|
1. Cur Joseph sortem suam patri notam non fecerit
statim. In beato Jacob, fratres charissimi, et in
sancto filio ejus Joseph, qui diligenter attendit, rem
nimis admirabilem Deum fecisse cognoscit. Primum non
credo fuisse sine causa, quod Dominus, qui se toties
dignatus fuerat ostendere beato Jacob, per tot annos
noluit ei indicare, quod Joseph filius ejus viveret, sed
permisit eum longa afflictione consumi. Si hoc quisquam
sine certa et evidenti ratione factum esse credit, vel hoc
consideret, quod nec filius ejus Joseph in tam proximo
positus, permissus sit ad patrem suum mittere, ut ei
nuntiaret quod non solum viveret, sed etiam in grandi
honore positus esset. Ab illo enim loco ubi erat beatus
Jacob, usque in Aegyptum vix erant trecenta millia.
Unde frequentissime ex Aegypto in locum illum ubi Jacob
erat, plurimi properabant; et ex illo loco ad Aegyptum
infinitae multitudines assidue confluebant. Sed forte
aliquis dicit, quod beatus Joseph parvulus exierit a
patre suo; et ideo recordari eum non potuisset. Non ita
est, fratres charissimi. Puer enim sexdecim annorum
nulla ratione parentes suos poterat oblivisci. Nam in
tantum eos oblitus non erat, ut fratres suos, ubi primum
vidit, agnoverit.
2. Occulto Dei judicio non ad patrem suum misit. Sed
dicit aliquis, quia pro eo quod Aegyptio domino
serviebat, licentiam aut potestatem non habuerit mittendi
ad patrem suum. Etiamsi hoc quasi verisimile videatur;
posteaquam de carcere eductus est, et dominus factus est
in totam terram Aegypti, per illos septem annos
fertilitatis, et illos duos qui transacti sunt tempore
inopiae antequam fratres sui ad eum descenderent; per
istos novem annos in trecentis millibus non potuit mittere
ad patrem suum? Sine ulla dubitatione potuit: sed
occulto judicio hoc Dominus fieri non permisit; in tantum
ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, quando ad
emendum triticum venerant: quinimo durissime eis loquens,
fratrem illorum in vinculis tenuit, et ad patrem suum eos
cum grandi dolore redire jussit.
3. Cur Simeon et Benjamin retinendo patris dolorem
auxerit. Attendite adhuc et aliud majus miraculum, et
videte quomodo beatus Joseph, qui patrem suum noverat pro
se intolerabilem amaritudinem sustinere, quasi parum esset
quod ante pertulerat, insuper et Benjamin ei fecit
auferri: quo facto utique noverat eum multiplicem passurum
esse dolorem. Haec enim omnia Spiritus sancti
dispensatione facta fuisse credo. Deus enim, cujus
judicia plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta,
qui beato Jacob noluit indicare filium suum vivere; ille
etiam sanctum Joseph non permisit ut patri suo gloriam
suam nuntiaret: quinimo adhuc Simeon in vinculis tenendo
et Benjamin auferendo, ipsius patris sui augustias
cumulavit. Haec autem, fratres charissimi, si fideliter
et diligenter attendimus, cum grandi misericordia Dominum
fecisse cognoscimus. Ab initio enim mundi hoc Deus in
sanctis suis exercuit, quod in beato Jacob cum grandi
pietate complevit. Sed hoc quare sit factum diligenter
attendite.
4. Amici Dei non sine minutis peccatis, quae
tribulationis igne consumuntur. Quamvis enim servi et
amici Dei capitalia crimina vitaverint, et multa opera
bona fecerint; tamen sine minutis peccatis eos fuisse non
credimus; quia non mentitur ille qui dixit: Non est
immunis a peccato, nec infans cujus est unius diei vita
super terram (Job XV, 15, sec. LXX). Et
beatus Joannes evangelista, qui utique meritis non erat
inferior sancto Jacob, clamat et dicit: Si dixerimus
quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas
in nobis non est (I Joan. I, 8). Et illud quod
alibi scriptum est: Justus septies cadit, et resurgit
(Prov. XXIV, 16). Quia ergo, sicut jam dictum
est, sine istis minutis peccatis Jacob esse non potuit;
volens Deus ipsa parva peccata in hoc seculo tribulationis
igne consumere, implevit in eo quod ipse per Spiritum
sanctum dixit: Vasa figuli probat fornax, et homines
justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII,
6); et illud, Flagellat Deus omnem filium quem
recipit (Hebr. XII, 6); et illud, Per multas
tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act.
