|
1. Viri duo ferentes uvam, duo Testamenta et duo
praecepta. Christus in medio duum Testamentorum. Modo
cum divina lectio legeretur, audivimus quod tempore illo
quo missi sunt duodecim exploratores ad considerandam
terram repromissionis, duo ex illis uvam mirae
magnitudinis in phalanga detulerint ad filios Israel
(Num. XIII, 24). Duo isti, fratres
dilectissimi, multis modis intelligi possunt. Nam et duo
Testamenta non incongrue significasse creduntur, et duo
praecepta quibus diligitur Deus et proximus. Possunt
etiam in historia et allegoria intelligi. Quod autem duum
Testamentorum typum habuerint, hinc evidenter
agnoscimus; quia quomodo in medio duorum illorum uva
exhibita legitur, ita in medio duum Testamentorum
Christus Dominus evidenter agnoscitur; secundum illud
quod scriptum est, In medio duum animalium cognosceris
(Habac. III, 2, sec. LXX), id est, in medio
Novi vel Veteris Testamenti. Quod autem dicit, In
medio, non intelligendum est, quod Christus inter Novum
et Vetus Testamentum sic fuerit medius, ut nec in Novo
nec in Veteri contineretur. Non ita est, fratres
charissimi. Sed quod ait, In medio duum animalium
cognosceris: hoc sentiendum est, quod sit in medio
Veteris Testamenti, et in medio Novi, id est, intus
in interiori et spirituali intellectu; non in littera quae
non solum Judaeos, sed etiam haereticos omnes consuevit
occidere, sed in Spiritu, qui omnes Christianos
spiritualiter intelligentes vivificat. Hoc est ergo, In
medio duum animalium cognosceris, in interiori sensu Novi
sive Veteris Testamenti.
2. Maria terra promissionis. Exhibita est ergo uva a
duobus. Isti autem duo qui uvam de terra repromissionis
afferre meruerunt, sicut jam diximus, possunt intelligi
etiam duo praecepta dilectionis, id est, Diliges Deum;
et Diliges proximum. Denique considerate, fratres,
quia sicut illi duo pendentem uvam attulerunt; ita et de
istis duobus, id est, dilectione Dei et proximi
dicitur, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et
Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sicut enim
uva illa Christum Deum figuravit; ita et terra
repromissionis, in qua natus est, sanctae Mariae videtur
imaginem praetulisse. In ipsa enim impletum est illud
quod scriptum est, Veritas de terra orta est (Psal.
LXXXIV, 12). Quomodo autem beata Maria non
fuit terra repromissionis, quae per prophetam multo ante
promissa est? Nam per beatum Isaiam Dominus eam ante
multa annorum spatia repromisit: sic enim ait, Ecce
virgo in utero concipiet, et pariet filium (Isai.
VII, 14). Exhibita est enim uva de terra
repromissionis. Ipsa est enim de qua legimus, Suxerunt
mel de petra, et oleum de firma petra (Deut.
XXXII, 13). Et de ipsa scriptum est, Petra
autem erat Christus (I Cor. X, 4); et illud,
Cum adipe renium et sanguine uvae; et iterum, Lavabit
in vino stolam suam, et amictum suum in sanguine uvae
(Gen. XLIX, 11). Haec, inquam, uva in ligno
suspensa duorum defertur obsequio, quae nobis utique,
sicut jam dictum est, duum Testamentorum repraesentatur
oraculis, quae in ligno crucis pependit, cujus vinum in
pretium nostrum, passionis expressione profluxit.
