|
1. Egredi de terra sua quid sit. Modo cum divina
lectio legeretur, audivimus Dominum beato Abrahae
dicentem, Egredere de terra tua, et de cognatione tua,
et de domo patris tui. Omnia, fratres charissimi, quae
in Veteri Testamento conscripta sunt, Novi Testamenti
typum et imaginem praetulerunt. Sic enim Paulus dixit,
Omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem
propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt (I
Cor. X, 11). Si ergo propter nos scripta sunt;
quod tunc in Abraham corporaliter legimus factum,
spiritualiter in nobis videmus impletum. Egredere,
inquit illi Dominus, de terra tua, et de cognatione
tua, et de domo patris tui. Haec omnia, fratres, per
sacramentum Baptismi in nobis et credimus et sentimus
impleri. Terra nostra, caro nostra est: bene de terra
nostra egredimur, quando carnales consuetudines
deserentes, Christi vestigiis inhaeremus. Quasi non
tibi videtur feliciter de terra sua, id est, de se ipso
egredi, qui de superbo efficitur humilis, patiens ex
iracundo, castus ex luxurioso, largus ex cupido,
benignus ex invido, placidus ex cruento ? Vere,
fratres, feliciter de terra sua egreditur, qui pro Dei
amore taliter commutatur. Denique etiam in collocutione
privata ita loqui consuevimus, ut si aliquis malus homo
subito bona opera coeperit exercere, dicamus de illo,
Exiit iste de se. Et vere bene de se exiisse dicitur,
qui repudiatis vitiis, virtutibus delectatur. Egredere,
inquit Dominus, de terra tua. Terra nostra, id est,
caro nostra, ante Baptismum terra morientium fuit; per
Baptismum facta est terra viventium. Ipsa est illa
terra, de qua Psalmista commemorat dicens, Credo videre
bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI,
13). Terra viventium et non morientium, id est,
virtutum, non vitiorum, ut dixi, per Baptismum facti
sumus: si tamen post acceptum Baptismum ad vitiorum non
revertimur volutabrum, si posteaquam terra viventium facti
sumus, opera morti obnoxia et luxuriosa non faciamus. Et
veni, inquit Dominus, in terram, quam monstravero
tibi. Tunc enim ad terram, quam Dominus ostendit, cum
gaudio venimus, si prius de terra nostra, id est, de
carne nostra, ipso adjuvante, vitia et peccata
repellimus.
2. Egredi de cognatione nostra.---Egredere,
inquit, et de cognatione tua. Cognatio ista, vitia
intelliguntur atque peccata, quae nobiscum quodam modo ex
parte nascuntur, et ab infantia malis actibus adduntur ac
nutriuntur. De cognatione ergo nostra egredimur, quando
per gratiam Baptismi omnibus peccatis et vitiis vacuamur:
ita tamen ut postea cum Dei adjutorio, quantum possumus,
laboremus, ut expulsis vitiis, virtutibus repleamur.
Nam si per Baptismum malis omnibus vacuati, desides et
ignavi esse volumus, timeo ne impleatur illud in nobis
quod in Evangelio scriptum est, Cum exierit spiritus
immundus ab homine, vadit per loca arida quaerens
requiem, et non invenit. Postea reversus, si invenerit
domum vacuam, adducit secum septem alios spiritus
nequiores se, et ingressi habitant ibi: et sunt novissima
illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45).
Ita ergo de cognatione nostra, id est, de peccatis et
vitiis exeamus, ut nunquam ad haec mala postea, velut
canis ad vomitum, redire velimus.
3. Egredi de domo patris sui.---Egredere, inquit,
et de domo patris tui. Et hoc, charissimi,
spiritualiter debemus accipere. Pater noster ante gratiam
Christi diabolus fuit. De ipso Dominus in Evangelio
Judaeos arguit dicens, Vos ex patre diabolo estis, et
desideria patris vestri vultis perficere (Joan.
VIII, 44). Patrem ergo hominum dixit diabolum,
non ex ipso nascendo, sed ipsius nequitiam imitando; non
quod ex ipso potuerint nasci, sed quod eum voluerint
imitari. Nam quod prius pater noster diabolus fuerit, ex
persona Dei loquentis ad Ecclesiam Psalmista commemorat
dicens, Audi, filia, et vide, et obliviscere populum
tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11).
Considerate, fratres, quod dixit: Audi, inquit,
filia. Qui dixit, Audi, filia, pater utique est. Et
cum dicit, Obliviscere populum tuum et domum patris tui;
patrem utique admonet derelinquendum. Invitamur ergo a
Deo patre, ut beata et felici commutatione patrem
diabolum relinquamus. Bene diabolum patrem relinquimus,
si Deo auxiliante calliditates et nequitias illius vitare
semper vel fugere studeamus.
4. Recapitulatio supra dictorum. Haec ergo omnia,
fratres, id est, ut ad exemplum Abrahae de terra
nostra, conversatione utique carnali, possimus exire, et
cognationem nostram, vitia videlicet et peccata
relinquere, et de domo diaboli patris effugere; non
nostris viribus, sed Christi gratia donante meruimus.
Et ideo quantum possumus, cum ipsius adjutorio
laboremus, ne ad consortium vel ad amicitias diaboli, aut
ad vitia vel ad carnales concupiscentias redeamus; propter
illud quod scriptum est, Jam sanus factus es; amplius
noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan.
V, 14): sed Abrahae fidem potius imitando, et bona
jugiter opera faciendo, non solum ad veniam, sed etiam ad
consortium vel amicitias Dei pervenire possimus. Sed et
illud, fratres charissimi, quod de hac eadem re Dominus
locutus est ad Moysen, cum grandi metu et tremore
considerare debemus. Sic enim ait: Cum tradiderit vobis
Dominus terram Chananaeorum, cavete ne unquam cum
habitatoribus terrae illius jungatis amicitias, quae vobis
protinus sint in ruinas (Deut. VII, 1-4). Cum
enim per gratiam Baptismi a nobis omnia crimina vel
peccata expulsa esse credamus, si postea cum ipsis vitiis
et peccatis amicitias ponimus, dum eis ad cupiditatem vel
luxuriam consentimus, sine dubio haec amicitia nobis
efficitur in ruinam. Et ideo quantum possumus, cum Dei
adjutorio pro salute animae laboremus; et in agro cordis
nostri, quem peccata vel crimina possederant, virtutes
intromittere curemus, ut in nobis impleatur illud quod
beatus Isaac in typo Christi benedicens filium suum
dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui
benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27): quod ipse
praestare dignetur, cui honor et imperium cum Patre et
Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
|
|