|
1. Transitus maris Rubri, Baptismi figura. Trina
mersio. In lectionibus divinis, quae nobis praeteritis
diebus recitatae sunt, audivimus Moysen dixisse
Pharaoni, Viam trium dierum ibimus in desertum cum omni
populo sacrificare Domino. Videamus, fratres
dilectissimi, quid sit illud quod dixit Moyses, Viam
trium dierum ibimus in desertum, et immolabimus Domino
Deo nostro. Haec quidem volebat Moyses; sed
contradicebat Pharao, et nolebat filios Israel a se
longe discedere. Nolebat princeps hujus mundi exercitum
Domini trium dierum sacramenta cognoscere; illa utique
sacramenta, de quibus propheta dixit: Vivificabit nos
post duos dies, in die tertia suscitabit (Osee VI,
3). Prima dies passio Domini Salvatoris est, secunda
qua descendit ad infernum, tertia autem resurrectionis est
dies. Et ideo in die tertia Deus antecedebat eos per
diem in columna nubis, per noctem autem in columna ignis;
duciturque populus per mare Rubrum. Tres enim dies non
incongrue possumus dicere, Patrem et Filium et Spiritum
sanctum: quia et Pater dies est, et Filius dies est,
et Spiritus sanctus dies est; et hi tres unus dies. Via
trium dierum, qua exitur de Aegypto, recte intelligitur
ille qui dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan.
XIV, 6). Quia nemo venit ad Patrem, nisi per
ipsum. Ipse est via, per quam populus qui Deo
conjungitur, de Aegypto, id est, de idolorum
observatione educitur: et per mare Rubrum Christi
sanguine rubicundum, et quodam modo jam tunc in mysterio
consecratum, tanquam per Baptismi sacramentum Pharaone
submerso, populus Dei eripitur. Et vere ita fit,
fratres: quando in salutari lavacro tertio Christiani
merguntur, tunc Aegyptii, id est originalia peccata vel
actualia crimina, quasi in Rubro mari sepeliuntur; et
filiis Israel pertranseuntibus ad Dei servitium, sola
patiuntur peccata naufragium. Et si aliquis dubitet et
putet non omnia peccata deleri per Baptismum, agnoscat et
intelligat, quia quomodo nullus remansit Aegyptiorum,
sic nihil remanet penitus peccatorum.
2. Clamor sanctorum sine voce. Sed antequam mare
Rubrum transiretur, clamavit Moyses ad Dominum.
Quomodo clamat? Nulla ejus vox clamoris auditur; et
tamen dicit ad eum Deus, Quid clamas ad me (Exod.
XIV, 15)? Velim scire quomodo sancti sine voce
clament ad Deum. Apostolus docet, Quia dedit Deus
Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem,
Abba, pater (Galat. IV, 6). Et alibi, Ipse
Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus;
et iterum, Qui autem scrutatur renes et cordo, scit quid
desideret Spiritus; quia secundum Deum postulat pro
sanctis (Rom. VIII, 26, 27). Sic ergo
inspirante Spiritu sancto, apud Deum per silentium
sanctorum clamor auditur.
3. Crucis mysterium in virga. Aegyptium spiritualem
quis exstinguit. Post haec jubetur Moyses virga
percutere mare (Exod. XIV, 16). In virga
mysterium sanctae crucis agnoscite. Et verum est,
fratres: attendite enim et videte, quod nisi virga supra
mare elevetur, populus Dei de Pharaonis potestate non
tollitur. Sic est, fratres charissimi. Si sancta crux
elevata non esset, Christianus populus in aeternum
perisset. Elevata vero virga, id est, cruce erecta,
cedit mare, cedunt et fluctus ejus: hoc est, vincitur
mundus, et mundi istius potestates. Cogitur ergo fluctus
in cumulum, et unda in semetipsa repressa curvatur.
Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in
pulverem. Bonitatem Creatoris intellige. Si voluntati
ejus obtemperes, si legem ipsius sequaris, ipsa tibi
elementa etiam contra sui naturam servire compellit.
