|
1. Pharaonis saevitia in Hebraeos. Aegyptiorum turmae
inter maritimos fluctus alienum iter ingressae, aqua
vindice puniuntur, ut illos in ditionem revocarent, qui
Deum habebant peculiariter defensorem. Quos in medium
marini alvei sinum desperata traxit audacia, inanis furor
irae amplius provocabat insania; confundentibus et in
naturam suam redeuntibus undis, graviter eos per diversa
mox littus excepit, et insepultos bestiarum pastibus arena
servavit. Elegerat Deus Moysen, qui Pharaonem
virtutibus invitaret, signis et magnalibus admoneret,
vindicta terreret, et territum severitate compesceret.
Sed dicis: Quomodo posset liberari admonitus, qui jam
Dei sententia trahebatur? Obdurabo, inquit, cor
Pharaonis (Exod. VII, 3). Sententiam protulit,
quam se facturum promiserat, non quam jam fecisse
monstrabat. Obdurabo, inquit; non, Obduro. Aliud
est facere, aliud est quod jam fecisse promittitur, nec
tamen impletur, ut metu territi corrigantur. Consumi
Hebraeos praecepit luto, latere, paleis denegatis, ut
tandem afflicti, si bellum contingeret Aegyptiis, non
valerent resistere civitati. Levantur ergo machinae usque
ad coelum, turres eminent, et aptissime construunt
fabricam: non quod deessent aedificia civitati; sed
populum perire quaerebat, qui divino favore pollebat.
Augetur populus dum opprimitur, et dum putat minui,
quotidie crescit: plus insequitur, quasi posset vincere,
quos divina majestas praedixerat esse victores.
2. Idem tractatur argumentum. Inter haec praecepit
vocari obstetrices, imperat ut Hebraearum si nati essent
masculi, necarentur, et sexus inferior servaretur. O
prodiga furoris audacia! Necdum natis poena mandatur, et
ante principium vitae periculum concitatur. Cohibe,
nefarie homo, insaniam tuam. Quos necdum vides,
insequeris: quid scelestius? Nondum natos occidis.
Servet ordinem feritas tua; nascantur ante, quos
punias. Praestant tamen partum ministrae, noluerunt
exercere ad perniciem, quod didicerant ad salutem,
facilius Hebraeas mulieres quam Aegyptias parere
dicentes; nec illis obstetricum ministeria sunt
necessaria, quibus Deus provenit ad animas liberandas.
O magnum humanitatis ingenium, et pium pro salute
mendacium! Tantum timuerunt obstetrices Deum, ut
praecepta regis contemnerent, et mulierum sacraria
conservarent. Sed incredulus Pharao in alterum se
nocendi aditum vertit, ut quod occulte antea tentaverat,
in populis palam faceret; omnem Hebraeam masculinam
prolem jussit occidi. Quod ubi ad aures matrum rumor
advexit, pulsatum est planctibus coelum; et cum ab ipsis
uberibus avulsa proles raperetur ad mortem, succedebat
dolor vincens parturientis dolorem. Nulla tamen mater
infelicior fuerat, nisi quae fecundior erat. Optabant
tamen omnes steriles esse, quam fecundae parerent. Quid
impie insanis? quid crudeliter saevis? Licet plurimis
insontium mortes acerbas inferas, et animas miserorum
crudeliter cremes, tibi necis augetur, et poenae non
detrahitur meritum.
3. Moysi nomen mysticum. Cum enim passim parvulorum
corpuscula dejicerentur in flumine, Moysen manus excepit
humana, quem pro totius vindictae causa quaerebant. Nam
cum Pharaonis filia viridanti in ripa tremula posceret
fluenti lavacra, invenit in loculo, quem pater non posset
nutrire supplicio. Ad quem educandum in nutricem mater
adducitur (Exod. II, 5); ad alendum occasio
conjunxit affectum, quem regis diviserat metus. Novum
miraculi genus, fecit misericordiam filia parricidae.
Nam dum parvulum servat ignara, patrem decipit incauta.
Dignum malitiae ejus sceleris erat, ut filiae provisione
periret, qui genitrices interdixerat parturire.
Competens processit divina vindicta, ut suis affectibus
puniretur, et Moyses pro aliis exuendis exueretur. A
fluctibus denique mystica lingua Moyses nomen accepit, et
Pharaonis necem quam praeparaverat in nomine, in flumine
maris invenit. Hic, operante virga, per medios fluctus
ac si pulverulentos exhibet gressus, imperio suspensam in
altitudine montium erigit undam, ut Dei plebem redderet
salvam.
