|
1. In plagis vulnera, in praeceptis medicamenta. Non
est sine causa, fratres dilectissimi, quod praeceptorum
Legis Dei numerus cum plagarum numero, quibus Aegyptus
percutitur, exaequari videtur. Nam sicut decem praecepta
sunt Legis, quibus ad cultum Dei populus admonetur; ita
decem plagae leguntur, quibus superbia Aegyptiorum
affligitur. Consideremus ergo, cur et ibi decem
praecepta, et hic decem plagae memorentur. Ideo sine
dubio, quia et in illis erant vulnera, et in istis
medicamenta; et opus erat ut tam periculosis decem
plagarum vulneribus, decem praeceptorum medicamina
subvenirent. Unde rogo vos, fratres, nolite hoc otiose
accipere; quia si auxiliante Deo diligenter
attenderitis, poteritis agnoscere decem illa praecepta
illis decem plagis per ordinem contra se esse contraria.
Nam de primo praecepto prima plaga percutitur, de secundo
secunda, de tertio tertia, et sic usque ad decimum
numerum pervenitur.
2. Aqua in sanguinem vertitur, quia sensus impiorum
obtenebratur. Primum praeceptum est in Lege de uno
Deo. Non erunt, inquit, tibi alii dii praeter me.
Prima plaga Aegyptiorum, aqua in sanguinem conversa.
Compara primum praeceptum primae plagae. Deum unum ex
quo sunt omnia, in similitudinem aquae accipe, ex qua
generantur universa. Ad quam autem rem pertinet sanguis,
nisi ad carnem mortalem? Quid est igitur conversio aquae
in sanguinem, nisi quia illi, qui credere in Deum
noluerunt, sicut dicit apostolus Paulus, Obscuratum
est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes,
stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22)? Aqua ergo
in sanguinem vertitur; quia sensus Aegyptiorum obscurus
et tenebrosus efficitur. Et justo Dei judicio factum
est, ut de illo fluvio sanguinem biberent, in quo
Hebraeorum parvulos necare consueverant.
3. Ranae, philosophi vel haeretici. Secundum
praeceptum est, Non assumes nomen Dei tui in vanum.
Qui enim accipiet nomen Dei sui in vanum, non
mundabitur. Nomen Domini Jesu Christi veritas est.
Ipse enim dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV,
6). Et quia veritas mundat, vanitas inquinat;
videamus huic secundo praecepto contrariam plagam. Quae
est ista secunda plaga? Ranarum abundantia. In ranis
haeretici intelliguntur atque philosophi. Habes
congruenter significatam philosophorum vel haereticorum
vanitatem, si consideres ranarum loquacitatem.
Philosophi enim vel haeretici, quia in Christo omnia
falsa esse dicunt, ranae sunt clamantes in paludibus
limosis: superbiam enim, inanes contentiones, et
strepitum vocis habere possunt; doctrinam sapientiae
insinuare non possunt. Qui enim christianae veritati
contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae
sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibus.
4. Sabbatum spirituale. Sciniphes, inquieti et
turbulenti. Tertium praeceptum est, Memento, inquit,
diem sabbati sanctificare. In tertio isto praecepto
insinuatur quaedam vacationis indictio, scilicet requies
cordis, tranquillitas mentis, quam facit bona
conscientia. Ibi enim est sanctificatio, quia ibi est
Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est,
quietem. Super quem, inquit Dominus, requiescam, nisi
super humilem et quietum et trementem verba mea (Isai.
LXVI, 2)? Inquieti ergo resiliunt a Spiritu
sancte, rixarum amatores, calumniarum semitores,
inquietudine sua non admittunt ad se quienatores,
contentionis magis quam charitatis amatem sabbati
spiritualis. Spirituale enim sabbatum non observant,
nisi illi qui se ita temperate operibus terrenis
accommodant, ut tamen lectioni et orationi, etsi non
semper, certe vel frequenter insistant, secundum illud
Apostoli, Attende lectioni et doctrinae (I Tim.
