|
1. Aqua amara, Legis littera. In lectione quae nobis
ad missas legenda est, fratres charissimi, audituri
sumus, quod filii Israel post transitum maris Rubri
venerunt ad Mara, id est, ad aquam amaram; et non
poterat populus bibere aquam, eo quod esset amara. Pro
qua re Dominus beato Moysi ostendit lignum, et misit
illud in aquam, et facta est dulcis. Mirum admodum
est, ut lignum ostenderet Moysi quod mitteret in aquam,
et faceret eam dulcem: quasi vero non potuisset sine ligno
aquam dulcem efficere Deus; aut Moyses nesciebat
lignum, ut Deus illi ostenderet. Sed videndum est,
quid decoris in his interior habeat sensus. Rubrum enim
mare, sacramentum Baptismi significavit: aqua amara,
Legis litteram significavit. Denique Lex si secundum
litteram suscipiatur, satis amara est. Quomodo non esset
amara quae occidit, dicente Apostolo, Littera occidit
(II Cor. III, 6)! Quid enim tam amarum, quam
ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et
rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum satis et
peramarum est hujus modi poculum Legis, in tantum ut
populus Dei, non ille qui in Moyse baptizatus est in
mari et in nube, sed qui in spiritu et aqua baptizatus
est, non possit bibere de ista aqua: sed ne gustare
quidem de circumcisionis amaritudine potest, nec hostiarum
ferre amaritudinem valet, nec sabbati observantiam. Si
vero ostendat Deus lignum quod mittatur in hanc
amaritudinem, ut dulcis fiat aqua Legis, potest de illa
bibere Christianus populus.
2. Lignum unde dulcescit amara Lex, sapientia. Quod
est istud lignum quod Dominus ostendit? Salomon
demonstrat, cum de sapientia dicit, quia lignum vitae est
omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18). Si
ergo lignum sapientiae Christi missum fuerit in Lege, et
ostenderit nobis quomodo spiritualiter intelligi debeat
circumcisio, quomodo sabbata, quomodo Lex observanda
sit, tunc efficitur aqua amara dulcis, et amaritudo
Legis convertitur in dulcedinem intelligentiae
spiritualis; et tunc potest bibere populus Dei. Ut ergo
possit bibi aqua amara, ostendit Deus lignum quod
mittatur in eam; ut qui ex ea biberit, non moriatur. nec
amaritudinem sentiat. Unde constat, quod si quis sine
ligno vitae, id est, sine mysterio crucis, sine fide
Christi, sine intelligentia spirituali bibere voluerit de
Legis littera, per amaritudinem nimiam moriatur. Haec
sciens Paulus apostolus dicebat quia littera occidit: hoc
est aperte dicere, quia aqua amara occidit, si non per
Spiritum in dulcedinem commutetur. Lignum ergo in aquam
mittitur, ut in dulcedinem commutetur. Verum est,
fratres. Tunc amaritudo ab aqua tollitur, quando crucis
lignum Baptismi sacramento conjungitur.
3. Manna coepit dominica die dari. Manna, verbum
Dei. Quomodo manducandum. Et illud advertite,
fratres, quod Judaeorum sabbato Deus manna nunquam
omnino pluerit, nec meruerunt Judaei ut eorum sabbato
gratia illis de coelo descenderet. In nostra autem
dominica die non solum semper venit manna, sed etiam ab
ipso die veniendi initium fuit. Semper ergo nobis
Dominus pluit manna de coelo. Coelestia namque sunt
eloquia ista quae nobis dicta sunt, et a Deo descendunt
verba quae nobis recitata sunt: et ideo nos qui tale manna
suscipimus, semper nobis manna datur de coelo. Unde
infelices Judaei dolendi et lugendi sunt, quia manna
sicut susceperunt patres ipsorum, ipsi non merentur
accipere: illi nunquam manna manducant. Non enim possunt
manducare illud quod est minutum sicut semen coriandri, et
candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum,
nihil subtile, nihil infelices Judaei sentiunt
spirituale; sed totum pingue, totum crassum.
Incrassatum est enim cor populi hujus (Matth.
XIII, 15). Sed et interrogatio nominis hoc idem
sonat. Manna enim interpretatur, Quid est hoc? Vide
si non ipsa nominis virtus ad discendum te provocat; ut
cum audieris Legem Dei recitari in ecclesia, semper
etiam interroges, et dicas doctoribus, Quid est hoc?
Hoc enim est quod indicat manna. Tu ergo, si vis
manducare manna, id est, si cupis suscipere verbum Dei,
scito illud minutum esse et valde subtile, sicut semen
coriandri. Habet enim in se aliquid oleris, quo nutrire
et recreare possit infirmos; quia qui infirmus est, olera
manducet (Rom. XIV, 2). Habet aliquid rigoris,
et ideo ut pruina est. Candoris autem et dulcedinis habet
plurimum. Quid enim candidius, quid splendidius
eruditione divina? Quid dulcius, quidve suavius eloquiis
Domini, quae dulcia sunt super mel et favum (Psal.
