|
1. Mortuo Joseph multiplicantur Israelitae, mortuo
Christo Christiani. Audivimus in lectione quae lecta
est, fratres charissimi, qualiter mortuo Joseph filii
Israel creverunt, et multiplicati sunt nimis, et quasi
herba germinaverunt. Quid est hoc, fratres charissimi?
Donec viveret Joseph, non referuntur crevisse filii
Israel, nec quod multiplicati sunt nimis: sed posteaquam
mortuus est, sic germinasse dicuntur sicut herba; cum
utique sub patrocinio vel defensione Joseph magis
debuerant crescere et multiplicari. Sed haec, fratres
charissimi, in illo Joseph figurata sunt; in nostro
autem Joseph, id est, Domino Christo, in veritate
completa sunt. Prius enim quam moreretur, id est, quam
crucifigeretur Joseph noster, pauci in eum crediderunt:
posteaquam vero mortuus est et resurrexit, in universo
mundo multiplicati sunt, et creverunt Israelitae, id
est, populi Christiani. Sic et ipse Dominus in
Evangelio dixit, Nisi granum frumenti cadens in terram
mortuum fuerit; ipsum solum manet: si autem mortuum
fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24,
25). Postea enim quam per passionem pretiosum granum
frumenti mortuum est et sepultum, per universum mundum de
uno illo grano messis Ecclesiae pullulavit. Non enim,
sicut antea, in Judaea tantum notus est Deus, nec solum
in Israel magnum nomen ejus colitur; sed a solis ortu
usque ad occasum nomen illius collaudatur.
2. Populus Israel in Aegypto, et anima in carne, sub
duobus regibus. Interea mortuo Joseph, surrexit novus
rex in Aegypto, qui ignorabat Joseph, et alloquitur ad
gentem suam, ut persequantur filios Israel. Dum rex
ille viveret qui noverat Joseph, non referuntur afflicti
fuisse filii Israel, nec in luto et latere fatigati, nec
masculi eorum necati, et feminae vivificatae ; sed
posteaquam surrexit rex ille qui non noverat Joseph,
omnia ista gesta referuntur. Haec enim, fratres,
secundum quod dicit Apostolus, in figura contingebant
populo Judaeorum: scripta sunt autem propter nos (I
Cor. X, 11). Quod in illis carnaliter
figurabatur, in nobis spiritualiter adimpletur. Et nos
ergo, si diligenter attendimus, intus in nobis in homine
interiore haec fieri frequenter agnoscimus. Anima enim
nostra aut a legitimo rege regitur, aut a tyranno
vastatur. Si enim Deo adjuvante, juste et sancte
vivimus, si de castitate, de misericordia et
poenitentia, et de caeteris his similibus cogitamus,
licet adhuc in Aegypto, id est, in carne simus, tamen a
Christo rege gubernamur: et ipse nos regit, et in luto
et in latere non consumit, nec nos curis terrenis vel
nimiis sollicitudinibus atterit et affligit. Si vero
anima nostra coeperit declinare a Deo, et ea quae sunt
turpia et inhonesta sectari, tunc prudentia carnis quae
inimica est Deo, repudiato rege Christo, subdit
infelicia colla tyranno. Quod cum fuerit factum,
alloquitur gentem suam, id est, corporeas voluptates; et
vitiorum ducibus ad consilium convocatis initur deliberatio
adversus filios Israel, id est, adversus cogitationes
sanctas et acceptabiles Deo, quomodo circumveniantur,
quomodo opprimantur, ut luto et lateribus affligantur, ut
masculos interficiant, et feminas reservent. In masculis
intelligitur sensus rationalis, in feminis concupiscentia
carnis. Vult ergo diabolus in nobis viros occidere, et
feminas reservare, id est, sensum in nobis rationalem ac
Deum videntem exstinguere, et quae ad concupiscentiam
carnis pertinent reservari.
3. Quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta
sunt. Non nobis haec ad historiam tantum scripta sunt,
nec putandum est divinos Libros Aegyptiorum gesta
narrare: sed, quae scripta sunt, sicut Apostolus ait,
ad nostram doctrinam et commonitionem scripta sunt (Rom.
XV, 4); ut tu qui haec audis, et gratiam Baptismi
jam consecutus es, et annumeratus es inter filios
Israel, et suscepisti in te regem Christum, si post hoc
declinare volueris, et pro cupiditate opera saeculi
agere, actus terrae, et lutea, id est, luxuriosa
explere ministeria, agnoscas et intelligas quia surrexit
in te rex alius qui nescit Joseph. Rex utique Aegypti
ipse te cogit ad opera sua, non justitiae, sed iniquitati
servire: ipse te facit laterem sibi operari et lutum:
ipse te superpositis magistris et compulsoribus ad opera
terrena et luxuriosa flagris et verberibus agit: ipse est
qui te facit discurrere per saeculum, maris ac terrae
elementis pro cupiditate turbari : ipse est rex Aegypti,
qui te forum pulsare litibus facit, et pro exiguo terrae
cespite propinquos jurgiis fatigare: ipse est qui te
persuadet luxuria castitati insidiari, decipere
innocentiam, in domo tua quae sunt foeda, foris quae
sunt crudelia, intra conscientiam quae sunt flagitiosa
committere. Si ergo tales videris esse actus tuos, scito
te regi Aegypti militare; id est, non Christi, sed
diaboli spiritu agi.]
4. Non sufficit cor malis vacuari, nisi et bonis
impleatur. Nos igitur, fratres charissimi, qui ante
adventum Domini Salvatoris vasa et domus diaboli fuimus,
et per gratiam Christi de potestate ipsius liberari
meruimus, quantum possumus, ipso adjuvante, laborare
debemus, ne a nobis malis actibus nostris offensus
Christus abscedat, et diabolus illo recedente succedat:
ne forte cor nostrum vero lumine effugato tenebrosa nox
occupet, ne in nobis impleatur illud quod in Evangelio
scriptum est: Cum exierit spiritus immundus ab homine,
vadit per loca arida, quaerens requiem, et non invenit;
post haec dicit, Revertar in domum meam unde exivi. Et
invenit eam scopis mundatam, et adducit secum septem alios
spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et erunt
novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI,
24-26). Hoc enim, fratres, de Christiano etiam
baptizato intelligendum est. Per gratiam Baptismi
vacuatur quisque omnibus malis: postea vero cum Dei
adjutorio laborare debet, ut impleatur omnibus bonis.
Nam si aliquem liberatum a malis, vacuum a bonis
invenerit inimicus, adducit secum septem alios spiritus
nequiores se, et erunt novissima hominis illius pejora
prioribus. Et ideo unde expulsa est luxuria,
introducatur castitas: unde eradicata est avaritia,
plantetur eleemosyna: unde malitia vel invidia
expellitur, charitas dominetur. Et quia veniens Dominus
noster alligavit fortem, id est, diabolum, et vasa
ejus, id est, nos de potestate ejus eripuit (Matth.
XII, 29); quantum possumus, ipso auxiliante,
studeamus, ut illi a quo salvati sumus, toto corde et
toto animo usque ad vitae nostrae terminum serviamus. Et
quia, expulso diabolo, domum sibi de nobis ubi
requiesceret, et vasa in quibus habitaret, facere
dignatus est Christus, in domo sua non patiatur
injuriam. Nihil ibi inhonestum, nihil sordidum, nihil
deprehendat obscurum: sed ita domicilium cordis nostri
fide plenum, et vacuum malis omnibus semper inveniat, ut
nos non solum frequentius visitare, sed etiam jugiter
habitare in nobis dignetur; qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|