IV, 13); et iterum, Sine intermissione orate (I
Thess. V, 17). Qui enim tales sunt, quotidie
spiritualiter sabbatum colunt. Qui vero inquieti sunt,
et jugiter terrenis actibus implicantur, de quibus
scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros;
sabbatum, id est, requiem habere non possunt. Contra
istorum inquietudinem dicitur, ut tanquam sabbatum habeant
in corde et sanctificationem Spiritus Dei. Esto,
inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas
(Eccli. V, 13). Cessa ab inquietudine tua, non
sit tumultus quidem in corde tuo per corruptionem volantis
phantasmatis ad similitudinem muscarum inquietantis, vel
compungentis te. Deum intellecturus es dicentem tibi:
Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal.
XLV, 11). Tu per inquietudinem vacare non vis,
contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis videre
quod non potes? Attendite tertiam plagam huic tertio
praecepto contrariam. Sciniphes natae sunt in terra
Aegypti de limo, muscae minutissimae, inquietissimae,
inordinate volantes, in oculos irruentes, non
permittentes homines quiescere, dum abiguntur, et irruunt
dum expulsae iterum redeunt. Quales sunt istae muscae,
tales sunt homines inquieti, qui sabbatum spiritualiter
observare, id est, bonis operibus studere, et lectioni
vel orationi insistere nolunt. Talia sine dubio sunt
phantasmata cordis contentiosorum: et quomodo corpus
humanum ab istis muscis affligitur; ita cor istorum
diversis cogitationibus inquietatur atque compungitur.
Tenete praeceptum, cavete plagam.
5. Cynomia, parentum contemptor. Sequitur quartum
praeceptum, Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic
contraria est quarta plaga Aegyptiorum KYNOMYIA,
id est, musca canina; graecum enim vocabulum est. Qui
enim parentes honorare dissimulat, musca eum canina, id
est, nequitia diaboli, spiritualiter affligit et
cruciat: caninum est enim parentes non cognoscere; nihil
tam caninum, quam cum illi qui genuerunt, non
agnoscuntur.
6. Moechus mutatur in pecus. Quintum praeceptum est,
Non moechaberis. Quinta plaga, mors in pecora. Omnis
enim qui aut uxore propria intemperate, excepto desiderio
filiorum, utitur; aut certe, quod est crimen
gravissimum, qui uxori aut filiae alienae, aut ancillae
vel suae vel alterius insidiatur, victus cupiditate
bestiarum, tanquam amisso homine erit pecus; non quasi
conversus in naturam pecoris, sed in forma hominis
similitudinem pecoris habens, qui non vult audire Deum
dicentem, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non
est intellectus (Psal. XXXI, 9); et illud,
Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est
jumentis insipientibus, et similis factus est illis
(Psal. XLVIII, 13). Sed si pecus esse non
times, vel mori sicut pecus time.
7. Ardor bonus et ardor malus. Sextum praeceptum,
Non occides. Sexta plaga, pustulae in corpore, et
vesicae bullientes et scaturientes incendia ulcerum de
favilla fornacis. Tales sunt animae homicidales: ardent
ira; quia per iram homicidii fraternitas perit. Ardent
homines iracundia, ardent et gratia. Nam et qui vult
subvenire, fervet, et qui vult occidere, fervet: ille
praecepto, iste morbo; ille bonis operibus, iste
saniosis ulceribus. O si possemus videre animas
homicidarum, sine dubio plus plangeremus quam putrescentia
corpora ulceratorum.
8. Lucrum injustum. Fames animae et corporis.
Sequitur praeceptum septimum, Non furaberis: et plaga
septima, grando in fructibus. Quod per furtum contra
Dei praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim
habet injustum lucrum sine justo damno. Verbi gratia,
qui furatur, acquirit vestem, sed coelesti judicio perdit
fidem: ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum,
invisibiliter damnum; lucrum sua caecitate, damnum de
Domini nube. Ergo qui suo malo desiderio forinsecus
furantur, justo judicio Dei intrinsecus grandinantur. O
si possent fures aut raptores aspicere agrum cordis sui,
profecto lugerent et plangerent, dum ibi non invenirent
quod in os animae mitterent; etiamsi in furto suo
invenirent, quod gutturis aviditate sorberent. Major est
fames animae quam corporis, major fames, periculosior
plaga, et gravior mors. Quod pejus est, multi per istam
famem animae mortui ambulant, et viventes portant funera
sua. Vivere quidem videntur in corpore; sed malis
actibus mortui probantur in anima. Et multi in anima
famelici, de vanis deliciis gloriantur. Denique bonum
Christianum Scriptura intus esse divitem dicit:
Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante
Deum dives (I Petr. III, 4); non ante homines,
sed ante Deum, ubi Deus videt. Quid ergo tibi
prodest, si ubi homo non videt, furaris; et ubi Deus
videt, justo judicio grandinaris?
