|
1. Flamma Spiritum sanctum, rubus Judaeos designat.
Magna quidem sunt, fratres charissimi, et velut quaedam
involuta mysteriorum Dei sacramenta: et quamvis omnia non
possimus evolvere, breviter tamen quod possumus,
Charitati vestrae suggerimus. Non fuit sine causa,
fratres charissimi, nec sine aliqua significatione
secreti, quod in rubo flamma erat, et rubus non
cremabatur (Exod. III, 2). Rubus enim spinarum
genus est; nec in laude aliqua poni potest, quod
peccatori homini terra produxit. Nam primitus peccanti
homini dictum est: Terra spinas et tribulos germinabit
tibi (Gen. III, 18). Nam et quod rubus non
cremabatur, id est, flamma non comprehendebatur, non
aliquid boni significare cognoscitur. In flamma enim
intelligitur Spiritus sanctus: in rubo et spina
significatur Judaeorum populus, durus atque superbus.
Flamma enim illa sine dubio boni aliquid significabat, in
qua vel angelus, vel Dominus apparebat. Denique quando
venit Spiritus sanctus super Apostolos, visae sunt illis
linguae divisae velut ignis (Act. II, 3). Utinam
et nos comprehendat ignis iste; ne nos duros inveniat, et
concremare non possit. Oremus potius ut in nos ardeat
ignis iste, et peccatorum nostrorum spinas perimat atque
consumat.
2. Ignes duo, charitatis et cupiditatis. Duo enim
sunt ignes: est ignis charitatis de Spiritu sancto, est
et ignis cupiditatis. Ille comburit omne quod malum est;
iste consumit omne quod bonum est. In anima enim ubi
ignis charitatis arserit, omne malum consumit; sicut e
contrario in quo ignis cupiditatis accensus fuerit, nihil
quod bonum est remanebit. Et ideo unusquisque currat ad
conscientiam suam, et si in se sentit qualemcumque
scintillam compunctionis accensam bonis operibus, gratiam
in se misericordiae divinae custodiat, et ignem
compunctionis accendat; illum ignem de quo Dominus
dixit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi
ut accendatur (Luc. XII, 49)? Qui vero in se
flammam cupiditatis ardere cognoverit, cum Dei adjutorio
totis viribus elaboret exstinguere cupiditatem, accendere
charitatem. Quidquid enim boni fecerit homo in quo
cupiditas ardet, sine mora aliqua periturum est: sicut e
contrario si aliquas negligentias admiserit in quo ignis
fuerit charitatis, sine dilatione consumet, et dominari
penitus non permittet. Populus enim Judaeorum zeli vel
cupiditatis incendio cremabatur: et ideo rubus ille
significabat populum, qui Deo reluctabatur; Judaeorum
utique populum spinosum, de quo scriptum est: Exspectavi
ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai. V, 2).
Ad ipsum enim populum Moyses mittebatur: et ideo rubus
ardebat, et non cremabatur, quia duritia Judaeorum,
sicut dixi, Legi reluctabatur; nam si ille populus
spinis non sociaretur, non ab eo spinis Christus
coronaretur.
3. Moysi et Josue praecipitur solvere corrigiam
calceamenti. Clamavit ergo Dominus ad Moysen: Solve
corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra
sancta est (Exod. III, 5). Hoc quod beato
Moysi, etiam successori suo Josue, quando illi Dominus
apparuit, legitur fuisse praeceptum. Quando enim vidit
virum contra se stantem evaginato gladio, dum quis esset
inquireret, respondit ei: Ego sum princeps exercitus
Domini; et nunc venio. Et subjungens ait: Solve
corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra
sancta est (Josue V, 13-16). Rogo vos, fratres
charissimi, ut secundum sanctam consuetudinem vestram
attentius adhibeatis audire quod ex hac re antiquorum
Patrum revelatione cognovimus. Et quia res ad
intelligendum difficilis est et obscura, patienter
accipite: quia nobis necesse est aliqua frequenter
repetere, quo facilius ea vestris possimus sensibus
intimare.
