|
1. Moyses Lex intelligitur. Virga crux Christi.
Moyses ad Aegyptum veniens, fratres charissimi, defert
et virgam, qua castigat et verberat Aegyptum decem
plagis. Moyses Lex intelligitur, quae data est huic
mundo, ut eum decem plagis, id est decem mandatis quae in
Decalogo continentur, corripiat et emendet. Quod autem
Lex Moyses intelligi possit, Dominus in Evangelio
dixit: Habent Moysen et Prophetas (Luc. XVI,
29); id est, Legem et Prophetas. Virga vero per
quam Aegyptus subjicitur et Pharao superatur, crucis
Christi imaginem praeferebat, per quam mundus hic
vincitur, et princeps hujus mundi cum principatibus et
potestatibus triumphatur. Quod autem virga projecta fit
draco vel serpens, et devorat Aegyptiorum serpentes;
serpens pro sapientia ponitur, sicut scriptum est:
Estote prudentes, sicut serpentes (Matth. X,
16). Idcirco virga Moysi, id est, crux Christi,
posteaquam ad terras descendit, id est, posteaquam ad
credulitatem et fidem hominum venit, conversa est in
sapientiam, et tantam sapientiam quae omnem Aegyptiorum,
id est, hujus mundi sapientiam devoraret.
2. Plagae Aegyptiorum. Sanguis. Ranae. Cynomia.
Mors animalium. Ulcera et vesicae. Tonitrua.
Locustae. Tenebrae. Mors primogenitorum. Quod vero
aquae fluminis vertuntur in sanguinem, satis convenienter
aptatur ut fluvius cui Hebraeorum parvulos crudeli nece
tradiderant, auctoribus sceleris poculum sanguinis
redderet, et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali
caede maculaverant, potando sentirent. Secunda vero
plaga in qua inducuntur ranae, indicari figuraliter
arbitror carmina poetarum; qui inani quadam et inflata
modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo huic
deceptionis fabulas intulerunt. Ad nihil enim animal
illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et
importunis clamoribus reddit. Post hoc sciniphes
producuntur. Hoc animal pennis quidem suspenditur per
aera volitans; sed adeo subtile est et minutum, ut oculi
visum, nisi acute cernentis, eludat: corpus tamen cui
insederit, acerbissimo terebrat stimulo; ita ut quem
volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc
ergo animalis genus dignissime puto arti philosophiae vel
haereticorum calliditati comparari, quae minutis et
subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta
calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat,
nec intelligat unde deceptus sit. Quarto quoque in loco
cynomyia, id est, musca canina inducitur, quae
Cynicorum sectae merito comparatur, qui ad reliquas
deceptionis suae improbitates, etiam voluptatem et
libidinem summum praedicant bonum. Quoniam igitur per
haec singula prius deceptus est mundus, adveniens sermo et
Lex Dei hujuscemodi eum correptionibus arguit, ut ex
qualitate poenarum qualitates proprii agnoscat erroris.
Quinto in loco animalium nece vel pecudum Aegyptus
verberatur. Vecordia in hoc arguitur stultitiaque
mortalium, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et
vocabulum Dei imposuerunt figuris non solum hominum, sed
et pecorum. Unde justo judicio factum est, ut in quibus
cultum credebant inesse divinum, in his viderent miseranda
supplicia. Ulcera post haec et vesicae cum fervore,
sexto in verbere producuntur: et videtur mihi, quod in
ulceribus arguatur dolosa et prurulenta malitia, in
vesicis tumens et inflata superbia, in fervore irae ac
furoris insania. Huc usque per errorum suorum figuras
mundo supplicia temperantur. Post haec vero verbera
veniunt de supernis voces et tonitrua, et grando, et
ignis discurrens in grandine. Videte temperamentum
divinae correptionis. Non cum silentio verberat; sed dat
voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit
culpam suam mundus castigatus agnoscere: dat et
grandinem, per quam tenera adhuc vastentur nascentia
vitiorum: dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos
peccatorum, quos debeat ignis ille depascere, de quo
dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram (Luc.