9. Locusta, detractor. Octavum praeceptum est,
Falsum testimonium non dices. Octava plaga, locusta,
animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi
nocere mordendo, et consumere mentiendo? Et ideo nos
admonet Apostolus, ne nos falsis criminibus appetamus:
Si, inquit, mordetis et comeditis invicem, videte ne ab
invicem consumamini (Galat. 5, 15).
10. Actus matrimonii quando non sine peccato.
Adulteri furore excaecantur. Nonum praeceptum est,
Nonconcupisces uxorem proximi tui. Nona plaga, densae
tenebrae. Si enim peccatum est uxorem propriam, excepta
causa filiorum, agnoscere; quale putas peccatum est, non
solum in sua peccare, sed et alienam appetere? Vere
densae sunt tenebrae: nihil enim sic dolet in corde
patientis, quo modo si uxor illius appetatur; et qui hoc
facit alteri, nihil est quod sic velit pati. Alia mala
solent homines patienter excipere; hoc autem nescio utrum
unquam inveniri potuerit, qui tolerabiliter ferret. O
quam densas tenebras patiuntur qui talia faciunt et talia
concupiscunt! Vere excaecantur furore horribili: furor
enim indomitus est, alienam uxorem commaculare velle atque
polluere.
11. Haereditatem ambientes alienam. Primogenita
cordis fides. Decimum praeceptum est, Non concupisces
ullam rem proximi tui. Huic mandato plaga contraria est
decima, mors primogenitorum. Omnes res quas habent
homines, haeredibus servant; et in haeredibus nihil
primogenitis charius. Qui volunt res alienas tanquam
juste possidere, haeredes se quaerunt fieri a
morientibus: quid enim tam justum videtur, quam rem sibi
derelictam possidere? Dicit enim aliquis: Dimissum est
mihi; testamentum lego. Nihil videtur justius ista
voce. Tu laudas quasi jure possidentem, Deus damnat
injuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab
aliquo haeredem fieri: non ergo vis ut habeat suos
haeredes, in quibus nihil est charius primogenitis?
Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo
res alienas, id est, quae tibi jure non debentur, quasi
juris umbra perquiris. Perdis ergo primogenita tua. Sed
facile est quidem, fratres, corporaliter perdere
primogenitos; mortales enim sunt homines, sive ante
parentes sive post parentes morituri moriantur: istud
molestum est, ne per hanc occultam et injustam
concupiscentiam primogenita cordis tui perdas.
Primogenita cordis nostri fides est; nemo enim bene
operatur nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona
filii tui sunt spirituales; sed inter istos tibi
primogenita fides est. Quisquis rem alienam occulte
concupiscit, internam fidem perdit. Erit enim primum
sine dubio simulator obsequens non charitate, sed fraude,
veluti amans eum a quo se cupit fieri haeredem. Amare se
dicit eum quem mori desiderat, et ut rerum ejus se videat
possessorem, optat ut proprium non relinquat haeredem.
12. Adhortatio. Haec, fratres, comparatio, et
quodam modo contrarietas decem praeceptorum et decem
plagarum cautos nos faciat, ut habeamus securi res nostras
in praeceptis Dei: res, inquam, nostras interiores, et
in arca conscientiae nostrae repositas. Ipsi sunt
thesauri nostri, quos nobis nec fur, nec latro, nec
vicinus malus poterit aliquando auferre, ubi nec tinea nec
rubigo est metuenda. Istae sunt enim verae divitiae, id
est, bona conscientia, justitia, misericordia, castitas
atque sobrietas. Qui talibus rebus plenus est, dives
erit, etiamsi de naufragio nudus exierit. Sed haec si
diligenter attenditis, et quae sunt mala fugere, et quae
bona sunt volueritis auxiliante Deo exercere, eritis
populus Domini, et de iniqua Aegyptiorum societate, id
est, spiritualium nequitiarum persecutione liberati, ad
terram repromissionis poteritis feliciter pervenire:
praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et
regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|