|
1. Tentationes ingravescunt instante Paschate.
Quamvis, fratres charissimi, omni tempore verbum Dei
cum grandi desiderio nos oporteat fideliter semper audire,
in istis tamen diebus specialiter lectioni divinae
insistere, et de salute animae nostrae debemus attentius
cogitare: quia licet per totum anni spatium Christianorum
populus multis vitiorum fluctibus calliditate diaboli
fatigetur, adveniente tamen Paschali solemnitate, majore
impetu contra fideles quosque se praeparare consuevit, et
gravioribus peccatorum stimulis corda nostra compungere vel
inquietare contendit. Sicut enim in diebus istis ad
similitudinem diaboli et angelorum ejus rex Pharao et
Aegyptiorum populus persequebantur filios Israel, et
luto eos ac lateribus affligentes ad amaritudinem
perducebant: ita et hoc tempore imminente Paschali
solemnitate, quia veros Israelitas qui baptizandi sunt,
dolet diabolus de suo exercitu vel possessione discedere,
graviores consuevit tribulationes immittere, et majora
scandala concitare. Sed nos, si Moysen sequimur, id
est, si Legem libenter audimus, et retro respicere vel
desiderare Aegyptum nolumus; Pharaone submerso per
sacramentum Baptismi, velut per transitum maris Rubri,
de ejus potestate vel servitio liberamur.
2. Diabolus non persequitur nisi bonos. Deus bonos,
diabolus malos habet ministros suos. Certissimum est,
fratres charissimi, quia quomodo tunc Aegyptii filios
Israel multis tribulationibus ad amaritudinem
perducebant: ita, sicut jam diximus, et in hoc tempore
diabolus et angeli ejus fideles Christianos et bonis
operibus deditos impugnare vel inquietare non cessant.
Hoc tamen scitote, fratres, quia diabolus non
persequitur nisi bonos. Malos enim, luxuriosos, cupidos
et superbos persequi diabolus non consuevit: amici enim
sunt sui, et semper voluntatem illius faciunt. Et in
tantum eos non persequitur, ut etiam per illos alios
persequatur. Malos enim homines diabolus quasi malleos
vel flagella habere consuevit. Denique non persequitur
bonos, nisi per malos. Habet ergo Deus ministros suos;
habet et diabolus adjutores suos. Deus enim per homines
bonos, tanquam per ministros suos, agit omne quod bonum
est: diabolus vero per homines malos, velut per
satellites suos, exercet omne quod malum est. Deus per
bonorum misericordiam nudos vestit: diabolus per malorum
avaritiam vestitos exspoliat. Deus per homines bonos
discordes ad concordiam revocat: diabolus per impios et
superbos eos etiam qui pacem habere videntur, ad scandala
vel lites instigat. Et quia longum est ire per singula,
ut pro certo agnoscat et intelligat Charitas vestra, quia
sicut omne quod bonum est, per bonos homines agit Deus;
ita omne quod est crudele et impium, per malos homines
consuevit exercere diabolus: denique considerate,
fratres, et corporalibus etiam oculis videbitis, quomodo
populus diaboli persequitur populum Christi; dum adulteri
persequuntur castos, insectantur sobrios ebriosi,
humilibus insidiantur superbi, benignos invidi, largos
cupidi, et eos qui mansuetudinem vel patientiam retinent,
affligere non desinunt iracundi. Et ideo consideret
unusquisque conscientiam suam, et si se videt et in
cogitatione et in sermone et opere semper quod bonum est
diligere et quod honestum est jugiter exercere; ministrum
se Dei esse cognoscat et gaudeat. Qui vero se ipsum
intus interrogans viderit se quod malum est, non solum
cogitare, sed etiam dicere vel exercere; adjutorem
diaboli se esse intelligat, simul et doleat; et dum adhuc
peccatrix et tenebrosa anima in corpore suo tenetur
inclusa, cum Dei adjutorio de potestate diaboli se
conetur eruere: ne forte si illum malis operibus
insistentem mors repentina rapuerit, cum diabolo cujus
voluntatem exercuerit, mereatur audire: Discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum.
3. Contrariis sanare contraria, destructisque vitiis,
virtutes stuere studeamus. Nemo se circumveniat, fratres
charissimi. Unusquisque cujus opera vel voluntates
exercet in isto saeculo, cum ipso erit postmodum in
futuro. Ac sic omnis homo aut cum Christo regnaturus
est, aut cum diabolo in inferni supplicio cruciandus. Et
ideo dum tempus est, et cum Dei adjutorio in nostra
potestate consistit, unusquisque qui se malis operibus in
sinistra esse cognoscit, priusquam de hac luce discedat,
ad dexteram transire contendat, ut non cum sinistris
audiat, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum;
sed ad dexteram inter agnos audire mereatur, Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth.
XXV, 41, 34). Et ut haec omnia cum Dei
adjutorio possimus implere, attentius de dandis
eleemosynis cogitemus. Qualiter autem de sinistra
transeatur ad dexteram, evidens et manifesta ratio
demonstrat. Qui fuit ebriosus, sit sobrius; sit patiens
qui fuerat iracundus; qui solebat res alienas rapere,
incipiat etiam proprias pauperibus erogare; qui solebat
maledicere, benedicat; qui solebat perjurare, etiam a
juramento abstineat; qui consueverat detrahere, semper
quod bonum est loqui studeat; qui fuerat invidus, pius
esse contendat; qui erat superbus, sit humilis. Et hoc
ordine semper contrariis studeamus sanare contraria, et
destructis vitiis, virtutes festinemus struere. Et hoc
ordine qui sunt in sinistra, transire conentur ad
dexteram, ut ante tribunal aeterni Judicis quicumque
talis esse voluerit, audire mereatur, Euge, serve bone
et fidelis, intra in gaudium domini tui (Ibid. XXV,
21). Ad quod vos Dominus perducere dignetur, cui est
honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.
|
|