3. Duo ferentes uvam, Judaeus populus et
Christianus. Christus salus credenti, onus non
credenti. Sed operae pretium est, arcana sacramentorum
aperiri effectibus rerum. Hanc uvam duo deferunt inserto
vecte pendentem. Possunt isti duo etiam Christianum vel
Judaicum populum figurare. Isti ergo sunt duo, id est,
Synagogae vel Ecclesiae populi. Et quia prior fuit
Judaeorum populus, praecedit Judaeus, sequitur
Christianus: salutem suam hic ante conspectum suum
gerit, ille post dorsum; hic obsequium praefert, ille
contemptum. Ideo et de Judaeis Propheta testatur,
Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum
semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Incedunt
duo sub sacro fasce ordine suo: hic semper videt, ille
semper relinquit. Judaeus autem proximum se aestimat;
sed absentat. Christianus ergo praesenti munere fruitur;
Judaeus solo onere praegravatur; quia Christus sicut
credenti salus, ita onus est non credenti. Judaeis enim
ille specialiter annuntiatus; de quibus dictum est, In
sua venit, et sui eum non receperunt (Joan. I,
11); factus est eis lapis offensionis et petra scandali
(Rom. IX, 32, 33): et quem Israel non
cognovit, Gentium fides recepit. Et ideo post sequitur
iste; sed spem suam sub oculis habens antecedit et
proficit: ille prior graditur; sed deserit, et recedit.
Portat quidem Christum in Lege Judaeus; sed a gratia
quam in mysteriis portat, aversus est: quia quem
praedicatione suscepit electus, corde perdit incredulus;
et quem unus aspernatur in Lege, alter miratur in
corpore. Unde amborum Dominus et Redemptor noster ab
hoc adorante gestatur, ab illo se aversante suspenditur.
Ac sic impletum est in Judaeis, Posuerunt ad me dorsa,
et non facies suas (Jerem. XVIII, 17).
4. Sarcina Christi levat, non premit. Aut Christi,
aut saeculi jugo quisque subest. Et quia Christum
Dominum, quem prior populus Judaeorum et post dorsum
reliquit et crucifixit, nos postea venientes adorare et
portare meruimus, secundum illud quod Apostolus ait:
Glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor.
VI, 20); quantum possumus, cum ipsius adjutorio
laboremus, ne a cervicibus nostris tam sanctam sarcinam
malis operibus deponamus. Sarcina enim Christi levare
consuevit, non premere. Sic et ipse in Evangelio
dixit: Jugum meum suave est, et onus meum leve
(Matth. XI, 30). Si enim jugum Christi subdita
et humili cervice suscipimus, magis nos portat, quam a
nobis portetur. Sicut enim jugum saeculi semper premit;
ita jugum Christi levare consuevit. Et quia omnis homo
aut Christum portando erigitur, aut jugum saeculi
sustinendo ad inferiora deprimitur; attendat unusquisque
conscientiam suam; et si se sanctis cogitationibus et
bonis operibus jugum Christi portare cognoverit, gaudeat
et Deo gratias agat, et cum grandi sollicitudine vel
timore perseverare contendat: qui vero luxuriosis
cogitationibus et malis operibus durissimo mundi hujus jugo
se nimium gravari cognoscit, orationibus, jejuniis vel
eleemosynis projiciat jugum diaboli, ut mereatur excipere
jugum Christi; et de omnibus malis actibus suis cum
propheta fideliter dicat: Disrumpamus vincula eorum, et
projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3).
Tunc enim de illa spirituali uva, de qua nobis vinum
laetitiae prelum crucis expressit, cum secura conscientia
bibere poterimus, si nos nec luxuria sordidaverit, nec
iracundia combusserit, nec inflaverit superbia, nec
avaritia obscuraverit, nec invidia vipereo veneno
percusserit. Omnia enim ista de corde suo debet
expellere, qui ad altare desiderat vel optat accedere.
Et quia spiritualis vindemia, id est, Paschalis
solemnitas imminet, in qua festivitate botrus ille, de
quo superius diximus, per injuriam vel pondera crucis
expressus est; de tanta ac tali uva accepturi calicem
salutaris, et vinum laetitiae bibituri, exceptoria cordis
vel pectoris nostri cum grandi nitore ac diligentia,
jejuniis, vigiliis, orationibus, eleemosynis, et
praecipue castitatis nitore mundemus: contra nullum
hominem odium in corde servantes, et non solum amicos,
sed etiam inimicos et adversarios diligentes, cum secura
conscientia in oratione dominica dicamus, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12); praestante Domino nostro Jesu
Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu
sancto in saecula saeculorum. Amen.
|
|