Oremus ergo, fratres dilectissimi, ut Dominus noster
quod de Aegyptiis fecit in mari Rubro, faciat in corde
et in corpore nostro, ut det nobis virtutem et adjutorium
Spiritus sancti, ut in nobis ipsis spirituales Aegyptios
possimus exstinguere. Exstinguit namque spiritualem
Aegyptium, qui non agit opera tenebrarum. Exstinguit
Aegyptium, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit.
Exstinguit Aegyptium, qui cogitationes sordidas et
impuras vel depellit ex corde, vel omnino non recipit:
sicut et Apostolus dicit: Assumentes scutum fidei, in
quo possimus omnia tela maligni ignita exstinguere.
(Ephes. VI, 16). Hoc ergo modo possumus hodie
etiam Aegyptios videre mortuos et jacentes ad littus,
submergi quadrigas eorum et equos. Possumus etiam
Pharaonem videre submergi, si tanta fide vivamus, ut
Deus pacis conterat satanam sub pedibus nostris
velociter.
4. Via trium dierum quid intelligatur. Via etiam trium
dierum potest intelligi, bene cogitare, bene loqui, bene
operari. Et revera qui hoc agit, et tota animi virtute
custodit, non in nocte, sed in die ambulat; nec filius
tenebrarum, sed filius lucis efficitur: et impletur in
illo illud quod Apostolus dicit: Fuistis aliquando
tenebrae, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis
ambulate (Id. V, 8). Quando fuimus tenebrae,
fratres? Utique quando vias noctis ambulavimus, id est,
quando malum cogitavimus, malum diximus, malum etiam
operati sumus. Postea vero venientes ad Christum, per
ipsius gratiam relinquamus opera tenebrarum, et bene
cogitando, bene loquendo, bene operando, viam lucis
currere festinemus. Istae ergo sunt tres viae, per quas
pervenitur ad coelum: sicut et illae tres aliae sunt, per
quas amatores mundi perveniunt in infernum, hoc est,
malum cogitare, malum dicere, malum facere. Ista est
lata et spatiosa via quae ducit ad perditionem. Et per
istas vias dives purpuratus descendit in infernum: per
illas vero alias Lazarus ad Abrahae pervenire meruit
sinum. Istas tres vias obsidet inimicus, sicut de
Pharaonis exercitu legimus: Electos ascensores ternos
stantes demersit in mare Rubrum (Exod. XV, 4,
sec. LXX).
5. Idem tractatur argumentum. Qui sunt isti electi
ascensores? Electi utique a diabolo ad luxuriam, ad
malitiam, ad omnium malorum caput superbiam. Et hi ergo
terni stantes, istas tres obsident vias, ut ille aut
hominem ad opera mala subvertat, aut ille sermonem malum
eliciat, aut ille cogitationem iniquam extorqueat. Sed
felix est qui totas tres istas vias, Deo adjuvante,
devitans, per totum triduum de Pharaonis societate
discedit; ita ut nullum illi diem princeps subtrahat
tenebrarum, nec splendorem fidei ejus vertat in noctem.
Et ideo, fratres, faciamus illud quod scriptum est:
Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23).
Consideremus cum Dei adjutorio, et custodiamus cor simul
et conscientias nostras; et si est quisquam in nobis, cui
cogitationem malam aliquis de principibus tenebrarum
injecit, quantum potest laboret, ut vel in sermone non
peccet: id est, ut si ei diabolus unum diem rapuit et
convertit in noctem, vel secundum diem in illo obtinere
non possit. Si vero et hoc subtilitate callidissima
potuerit obtinere, ut malum et corde cogitemus, et ore
loquamur; si jam duos perdidimus, vel unum diem cum Dei
adjutorio conservemus, ne etiam nos usque ad opera mala
possit nequitia inimici subvertere. Si vero et hoc factum
est, non tamen de misericordia desperemus; sed cito per
poenitentiam de luto faecis pedes animae nostrae excutere
festinemus. Non enim vult Dominus mortem peccatoris,
sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII,
11). Sic tamen convertamur, ne iterum retro
respiciamus, neque opera mala quae fecimus, faciamus:
nec revertamur quasi canis ad vomitum; sed ad pretiosam et
desiderabilem patriam tendentes, per viam bonorum operum
perveniamus ad regnum, regnante Domino nostro Jesu
Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
|
|