XII, 49). Per hunc enim incentiva voluptatis et
libidinis consumuntur. Quod autem locustarum octavo in
loco fit mentio, puto per hoc genus plagae aut
detrahentis, aut semper a se discordantis humani generis
inconstantiam designari. Locusta enim cum regem non
habeat, sicut Scriptura dicit, una acie ordinatum ducit
exercitum (Prov. XXX, 27): homines vero cum
rationabiles a Deo facti sint, neque semetipsos ordinate
regere potuerunt, neque Dei regis patienter moderamina
pertulerunt. Nona plaga tenebrae sunt: sive ut mentis
eorum caecitas arguatur, sive ut intelligant divinae
dispensationis et providentiae obscurissimas esse
rationes. Posuit enim Deus, sicut Psalmista dicit,
tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12): quas
superbi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia
ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum
devoluti sunt tenebras. Ad ultimum, primogenitorum
infertur interitus. Primogenita Aegyptiorum non
incongrue principatus et potestates mundi hujus, id est,
diabolus et angeli ejus intelliguntur, quos in adventu suo
Christus destruxisse dicitur, id est, captivos duxisse,
et triumphasse in ligno crucis suae. Possumus primogenita
Aegyptiorum accipere etiam omnes auctores et inventores
falsarum quae in hoc mundo sunt religionum, quas Christi
veritas cum suis exstinguit auctoribus.
3. Recapitulatio supra dictorum. Et ut haec quae dicta
sunt, tenacius vestrae memoriae inhaereant, et ea velut
munda animalia in ore cordis revolvere, et spiritualiter
ruminare possitis, breviter recapitulationem facimus.
Quod enim in prima plaga aquae convertuntur in sanguinem;
significantur doctrinae philosophorum, quae parvulos sensu
decipiunt. Quod vero in secunda plaga multitudo ranarum;
intelliguntur in eis carmina poetarum, quae nullis unquam
prodesse potuerunt. In tertia plaga sciniphes, id est,
muscae minutissimae producuntur, gravissimo stimulo
corpora compungentes; et in eis philosophiae artis
astutia, et infelicium haereticorum venena vel commenta
subtilissima designantur. Quarta plaga musca canina
inducitur; et Cynicorum doctrinae merito comparatur, qui
inter reliqua mala libidinem summum praedicant bonum.
Quinto loco animalia occiduntur; et significatur in hoc
vecordia vel stultitia hominum. Sexto loco ulcera,
pustulae et vesicae cum fervore mittuntur: in ulceribus
arguitur dolosa et prurulenta malitia; in vesicis, tumens
et inflata superbia; in fervore, irae ac furoris
insania. Postea vero septimo loco tonitrua et voces de
coelo mittuntur, simul et grando vel ignis: in vocibus et
tonitruis agnoscitur doctrina coelestis; in grandine,
disciplina quam accipiunt peccatores; in igne, gratia
sancti Spiritus, per quam libidinum voluptates et
peccatorum tribuli consumuntur. Octava plaga locustae
introducuntur, animal dente noxium; et significatur in
eis superbia hominum malignorum, qui se invicem falsis
testimoniis et proditionibus persequuntur. De quibus
Apostolus dicit: Si invicem mordetis et comeditis,
videte ne ab invicem consumamini (Galat. V, 15).
Nona plaga tenebrae inducuntur; per quas caecitas mentis
vel cordis arguitur. Decima plaga primogenita
percutiuntur; in quibus aut spirituales nequitiae, aut
originalia peccata intelligi possunt, quae veniente
Christo per mysterium crucis et gratiam Baptismi deleri
vel exstingui manifestissime comprobantur. Haec ergo,
fratres charissimi, quae illo tempore per figuras et
imagines legimus facta, gaudeamus et gratias Deo agamus,
quia in nobis per ejus misericordiam et sentimus et videmus
esse completa: regnante Domino nostro Jesu Christo,
cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in
saecula saeculorum. Amen.
|
|