|
1. Haec dicit Dominus Moysi, Sine, ut faciam te in
gentem magnam (Exod. XXXII, 10). Grave est
discutere personam, qui in infidelitatem cadit, dum majus
quod accepit perdit. Quis Judaeorum inexsolubiles nodos
nescit? Quis perfidiam et audaciam non deponit? Legunt
elogia sua, quod in praevaricatione parentum non defuisset
vindicta. Irata severitas promitur, et contumacia non
emendatur: clementia levius irascitur; quia citius
miseretur. Ipsius erit judicium, et probare dignum, et
delinquentibus indulsisse peccatum. Quid dico? Deus
illos horruit, aut amavit? Absit. Si horruit
peccatores, contempsit: sed amavit; ideo frequenter
indulsit. Revertimini, inquit, ad me, et revertar ad
vos (Malach. III, 7). Eorum quidem sunt
scelera, aut rea lingua, aut conscientia criminosa.
Vos, inquit, de patre diabolo estis (Joan. VIII,
44). Non potest differri vindicta, ultio non
procrastinabitur. Tanta enim sunt crimina usurpatione
concepta, ut non parcant generi, cum rei videantur
auctori. Clamaverunt, inquit, ad Dominum, cum
tribularentur (Psal. CVI, 6): mittitur dux qui
populum Israeliticum redderet liberatum. Parantur
Aegyptiis dignae et innumerabiles plagae ignominiae; ad
vindictam sciniphes processerunt, vineas bruchus
assumpsit, fructifera ligna locusta vastavit: terrorem et
grandinem, ulcera, tumultus, voces, flammas, addicta
pecora, armenta prostrata, aquas in sanguinem mutatas,
prostratas ranas, pisces occisos: praedurantur elementa
nullo rigore, siccantur fluenta in rei miraculo curvata,
et in muro suspenditur unda: insuetum iter mirantur
fluctus, miratur et populus.
2. Quid, incredule popule, nocte desperas? Signum
tibi erit columna, quam Christus illuminat. Securus
iter quod arripis vade; antecedet te Christus. Et quia
prosequitur Christus, fiducia, non terror, debet esse:
securus ad promissa pervenies; atque utinam non rebelles.
Apertum intrant mare Aegyptii, quos circumfusi fluctus
festinanter ruentes perdunt. Medii maris arena ungulam
sensit, mare cursus sustinuit equitum. Sed haec vindicta
debebatur, ut citius periret, qui consequi denegavit
salutem. Quid dubitas de hoste? Tute jam procede,
mortuum videbis, probabis defunctum, cui ante fueras
servus.
3. In eremum exitur, nec contumelia differtur.
Murmurant, petunt cepas et pepones, merito insulsi, et
quos non gratiae sales condiunt, vilem expetunt cibum.
Cepas ait, ut extorquerentur eis lacrymae ex delicto
collectae. Non aquarum in fluviis natura degenerat,
communem liquorem amaritudo tristaverat; lignum mittitur,
dulcedo reparatur. Petra percussa sitientibus potum
praebuit virga: nec veternosa eis dissuta sunt
vestimenta: arvo sterili non defuit manna. Pulmentarium
poscitur, desideriis omnia conferuntur. Saporem sensit
quisque quem voluit in ore, dum manducavit.
4. Petunt sibi quod colerent: atque utinam simpliciter
postulassent. Sed plebs quae dotales tabulas lege mariti
perceperat, de corruptela disponit, et de adulterio
cogitat. Quid te, infidelis, vis jungere consortio
digno? Mater tua displicuit, repudiata per libellum
repudii, pronuntiante Isaia (Isai. L, 1), nec
summo charismate es digna, cum exsecrabilibus factis
videaris ingrata. Non servies, inquit, deo alieno
(Deut. VII, 16). Aurum igni apponitur, et
ingrati infaustum scelus expetunt, adorant imaginem quam
succensus ejecerat ignis. Ubi est quod mandatum est,
Audi Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est
(Id. VI, 4)? Vitulus tuus ubi erat, cum tibi
Christus in mari itinera praeparabat: mare aperuit,
sitientibus potum praebuit, fessos jejunio reparavit?
Luxuriosa gentilitas, post saturiem lusum quaerit.
Sedit, inquit, populus manducare et bibere, et
surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Atque
utinam verbis fuissent dicta, non factis fuissent
admissa. Ecce jam pater Abraham transfertur in gentem
magnam. Ecce quid criminis admittit primitivus, quid
gratiae meretur secundus. Vendidisti mihi primatus tuos,
delicto factus servulus fratri tuo. Radix quidem me
aliena portat, sed nova gratia meum caput impinguat.
Ducem se ergo Dominus ingrato populo praebebat,
exercitum Christi per inaccessa loca et devia deserta
terrarum non turbavit iter ignotum. Igitur exoritur
impugnante diabolo profana tentatio, fit repente populus
divinis beneficiis ingratus, mens ejus a veritate
desciscit, deseruit vitae largitorem, et secutus est
mortis auctorem. Unde simulacra colentium caeca
stultitia, imo non ferenda dementia, mortali manu
formatum vitulum putare divinum? Acerbior indignitas
rerum est, ut pecoris sit figura terrori, et cum Deus
animalia omnia homini subjecerit, ipse se in famulatum
pecudum sponte dejecerit. Adeo formatur vitulus stultorum
collationibus inauratus: et quem nullus naturalis motus
quacumque flectebat, eum dementia perfidorum subjugata
cervice portabat: et cujus aures nullus penetrabat
auditus, vel aliqua commotio sensibilis agitabat, has
incassum dementis populi oratio stulta pulsabat: et cui
visum modulantibus palpebris vitali motu artificis
phantasia non dederat, nec genitrix natura contulerat,
eum videntes ingrati Deo supplices adorabant.
Praecedebat in eremo populum carens spiritu vitulus
figuratus, ut tali duce demens populus uteretur, qualis
fuerat et ipse delictis effectus.
5. Et ne tanti mali sine vindicta in posteros manaret
exemplum, statim vindicatur in reos. Dum enim malis
modus imponitur, frangitur licentia peccatorum.
Frequenter enim plagis disciplina corrigitur, si nihil
proficiant hortamenta justorum: a damnabilibus factis
homines vindicta compescit, quos in bonis operibus
beneficia Dei retinere non possunt. Si enim non inter
primos peccantium lapsus consuleret, sed in futurum
suspenderet ultionis occursum divina censura, procul dubio
scelestorum omnium latius processisset audacia. Denique
si vis tuorum proficere disciplinam, exerce censuram.
Ubi Dei futurae vindictae sollicitudo versatur, illic
aut non peccatur, aut tardius delinquitur. Censura enim
interdum quidam suscipiunt supplicium, ut multi
corrigantur in paucis; ne postmodum ira commotus incipiat
grassari per multos. Risus frequens corrumpit mores,
relaxat quoque nervos rigoris astrictos: severus autem
vultus custos est disciplinae. Si enim delinquentibus
frequenter indulges, peccator non proficit ad salutem.
|
|