|
1. Christus in Moyse figuratus. Ecclesia in filia
Pharaonis. In lectione divina, fratres charissimi,
quae nobis recitata est, audivimus, quod posteaquam
sanctus Moyses natus est, propter metum Pharaonis missus
sit in fiscellam scirpeam, et projectus in carectum
fluminis. Si diligenter attendimus, fratres charissimi,
sicut beatum Isaac et Jacob et Joseph, ita Moysen
typum Christi praetulisse cognoscimus. Denique
considerate diligentius, et videbitis quanta in illo sint
figurata mysteria. Moyses a muliere Judaea nascitur, et
a Pharaonis filia adoptatur. Filia enim Pharaonis
Ecclesiam figuravit, quae exierat de domo patris sui, et
veniebat ut lavaretur ad aquam. Pharao in diaboli typum
accipitur: filia ejus, sicut dixi, Ecclesia
intelligitur. Quod autem pater ejus diabolus antea
fuerit, Dominus in Evangelio Judaeos increpans ait:
Vos, inquit, ex patre diabolo estis (Joan. VIII,
44). Patrem ergo diabolum habuimus, non ex eo
nascendo; sed nequitias illius imitando. Exierat ergo
filia Pharaonis de domo patris sui, quae quamvis impium
habuerit patrem, attamen ei dicitur per prophetam:
Audi, filia, et vide; et obliviscere populum tuum et
domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Qui dicit:
Audi, filia, pater est. Et ille qui admonetur
obliviscendus, pater nihilominus nominatur: ac si Deus
pater admonet, ut diabolum patrem debeat derelinquere.
Haec ergo est Ecclesia quae exiit de domo patris sui
diaboli, et ad aquam, id est, ad aquam Baptismi
festinavit, ut lavaretur a peccatis, quae in domo patris
sui contraxerat. Denique statim viscera misericordiae
accipere meruit, et collegit Moysen a parentibus suis
projectum in flumine. Moyses ergo a matre sua
projicitur, et a Pharaonis filia invenitur atque
colligitur: et Christus Dominus a Synagoga, de qua
natus est, repudiatur, et ab Ecclesia invenitur atque
suscipitur.
2. Ecclesia rursus in Aethiopissa Moysi uxore.
Postquam autem crevit Moyses, abiit in regionem
longinquam, et accepit Aethiopissam uxorem. Agnoscite,
fratres, hoc non parvum esse mysterium. Aethiopissa illa
ex Gentibus erat, quam beatus Moyses duxit uxorem; quia
et Christus ex Gentibus sibi sociaturus erat Ecclesiam.
Moyses dereliquit populum suum in longinquis regionibus,
et Aethiopissae conjungitur: et Christus derelicto
populo Judaeorum, de extremis regionibus Ecclesiae
sociatur; illi utique quae dicit in Psalmis: A finibus
terrae ad te clamavi (Psal. LX, 3). Audi ex
persona Ecclesiae, in Canticis canticorum ait
Ecclesia: Nigra sum et formosa (Cant. I, 4).
Quid est, Nigra sum et formosa; nisi nigra per
naturam, formosa per gratiam; nigra originali peccato,
formosa Baptismi sacramento?
3. In rubo Synagoga. Dum ergo pasceret Moyses oves
soceri sui in deserto, apparuit ei Dominus in rubo, et
dixit Moyses: Vadam, et videbo quare rubus ardet et non
consumitur. Et appropinquanti dixit Dominus: Ne
appropinques huc, sed solve corrigiam calceamenti tui;
quia locus in quo stas, terra sancta est (Exod.
III, 3, 5). Rubus ille genus est spinarum.
Ardebat enim, et non consumebatur. In rubo significata
est Synagoga Judaeorum. Multo enim tempore in eis
fervor et flamma sancti Spiritus fuit: et tamen ita
contra Dei gratiam rebelles semper Spiritui sancto
restiterunt, ut eorum peccata vel sacrilegia igne sancti
Spiritus consumi non possent.
4. Verba bona ex Deo, mala ex diabolo. Dixit autem
Dominus ad Moysen: Veni, et mittam te in Aegyptum.