4. Quare illud utrique praeceptum. Quid per terram
sanctam significetur. Judaeis ex Lege praeceptum
fuerat, ut si quis sine filiis de hac luce discederet,
uxorem ejus germanus suus acciperet; et quanti ex eis
filii nascerentur, defuncti fratris nomine censerentur,
et non adscriberentur illius filii qui genuerat, sed
illius cujus relictam acceperat. Ob quam rem plures ex
populo nolentes filios suos alterius nomine appellari, non
acquiescebant accipere relictas fratrum suorum: et
quicumque se excusare voluisset, ducebatur in portam, et
veniens fratris sui relicta excalceabat eum, et exspuebat
illi in faciem, et appellabatur Domus discalceati; ac
sic illi qui non futurus erat sponsus, solvebantur
corrigiae calceamenti ejus; qui enim acquievisset, omnino
non solvebantur (Deut. XXV, 5-10). Hoc ideo
dixi, fratres charissimi, ut si totum non possumus,
conemur intelligere quae causa fuerit, ut Moysi et Josue
diceret Dominus: Solve corrigiam calceamenti tui: locus
enim in quo stas, terra sancta est. Quare hoc dictum est
eis, nisi quia non erant legitimi sponsi? Sponsus enim
legitimus Ecclesiae catholicae alius esse non poterat nisi
Christus, de quo dicit Apostolus, Despondi vos uni
viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI,
2); et de quo Psalmista multo ante praedixerat, Et
ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal.
XVIII, 6). Beatus quoque Joannes Baptista
evidentissime de eo locutus est, dicens: Qui habet
sponsam, sponsus est. Hoc utique de Christo dixit: de
se autem quid dixit? Amicus autem sponsi stat et audit
eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan.
III, 29). Et ut evidentius Christum Dominum esse
legitimum sponsum ostenderet, ait: Hic est cujus non sum
dignus corrigiam calceamenti solvere (Id. I, 27).
Quare corrigiam calceamenti ejus non praesumebat solvere?
Quia noverat eum legitimum esse sponsum Ecclesiae.
Moyses enim et Josue jubentur calceamenta solvere, quia
figurabant sponsum, et sponsi ipsi non erant. Denique
videte quid ad Moysen vel Josue dixerit Dominus: Solve
corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra
sancta est. Numquid hoc, fratres charissimi, secundum
litteram intelligi potest? Unde enim terra illa quam
calcabant, poterat esse sancta, quae sine dubio similis
erat terrae reliquae? Sed diligenter attendite quid
fuerit dictum, Locus enim in quo stas, terra sancta
est. Hoc est dicere, Christus cujus figuram portas, et
cujus typum habere videris, terra sancta est. Vere terra
sancta est caro Domini nostri Jesu Christi, per quem
sanctificata sunt omnia coelestia atque terrestria, de quo
dicit Apostolus: Pacificans per sanguinem suum quae in
coelis sunt et in terra (Coloss. I, 20).
5. Apostoli fratres Christi uxorem defuncti
acceperunt. Ideo ergo, fratres charissimi, sicut supra
dixi, qui noluisset uxorem defuncti fratris sui accipere,
discalceabatur, et exspuebatur in faciem; qui vero
acquievisset relictam defuncti fratris accipere, filii qui
nascebantur, non illius qui generabat, sed illius qui
defunctus erat, nomine appellabantur: quam rem in
Apostolis videmus esse impletam. Nam defuncto fratre,
id est, mortuo Christo, qui dixerat: Ite, nuntiate
fratribus meis (Matth. XXVIII, 10); uxorem
ejus, id est, Ecclesiam Apostoli susceperunt. Sic
enim Apostolus Paulus dicit: In Christo Jesu per
Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et
tamen quicumque per doctrinam Apostolorum de Ecclesia
nati sunt, nec Petriani, nec Pauliani, sed Christiani
sunt appellati: ut figura illa compleretur quae de uxore
defuncti fratris fuerat in Lege praemissa. Infelices
vero haeretici non ita fecerunt; sed quasi crudelissimi
pervasores, rapientes uxorem defuncti fratris sui, et per
partes lacerantes et scindentes Ecclesiam, omnes qui per
sacramentum Baptismi generantur, impudentissima fronte
non Christi, sed suo nomine appellari populos voluerunt.
Denique in Ecclesia catholica defuncti, id est,
Christi nomine omnes qui nati fuerint appellantur
Christiani. In haereticis vero alii Donatistae, alii
Manichaei, alii Ariani, alii Fortiani dicuntur. Sed
quia duces haereticorum sponsi legitimi non fuerunt; non
Christi, sed suum nomen populis imposuerunt.
6. Auditores, qualiacumque praedicator intimet,
attentius perscrutentur. Et ideo rogo, fratres, ut mihi
indulgeat sancta Charitas vestra, quia dum ex eo quod
Moysi dictum est, Solve corrigiam calceamenti tui,
qualemcumque vobis intelligentiam insinuare conatus sum,
productiori vos forte sermone quam debui, videor
fatigasse. Et licet non sit quod in hoc sermone placere
possit, vel votum ac desiderium nostrum Charitati vestrae
credo quod displicere non debeat, qui expositionem tantae
rei, etsi ut dignum est, expedire non potui: contendo
tamen velut lineas quasdam et qualiacumque indicula vestris
sanctis sensibus intimare, quae vos attentius
perscrutantes etiam melius quam nos suggerimus, Christo
inspirante, meditari possitis
|
|