|
1. De Pharaonis induratione Quoties lectio illa
recitatur, fratres charissimi, in qua frequenter audimus
cor Pharaonis Dominum indurasse, non solum laicis, sed
etiam aliquibus clericis solet scandalum generare. Dicunt
enim aliqui inter se: Cur iniquitas illa Pharaoni
imputatur, cum Dominus cor illius indurasse referatur?
Et quia de hac re immundissimi Manichaei sacrilego furore
Scripturam veteris Testamenti reprehendere solent; rogo
vos, fratres, diligenter attendite, quia etsi non
quantum debemus, certe vel quantum possumus, breviter
volumus Charitati vestrae suggerere, qualiter
obdurationem illam debeatis accipere.
2. Obduratio cordis ex desperatione. Indurat Deus per
patientiam, non per potentiam. Primo hoc fideliter et
firmiter credat Dilectio vestra, quia nunquam Deus
deserit hominem, nisi prius ab homine deseratur. Cum
enim semel et secundo et tertio unusquisque gravia peccata
commiserit; exspectat tamen illum Deus, sicut per
prophetam dicit, ut convertatur et vivat (Ezech.
XXXIII, 11). Cum vero in peccatis suis coeperit
permanere, de multitudine peccatorum nascitur desperatio,
ex desperatione obduratio generatur. Dum homines
negligentes in primis despiciunt peccata sua, quia parva
sunt; crescentibus minutis peccatis adducunt etiam
crimina, et cumulum faciunt et demergunt. Quod cum
factum fuerit, impletur hoc quod scriptum est: Peccator
cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov.
XVIII, 3). De talibus Apostolus dicit: Ignoras
quod patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem
secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens,
thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II, 4,
5). Et de tali obduratione etiam alibi legimus: Equus
indomitus evadit durus, et filius remissus evadit
praeceps. Et iterum de corrigendo filio Scriptura
dicit: Tunde latera filii tui, dum infans est; ne
induret, et non consentiat tibi (Eccli. XXX, 8,
12). Ista enim testimonia Scripturarum ideo
Charitati vestrae insinuare volumus, ut intelligatis,
quia obduratio non Dei potentia compellente perficitur,
sed Dei remissione vel indulgentia generatur: ac sic
Pharaonem non divina potentia, sed divina patientia
credenda est obdurasse. Denique quotiescumque eum Dei
plaga percussit, afflictus poenituit. At ubi ei
remissionem divina indulgentia dedit, iterum se in
superbiam elatus erexit. Hoc ergo definitissime credite,
fratres, et hoc intelligite, quia quoties Dominus
dicit, Ego indurabo cor Pharaonis; non aliud intelligi
voluit, nisi, Ego suspendam plagas meas et flagella,
unde eum per indulgentiam meam contra me obdurari
permittam.
3. Altera objectio de eodem argumento. Sed forte
aliquis dicat, quare illum Deus parcendo indurari
fecerit, et quare flagella removerit. Hoc loco securus
ego respondeo, Ideo Deus toties flagella removit, quia
Pharao pro ingenti cumulo peccatorum suorum, non tanquam
filius ad emendationem meruit corripi, sed tanquam hostis
permissus est indurari. Tantae enim illius iniquitates
praecesserant, et Deum toties sacrilego ausu
contempserat, ut in illo impleretur quod de talibus
Spiritus sanctus dixit: In labore hominum non sunt, et
cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos
superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua;
prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal.
LXXII, 5-7). Ecce qualiter obduratur, qui ad
correctionem castigari a Domino non meretur. De illis
autem quos indurari Dei misericordia non permittit, quid
scriptum est? Flagellat Deus omnem filium quem recipit
(Hebr. XII, 6); et iterum, Ego quos amo, arguo
et castigo (Apoc. III, 19); et iterum, Quem
enim diligit Dominus, corripit (Prov. III,
12). De hac obduratione etiam propheta ex persona
populi ad Dominum clamat, dicens: Indurasti cor
nostrum, ne timeremus te (Isai. LXIII, 17).
Quod utique non est aliud, nisi, Deseruisti cor
nostrum, ne converteremur ad te. Quam rem multis
praecedentibus sacrilegiis in populo Judaeorum impletam
esse cognovimus.
4. Induratio ex gratiae absentia sequitur. Nemo ergo
cum Paganis aut Manichaeis Dei justitiam reprehendere
aut culpare praesumat: sed certissime credat, quod
Pharaonem non Dei violentia, sed propria iniquitas et
indomabilis superbia contra Dei praecepta toties fecerit
obdurari. Quid est autem quod dixit Deus, Ego indurabo
cor ejus; nisi, Cum ab illo ablata fuerit gratia mea,
obdurabit illum nequitia sua? Et ut hoc evidentius possit
agnosci, aliquam similitudinem de rebus visibilibus
Charitati vestrae proponimus. Sicut enim quoties nimio
frigore aqua constringitur, solis calore superveniente
resolvitur, et discedente eodem sole iterum obduratur:
ita nimirum peccatorum frigore refrigescit charitas
multorum, et velut glacies obdurantur; et cum eis iterum
calor divinae misericordiae supervenerit, resolvuntur;
ille utique calor de quo scriptum est: Non est qui se
abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quod
etiam erga Pharaonem impletum esse cognoscimus, a quo
quoties flagella remota sunt, contra Deum se obduratus
erexit; quoties vero afflictus est, humiliter
supplicavit.
