaboli inveniamur, et pari cum illo
sententia condemnemur. Sic enim scriptum est: Invidia
diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur autem
eum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24,
25). Quod malum laedit parum aliquid etiam eos in quos
intenditur; gravius tamen et perniciosius eos prius a
quibus procedit, affligit. Sicut enim aerugo ferrum;
ita invidia illam ipsam animam, in qua est, interimit et
consumit. Et sicut aiunt viperas dilacerato et disrupto
illo ipso materno utero, in quo conceptae sunt, nasci;
ita et invidia illam ipsam animam, a qua concepta est,
consumit et perdit. Qualis haec animae tinea est, quae
cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in
homine donum Dei, et in malum proprium bona aliena
convertere, aliorumque gloriam facere poenam suam; et
velut quosdam pectori suo admovere carnifices,
cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se
intestinis cruciatibus lacerent? Non cibus talibus
laetus, non potus potest esse jucundus. Suspiratur
semper ab eadem et ingemiscitur ac doletur, diebus ac
noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur: quia
zelus terminum non habet, permanens jugiter malum et sine
fine peccatum. Et quantum ille cui invidet successu
meliore profecerit, tantum invidus in majus incendium
livoris ignibus exardescit. Hinc efficitur pallor in
facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba
rabida et effrenata convicia. Quisquis ille est quem zelo
suo persequitur invidus, subterfugere eum poterit et
vitare: invidus vero refugere non valebit. Ubicumque
fuerit, adversarius suus secum est, hostis in pectore
semper inclusus. Denique Dominus in Evangelio, cum eum
discipuli interrogarent, quis inter illos major esset,
respondit: Quisquis fuerit, inquit, minimus in omnibus
vobis, hic erit magnus (Matth. XVIII, 4). Quo
verbo omnem causam et materiam mordacis invidiae eruit et
abscidit.
7. Venena fellis, quicumque invidus est, evomat.
Christiano ergo populo zelare non licet, non licet
invidere: de humilitate ad summa crescit. Audi beatum
Joannem apostolum in Epistola sua dicentem, Qui odit
fratrem suum, homicida est; et iterum, Qui dicit se in
luce esse, et fratrem odit, in tenebris est et in
tenebris ambulat, et nescit quo vadat (I Joan.
III, 15, et II, 10). Descendit enim in
gehennam ignarus, et caecus praecipitatur in poenam,
recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis,
Ego sum lux mundi; et, Qui credit in me, non ambulabit
in tenebris; sed habebit lumen vitae (Joan. VIII,
12). Quomodo autem vel pacem Domini, vel charitatem
tenet, qui in zeli vitio nec pacificus potest esse, nec
securus? Nos vero, fratres, Deo auxiliante, zeli vel
invidiae venena fugientes, non solum cum bonis, sed etiam
erga malos charitatis dulcedinem teneamus: ut nos non
reprobet Christus propter invidiae malum: sed laudet
potius et invitet ad praemium, dicens: Venite,
benedicti, percipite regnum (Matth. XXV, 34).
Sit in manibus divina lectio, in sensibus dominica
cogitatio, oratio jugis omnino non cesset, salutaris
operatio perseveret; ut quoties ad tentandos nos
accesserit inimicus, semper nos bonis operibus inveniat
occupatos. Consideret ergo unusquisque conscientiam
suam; et si se videt de prosperitate proximi sui invidiae
veneno percussum, evellat de pectore suo spinas et
tribulos, ut in eo semen Domini quasi in fertili agro
multiplicata fruge locupletet, ut divina et spiritualis
seges in copiam fecundae messis exuberet. Venena ergo
fellis, quicumque invidus est evomat, discordiarum virus
excludat, purget, Deo adjuvante, mentem quam
serpentinus livor infecerat: amaritudo omnis invidiae,
Christi dulcedine leniatur. Amet eos quos ante oderat,
diligat quibus injustis obtrectationibus invidebat: bonos
imitetur, et de meliorum semper profectibus gratuletur.
Non deroget sacerdotibus, nec praepositos suos venenatis
dentibus laceret, faciat se illis adunata dilectione
participem. Dimittetur ei, quando et ipse dimiserit:
accipientur sacrificia sua, cum et ipse pacificus ad Deum
accesserit. Cogitet unusquisque paradisi delicias,
regnum coeleste desideret, ad quod misericordes atque
unanimes Christus admittit. Cogitemus, fratres, quod
filii Dei ii soli possunt vocari, qui sunt pacifici,
secundum illud quod scriptum est: In hoc cognoscent
omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem
habueritis ad invicem; et iterum, Hoc est praeceptum
meum, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 35,
34). Ad quam dilectionem vos pius Dominus bonis
operibus sua protectione perducat, cujus est honor et
gloria cum Patre et Spiritu sancto in cuncta saecula
saeculorum. Amen.
|
|