4. Masculos pueros Hebraeorum in amnem projici jubet.
Audistis nefariam crudelissimamque vocem durissimi
Pharaonis: Masculos in amnem projicite, feminas
vivificate. Jubet hostis in flumen parvulos projici,
jubet innocentes crudeli morte necari. Non prohibet
nasci, dum natos decernit occidi. Quos enim necdum
vivere natura concesserat, eos sententia jam sustinet ad
poenam. O nova et inaudita crudelitas! Ante judicium
celebratur, quam reus ipse damnetur: ante sententia
profertur, quam obnoxius sententiae demonstretur. Utique
reorum mos est, ut reatus sui sententiam exspectare
soleant. Nec enim reus potest ante damnari, quam ejus
culpa coeperit manifestari. Hi vero nec rei nati, nec
reatus sui sententiae merito mancipati. Nascebantur
enim, non ut vitae salutis perciperent fructum, sed ut
esset quos crudelitas saeculo faceret luctum. Nunc
praecipis, quod factum deberes ulcisci. Non natorum
pietas, non parentum dolor te flectit, qui inter
infantium mortem parentumque dolorem, saevitiae tuae
expleri sententiam gaudes. O parentum vota crudelia,
laetitia luctibus immutata! Ad facinus profuit, quidquid
in eorum felicitate processit. Gaudebat laetissimus
hostis inter madentes omnium fletus. Quantae perierunt
dolentium preces, quantae incassum effusae sunt lacrymae,
quanti gemitus ululatusque multorum, cum parentes manibus
natos exponi viderent, qui simile nihilominus mox facturi
fuissent? Suos jam casus in aliis alii cernebant. Alii
continentes filios suos, cum jam celare non possent,
exponebant: alii mox editos exposuerunt, ne quanto
retinerent tardius, tanto emitterent crudelius. Quanti
pro filiis optaverunt mori? quanti sententiam contemnere
voluerunt tyranni? Satiemus, inquiunt, eum, et nostro
moerore ejus saevitiam repleamus.
5. Primogenitorum Aegypti justa percussio. Percutitur
Aegyptus primogeniti affectu, ut ex sese cognoscerent,
quantus dolor sit filiorum, qui necaverunt filios
Hebraeorum. Percutitur, inquam, Aegyptus
primogenitorum affectu, oriturque funestus clamor.
Dignitas nullum excusabat, nec alium conditio
opprimebat. Non servus ad obsequium, non dominus ad
imperium. Non regem honor excusabat, nec inopem
necessitas alienabat. Stabant Hebraei vindicta dominante
illaesi quos non tantum propria salus laetos reddiderat,
sed et hostium plaga laetiores effecerat. Exeunt laeti,
exeunt securi, Domino protegente invicti. Tunc poenitet
Pharao quod vivat, et evasisse eum tanta ejus scelera non
sustinebant: ut qui in tantis plagis nullam emendaverat
culpam, quae fuerat competens exquirebat. Jungit
currus, exercitum praeparat, aciem dirigit; nemo
relinquitur, qui salvari mereatur. Includuntur
persequentibus Aegyptiis Hebraei inter mare et hostes,
inter undas et gladios. Hinc mare spumat, inde arma
coruscant: hinc aquarum, inde armorum strepitus. Sic
operari Deus suis assuevit, ut ubi defecit humanum
consilium, illic intercedat divinum adjutorium.
6. Mirabiliter Deus providet in suos. Quibus visis
populus territus formidabat. Cum conspiceret rapidos
cursus influere littoribus mare, volvente aequora flamine
collisa laxare, mox universi exclamabant ad ducem
Hebraeum: Dum Pharaonis dominio carere volumus,
discrimen, inquiunt, invenimus; et cum voluntarie
servire nolumus, ad periculum pervenimus: exhibes mala,
quibus adhuc usque promittis; nec te interitus nostri
auctorem intelligis, dum tantis malis obnoxium non
agnoscis. Quibus Moyses sanctissimus ait: Ne
formidetis, viri, estote fide armati, credite verbum
quod sentietis futurum, credite victoriam vestram jam
properare, et gentis furentis interitum. Non
consentientibus ventis aquarum volumina imperfectis
cursibus refrenantur, ne hostes vestros ante puniant quam
jubentur. Statim divino jussu virgae ictu rumpitur mare,
et divisis undis campos quos natura non noverat,
exhibuit. Hiantibus undis freti, arcana et maris secreta
declarat unda. Erigitur in cumulum pelagus, et murorum
instar suspensos exhibet fluctus. Fit littus ubi fuerat
pelagus, et limite recto via porrigitur, ubi populus
Domini mirabiliter graderetur. His namque visis populus
Domini propter se cuncta gesta cognovit, et jussu divino
intrepidus introivit. Ambulabat, inquit, securus,
Domino pugnante invictus. Sequitur Pharaonis exercitus
aquarum supplicio periturus. Putabat illic posse se
pugnare, ubi solus cum suis fuerat periturus. Sic itaque
Dominus locutus est Moysi: Nunc advenit Aegypti
interitus. Quos enim disperdere volui, supplicio hoc
abolere disposui. Ad pristinum statum redeat maris, quod
fuerat; ut salutem justis, interitum operetur injustis.
Confestim jussu divino impetu facto Aegyptii rapiuntur,
et ruina aquarum oppressi fluctu volvente in littore
projiciuntur, ante mortui Aegyptii quam incolumes
pervenirent Hebraei. Haec vindicta debebatur, ut citius
periret, qui consequi denegavit salutem.
|
|