5. Cur Deus non omnes misericorditer flagellet. Qua
ratione dicatur indurare. Quare autem Dominus noster non
omnes ita misericorditer flagellat, ut nullum contra se
obdurari permittat? Aut illorum iniquitati qui obdurari
merentur, adscribendum est, aut ad inscrutabilia Dei
judicia referendum, quae plerumque sunt occulta, nunquam
tamen injusta. Nobis ergo sufficiat pie et humiliter
credere illud quod Apostolus dixit, Numquid iniquitas
apud Deum? Absit (Rom. IX, 14); et illud quod
in cantico consuevimus psallere, Deus fidelis, in quo
non est iniquitas (Deut. XXXII, 4). Unde,
sicut jam superius suggessi de Pharaone, hoc sine aliqua
dubitatione credamus, quod eum non tam Dei potentia quam
Dei patientia fecerit obdurari. Quam rem etiam ipso
confitente evidenter agnoscimus. Sic enim ipse cum
castigaretur, justitia compellente professus est:
Dominus justus, ego autem et populus meus impii (Exod.
IX, 27). Qua ergo conscientia christianus Deum
injustum esse conqueritur, quem justum etiam rex impius
confitetur? Nam in tantum non eum Deus irrevocabiliter
obduravit, ut post decem plagas populum Dei non solum
dimitteret, sed etiam exire compelleret. Quod enim decem
plagis percussus fecisse legitur, post primam
castigationem implere potuisse cognoscitur. Quam rem
etiam circa vernaculos nostros exercere consuevimus, quos
nimis delicate aut satis remisse nutrimus, vel quibus
frequenter peccantibus indulgemus. Cum enim pejores de
ipsa remissione redduntur, solemus eis exprobrantes
dicere: Ego te talem feci; ego tibi parcendo proterviam
tuam negligentiamque nutrivi. Et haec non ideo dicimus,
quod ex voluntate nostra in tantam sint superbiam
devoluti; sed quia magis de bonitate vel indulgentia
nostra fuerint obdurati. Ita et Deus de Pharaone
fecisse dignoscitur: dum ab illo ineffabili benignitate
plagas suspendit, ille obdurato corde contra Deum
superbus erigitur.
6. Quoties peccavimus, eleemosyne vel poenitentiae
medicamentum animae vulneribus apponere festinemus. Ego
vobis, fratres charissimi, haec suggerendo quasi indicula
quaedam directa et obscura insinuare curavi: vos vero si
pio et fideli animo, sicut consuevistis, Scripturae
divinae sacramenta respicitis, Domino donante, plenius
quid rei veritas habeat, cognoscetis. Nos vero, fratres
charissimi, qui in veritate agnoscimus, quod ex
multitudine peccatorum desperatio nascitur, et ex
desperatione obduratio generatur, secundum illud quod
supra dictum est, Peccator cum venerit in profundum
malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3): quoties
nobis aliqua peccata subrepserint, sine ulla mora
medicamentum eleemosynae vel poenitentiae festinemus
animarum nostrarum vulneribus providere. Utiliter enim
malagma calidis adhuc vulneribus apponitur, et cito ad
sanitatem vulnus reducitur, quod putrescere longa abusione
non sinitur. Et ideo quotiescumque delinquimus, peccata
nostra judices nos sentiant, non patronos; accusatores
suos, et non defensores esse cognoscant; secundum illud
quod scriptum est: Iniquitatem meam ego cognosco, et
peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5).
Tu agnosce, et Deus ignoscit. Nam quo pacto Deus
dignetur ignoscere, quod in se homo dedignatur agnoscere?
Quomodo enim si aliqua plaga aut aliquod vulnus in corpore
nostro supervenerit, sine aliqua mora medicum requirimus,
et medicamenta apponere festinamus: ita et in animae
vulneribus exercere debemus; ne forte si plus de corporis
quam de animae salute solliciti sumus, injusto judicio
ancillam dominae praeferentes, increpationem propheticam
mereamur excipere: Homo, inquit, cum in honore esset,
non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et
similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13).
Hoc enim nobis expedit, ut plus de animae quam de
corporis incolumitate cogitemus, et imaginem Dei ita in
nobis studeamus excolere, ut ante tribunal aeterni
Judicis sine confusione venire possimus: praestante
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.
Amen.
|
|