CXVIII, 103)?
4. Quid sit die sexto duplum colligere. Vermes ex
manna. Sed quid est quod dicit, ut in die sexto duplum
colligatur in repositionem, quantum sufficiat etiam
sabbato? Hoc secundum nostram intelligentiam non otiosi
nec securi praeterire debemus; sed per eleemosynas
recondere, quantum sufficiat et in futuro die. Si quid
enim hic boni operis acquiras, si quid justitiae,
misericordiae et pietatis recondas, hoc tibi in futuro
saeculo erit cibus. Denique hoc et Apostolus admonet,
dicens: Quae enim seminaverit homo, haec et metet
(Galat. VI, 8). Quid ergo agimus nos, qui amamus
illud recondere quod corrumpatur, non quod permaneat et
perduret in crastinum, id est, in futuro saeculo?
Divites avari et cupidi haec recondunt quae in hoc
saeculo, imo cum hoc saeculo corrumpentur: qui autem bona
opera recondunt, illa permanent usque in crastinum.
Denique scriptum est, quod qui infideles fuerunt,
servaverunt, inquit, de manna, et ebullierunt ex eo
vermes, et computruit. Illud autem quod pro die sabbati
reponebatur, non est corruptum, neque vermes ebullierunt
in eo; sed permansit integrum. Et tu ergo si propter
praesentem vitam tantummodo et propter amorem saeculi
thesaurizes, continuo vermes ebulliunt. Denique audi de
peccatoribus et his qui praesens saeculum diligunt, quae
sit prophetae sententia: Vermes, inquit, eorum non
morientur (Isai. LXVI, 24). Isti sunt vermes
quos generat avaritia. Isti sunt vermes quos generat
divitiarum caeca cupiditas his qui habent pecunias, et
videntes in necessitate fratres suos claudunt ab eis
viscera sua. Propterea et Apostolus dicit: Divitibus
autem saeculi hujus praecipe non superbe sapere, neque
sperare in incerto divitiarum; sed divites sint in
operibus bonis, facile tribuant, communicent et
thesaurizent sibi veram vitam (I Tim. VI,
17-19).
5. Peccanti verbum Dei fit vermis. Sed dicit
aliquis: Si manna verbum Dei esse dicis, quomodo vermes
facit? Verum est, fratres: non aliunde fiunt vermes in
nobis, nisi ex verbo Dei. Sic enim ait: Nisi venissem
et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan.
XV, 22). Post susceptum autem verbum Dei qui
peccat, efficitur ei ipsum verbum vermis, qui ejus semper
conscientiam fodiat, et arcana pectoris rodat.
6. Verbum Dei sapit cuique prout vult. Nunc ergo
festinemus coeleste manna suscipere. Istud enim manna,
prout vult quisque, talem saporem reddit in ore ejus.
Audi enim et Dominum dicentem his qui accedunt ad se:
Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. VIII,
13). Et tu ergo si verbum Dei quod in ecclesia
praedicatur, tota fide et tota devotione suscipias, fiet
tibi ipsum verbum quodcumque desideras. Verbi gratia, si
tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et
humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L, 19).
Si laetaris prospere, futura cumulat tibi gaudia,
dicens: Laetamini in Domino, et exsultate, justi
(Psal. XXXI, 11). Si iracundus es, mitigat
te, dicens: Desine ab ira, et derelinque indignationem
(Psal. XXXVI, 8). Si in doloribus es, sanat
te, dicens: Dominus sanat omnes languores tuos (Psal.
CII, 3). Si paupertate consumeris, consolatur te,
dicens: Dominus erigit de terra inopem, et de stercore
erigit pauperem (Psal. CXII, 7). Sic ergo manna
verbi Dei reddit in ore tuo saporem quemcumque volueris.
Hoc tamen si quis infideliter suscipiat, et non comedat,
sed abscondat, vermes ex eo ebulliunt. Putasne eo usque
deducendum est verbum Dei, ut etiam vermis fieri
putetur? Non te hic turbet auditus: audi prophetam ex
persona Domini dicentem: Ego autem sum vermis, et non
homo (Psal. XXI, 7). Sicut enim ipse est qui fit
aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem; ita et
ipse est qui nunc in manna fidelibus quidem dulcedo
mellis, infidelibus autem vermis efficitur.
7. Lectioni divinae studeamus insistere. Et ideo,
fratres charissimi, quantum possumus cum Dei adjutorio,
lectioni divinae studeamus insistere, ut Legem Dei
spiritualiter mereamur agnoscere; ut nobis verbum Dei non
efficiatur vermis, qui nostras conscientias jugiter arguat
et affligat; sed illud impleatur in nobis quod scriptum
est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine,
super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII,
103)! Quam gratiam oremus ut nobis Deus pro sua
pietate praestare dignetur: cui est honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen.
|
|