XIV, 21). Ut ergo sanctum Jacob Deus noster
velut aurum, purgatum in futuro judicio praesentaret,
prius ab illo omnes maculas peccatorum abstersit; ut in eo
ignis ille arbiter quod exureret, invenire non posset.
5. Exemplo Joseph docemur castigari eum qui non magis a
Deo quam ab homine auxilium postulat. Quod etiam in ipso
beato Joseph factum esse cognoscimus. Cum enim, sicut
dixit Scriptura, Dominus esset cum eo, et gratiam ei
apud dominum suum et apud principem carceris dedisset
(Gen. XXXIX, 2, 4, 21), praeventus tunc
est ut ab homine auxilium postularet, dicens magistro
pincernarum: Memento mei, cum tibi bene fuerit; et
supplica Pharaoni, ut me ejiciat de isto carcere (Id.
XL, 14). Et quia nondum scriptum erat, Bonum est
sperare in Domino, quam sperare in homine (Psal.
CXVII, 8); cum in omnibus Dei gratiam meruisset,
subreptum est illi ut ab homine auxilium peteret. Pro qua
re additi sunt duo anni, quibus adhuc teneretur in
carcere, tanquam diceret ei Deus: Ego tibi ostendo, ut
magis a me quam ab homine debeas auxilium postulare. Sine
ulla enim dubitatione credendum est, quod pro castigatione
sancti Joseph non permisit Deus magistrum pincernarum ut
in mente haberet, quod ei sanctus Joseph quando de
carcere dimissus est, supplicaverat. Et quia etiam et
ipse Joseph quamvis sanctus, tunc sine peccato esse non
poterat; ideo tanto tempore fuit in carcere clausus, ut
in eo impleretur quod scriptum est: Ego quos amo,
arguo; et quos diligo, castigo (Apoc. III,
19).
6. Cur Joseph tam dure egerit cum fratribus. Si
diligenter attendimus, fratres charissimi, quod erga
beatum Jacob Deum fecisse credimus, hoc etiam Joseph
circa fratres suos exercuisse cognoscimus; qui utique tam
sanctus fuit, ut eos odio habere non potuisset. Unde
credendum est, quod ideo eos tantis tribulationibus
fatigaverit, ut illos ad confessionem criminis, et ad
medicamentum poenitentiae provocaret. Denique cum ingenti
dolore dixerunt se merito pati illa, quia peccassent in
fratrem suum videntes angustiam ejus (Gen. XLII,
21). Et quia sciebat beatus Joseph, quod fratribus
suis fratricidii crimen sine grandi poenitentia indulgeri
non posset, semel ac secundo et tertio illos medicabili
tribulatione tanquam spirituali igne decoxit; non ut se
vindicaret, sed ut illos corrigeret et de tam gravi
crimine liberaret. Denique priusquam peccatum suum
confiterentur, et crimen quod admiserant, mutua inter se
castigatione consumerent, nec agnoscendum eis se dedit,
nec pacis osculum eis indulsit. Cum vero illos pro
peccato quod in ipsum admiserant, humiliter vidit
afflictos, deosculatus est singulos, et per singulos
flevit, et paventium colla pio oculorum rore perfundens,
odium fratrum charitatis lacrymis abluebat.
7. Correptio fraterna. Taliter indulgendum aliis,
qualiter volumus ut nobis indulgeat Deus. Quod ergo
Deus in beato Jacob fecit, et quod Joseph erga fratres
exercuit, hoc etiam et nos in illis qui in nos peccaverint
debemus implere: ut non ipsos, sed peccata eorum
studeamus odisse; et ita velimus secundum culpae merita
durissima castigatione corripere, ut eos semper studeamus
in veritate diligere. Haec si facimus, fratres
charissimi, impletur in nobis illud quod scriptum est:
Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem
Christi (Galat. VI, 2). Ad extremum ut totum
quod dixi, brevi sermone concludam, taliter indulgeamus
eis qui in nos peccaverint, qualiter volumus ut nobis
indulgeat Deus, quoties in illum peccamus. Hoc si
facimus, securi possumus dicere, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12).
8. Propter pauperes qui ad opera sua festinant, de
Joseph alia loqui reservat in crastinum diem. Adhuc nos
de lectabat cum Charitate vestra de beato Joseph aliquid
loqui: sed propter pauperes qui adopera sua festinant,
melius est hoc ut nobis in diem crastinam reservemus. Et
ideo conversi ad Dominum misericordiam ipsius deprecemur,
ut desiderium audiendi verbum Dei, quod in nos placatus
contulit, et augere semper et conservare dignetur, qui
cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
|
|