Et respondens Moyses dixit: Domine, non sum eruditus,
et tardus sum ad loquendum. Et ait illi Dominus: Ego
aperiam os tuum, et instruam te quae oportet te loqui
(Ibid., 10, et IV, 10). Beati sunt quorum os
Dominus aperit, ut loquantur. Omnibus enim qui pro
veritate, pro justitia, pro castitate, pro humilitate,
pro misericordia loquuntur; sine ulla dubitatione os
illorum non aperit nisi Dominus. Sicut e contrario qui
de luxuria, de avaritia, de superbia, de rapinis, de
scurrilitate vel nequitia assidue loquuntur; quis illorum
os aperiat, non opus est dicere: potest hoc unusquisque
sine ulla difficultate cognoscere. Et ideo, fratres
charissimi, auxiliante Domino, bona jugiter cogitemus;
ut os nostrum non crudelis adversarius, sed Deus pius
aperiat. Ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc.
VI, 45). Unusquisque nostrum cujus praesentiam
susceperit in corde, ipsius verba proferre consuevit ex
ore. Nostrum autem cor aperiatur Christo, et claudatur
diabolo; ut in nobis impleatur illud quod de Domino et
populo sancto scriptum est: Et habitabo, inquit, in
eis, et inambulabo (Levit. XXVI, 12); et
iterum, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum
faciemus (Joan. XIV, 23). Qui semper quod
justum est loquitur, et Deus in illo habitat, et ipse in
Deo.
5. Virga Moysi, crucis mysterium. Dixit ergo
Dominus ad Moysen: Quid est, inquit, quod in manu
gestas? Et ille ait: Virga. Projice, inquit, eam in
terram. Quam cum projecisset, versa est in serpentem,
ita ut fugeret Moyses (Exod. IV, 2 et 3). Virga
illa, fratres charissimi, crucis mysterium praeferebat.
Sicut enim per virgam Aegyptus decem plagis percutitur;
ita et per crucem totus mundus humiliatur et vincitur: et
sicut Pharao et populus ejus per virgae sacramentum
affligitur, ut ad serviendum Deo dimittat populum
Judaeorum; ita et diabolus et angeli ejus per crucis
mysterium fatigantur et premuntur, ut a Dei servitio
revocare non possint populum Christianum.
6. Manus Moysi. Quod autem misit Moyses manum suam
in sinum suum, et protulit eam leprosam; et iterum
misit, et protulit sanam, et carni reliquae similem
(Exod. IV, 6 et 7), non otiose debemus accipere.
In manu illa typus Synagogae vel Ecclesiae gerebatur.
Sicut prior fuit populus Judaeorum, posterior Gentium;
ita ante fuit Synagoga quam Ecclesia. Sed quia
Ecclesia eligitur et Synagoga repudiatur; ideo in primis
manus Moysi leprosa efficitur, et postea carni reliquae
similis redditur: ac sic Synagoga propter infidelitatem
leprosa relinquitur; Ecclesia quasi manus sana ad omne
opus apta praeeligitur.
7. Moyses prohibetur uxorem ducere secum in Aegyptum.
Levavit ergo Moyses Sephoram uxorem suam, et veniebat
in Aegyptum: et astitit Dominus contra eum, et volebat
occidere eum (Exod. IV, 20, 24). Forsitan in
hoc loco possumus intelligere, quod displicuerit Deo,
quare Moyses tanta mirabilia facturus, uxoris
impedimentum secum ducere vellet in Aegyptum. Unde datur
intelligi, quod ex illo loco remiserit uxorem suam ad
socerum suum. Nam in tantum sine illa descendit in
Aegyptum, ut postea jam in eremo constituto Moysi ipsam
uxorem suam, sicut legimus, Jetro cognatus suus
adduxerit (Id. XVIII, 5, 8).
8. Serpens ex virga. Quod autem virga projecta in
terram versa est in serpentem, quid significet videamus.
Serpens pro sapientia reputatur; sicut Dominus in
Evangelio: Estote, inquit, prudentes, sicut serpentes
(Matth. X, 16). Virgam crucem diximus figurasse.
Crux ergo quae infidelibus stultitia esse creditur, sicut
dicit Apostolus, Gentibus stultitia (I Cor. I,
23); posteaquam in terram missa est, id est, ad
passionem Domini praeparata; versa est in serpentem, hoc
est, in sapientiam: et in tantam sapientiam quae omnem
mundi istius sapientiam devoraret; denique omnes serpentes
quos magi incantationibus suis fecerant, deglutivit. Per
virgam ergo Aegyptus flagellatur; et per crucem mundus
vincitur, et diabolus superatur. Oremus ergo, fratres
charissimi, ut et nobis Christus Dominus pro sua pietate
concedat mundi hujus concupiscentiam vincere, et de
diabolo et angelis ejus ante tribunal suum felicem
victoriam reportare: cui honor est et imperium in saecula
saeculorum. Amen.
|
|