|
1. Quid sit de deserto Sin venire in
Raphidin,---Omnes, inquit Apostolus, qui volunt
pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II
Tim. III, 12), et ab hostibus impugnantur. Et
ideo agens quisque iter vitae hujus, auxiliante Christo,
indesinenter debet esse armatus, et stare semper in
castris. Si ergo et tu semper vigilare volueris, ut te
cognoscas in Domini castris militare, observa illud quod
idem apostolus dicit, Nemo militans Deo, implicat se
negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit
(Id. II, 4). Qui si ita militas, ut a rebus
saecularibus liber sis, et in castris Dei agas semper
excubias; et dicitur de te illud, quod paulo superius
audivimus, quia per verbum Domini exeas de deserto Sin,
et venias in Raphidin. Sin enim interpretatur
Tentatio; Raphidin vero, Sanitas judicii. Qui bene
exit de tentatione, et quem tentatio probabilem reddit,
ipse venit ad sanitatem judicii. In die enim judicii
salvus erit, et sanitas cum eo erit, qui in tentatione
vitae praesentis nunquam contra Deum murmurans, minime
fuerit vulneratus: sicut in Apocalypsi legimus, Qui
vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in
paradiso (Apoc. II, 7). Venit ergo ad sanitatem
judicii, qui bene causam alterius audiens, disponit
sermones suos in judicio, et munera super innocentem non
accipit.
2. Sitis multiplex. Quid ergo in consequentibus
Scriptura commemorat? Sitivit, inquit, ibi populus
aquam, et murmuravit contra Moysen (Exod. XVII,
3). Videtur fortasse ex superfluo dictum, quod dixit,
quia aquam sitiverit populus. Cum enim dixisset,
Sitivit populus; quid opus fuit ut adderet, aquas? Sic
enim habet antiqua translatio. Quare hoc addidit, nisi
quia aquam sitivit, qui debuit sitire justitiam? Beati
enim qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V,
6). Et iterum, Sitivit anima mea ad Deum vivum
(Psal. XLI, 3). Multae enim sunt sites.
Sitiunt justi, sitiunt et peccatores; illi justitiam,
isti luxuriam: justi sitiunt Deum, peccatores sitiunt
aurum. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire
justitiam.
3. Christus percussa petra quae fontes eduxit. Bellum
quis diabolo indicit. Dixit ergo ad Moysen Dominus:
Tolle virgam, et percute petram, ut educat populo
aquam. Ecce est petra, et habet aquam. Sed haec petra
nisi percussa fuerit, aquas omnino non habet: percussa
vero fontes producit et flumina; sicut in Evangelio
legimus: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent
aquae vivae (Joan. VII, 38). Percussus enim
Christus et in crucem actus novi Testamenti fontes
eduxit. Necesse ergo erat, ut ille percuteretur. Nisi
enim ille percussus fuisset, et de sacro ejus latere
sanguis et aqua manasset, universus mundus sitim verbi
Dei patiens interisset. Percussit ergo Moyses virga
bis silicem. Quid est hoc, fratres? Nec hoc puto esse
sine mysterio. Quid est hoc, quod non semel, sed bis
virga percussa est petra? Ideo secunda vice petra
percutitur, quia duo ligna in crucis patibulo eriguntur:
quia in uno ligno sacras manus expandit, in alio vero a
capite usque ad pedes immaculatum corpus extendit. Bibit
ergo de petra populus, et statim bellum iniit contra
Amalec. Videte, fratres, quia postquam aquam quisque
de petra biberit, id est, Christi sacramenta
susceperit, necesse est illi ad pugnam procedere. Tamdiu
enim aliquis diabolum contra se pugnantem non sentiet,
quamdiu opera illius exercere voluerit. Qui vero illum
reliquerit, et de petra bibens Christum sequi elegerit,
necesse est ut illum patiatur infestum, cui justo judicio
voluit praeponere Christum. Quisquis ergo Christo
conjungitur, non ad delicias, non ad voluptates, sed ad
praelium praeparetur: quia, Omnes qui volunt pie vivere
in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim.
III, 12); et iterum, Per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV,
21).
4. Prima sacri nominis Jesu in Scripturis mentio.
Imminente ergo bello filiis Israel, Moyses vocat
Jesum, et dicit ad eum: Elige tibi viros, et pugna
contra Amalec. Usque ad hunc locum beati hujus nominis
mentio, id est, Jesus, nusquam facta est. Hic primum
vocabuli hujus splendor obfulsit. Moyses vocat Jesum;
Lex invocat Christum. Elige, inquit, tibi viros
potentes. Non poterat Moyses eligere viros potentes:
Jesus solus est, qui potest viros potentes eligere; ipse
utique qui dixit Apostolis suis: Non vos me elegistis,
sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Ipse est qui
domum fortis intravit, et vasa ejus diripuit (Matth.
XII, 29).
5. Moyses manus levavit, non extendit. Levare manus,
quid sit. Oratione pugnatur ad victoriam. Moyses autem
ascendit in verticem collis. Et factum est cum elevaret
manus Moyses, vincebat Israel. Advertite, fratres:
Moyses manus quidem elevat, non tamen extendit. Cui
ergo servabatur, ut manus extenderet, nisi Domino nostro
Jesu Christo, qui extentus in cruce universum orbem
complexurus, brachia pietatis expandit? Moyses ergo
levavit manus: et licet non expandit, tamen ipsa
elevatione mysterium crucis ostendit. Videte, fratres,
jam tunc per sacramentum crucis superatas esse adversarias
gentes. Et nos, fratres dilectissimi, si, adjuvante
Domino, manus erigimus, diabolum superamus. In manibus
opera debemus accipere. Si ergo talia sunt opera tua, ut
illa possis in altum in conspectu Domini levare, potes
etiam et tu in te ipso adversarios tuos exstinguere. Quis
bene manus levat nisi qui per eleemosynam in coelo jugiter
thesaurizat? Quis ergo bene manus levat, nisi qui
assidue victum ac vestitum pauperibus subministrat? Quis
bene manus levat? Ille utique qui implet illud
Apostoli: Elevantes, inquit, puras manus sine ira et
disceptatione (I Tim. II, 8). Quia ergo quotidie
nobis et vobis pugna imminet contra adversarias
potestates, si volumus vincere, manus nostrae, id est,
actus nostri et conversatio nostra non sit in terris:
sed, sicut Apostolus dicit, Super terram ambulantes
conversationem habeamus in coelo (Philipp. III,
20). Scriptum est tamen, quia sicut vitulus ablingit
in campis herbam viridem, ita populus Israel ablinget
populum Amalec super terram (Num. XXII, 4).
Per quod indicari videtur, quia populus Dei non tam manu
et armis, quam voce pugnabat et lingua, id est,
orationem ad Deum fundebat; et ideo adversarios
superabat. Ergo et tu si vis vincere, audi Apostolum
dicentem: Orationi insistentes, et vigilantes in ea
(Coloss. IV, 2). Haec est Christiani pugna
gloriosissima, non in suis viribus praesumere; sed
semper Dei auxilium implorare, cui est honor et imperium
cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.
|
|