|
1. Israelitarum populus senior Judaeos, junior Gentes
figurat. Justitia et misericordia Dei erga Israelitas.
Scire et intelligere debemus, fratres dilectissimi, quia
senior populus Judaeorum, qui propter incredulitatem in
deserto mortuus est, significavit priorem populum
Judaeorum: parvuli vero eorum, id est, junior populus
figuravit populum Gentium. Sicut enim seniore populo
mortuo, junior terram repromissionis accepit; ita
reprobato Judaeorum populo, junior populus Christianorum
gratiam divinae benedictionis obtinuit. Tamen, fratres
charissimi, non transitorie vel negligenter, sed cum
ingenti tremore considerandum est, quia de sexcentis
millibus duo tantum terram repromissionis ingressi sunt.
Hoc ergo audiant, qui ita Dominum misericordem esse
volunt, ut justum esse non credant. Si enim diligenter
attendimus, fratres, et erga illa sexcenta millia quae in
eremo mortua fuerant, Deus noster misericors fuit; et
circa illos duos qui terram repromissionis intraverunt,
justus apparuit. Quomodo non fuit misericors, qui eos
per quadraginta annos reservavit et exspectavit ad
poenitentiam; et non solum converti noluerunt, sed etiam
frequenti rebellione contra Dominum murmurantes, ad
peccatorum suorum cumulum graviorem semper sarcinam
addiderunt? Quomodo non est misericors, qui nos tanto
tempore exspectat, ut corrigamur? Numquid tam prolixa
misericordia potest Deo auferre justitiam? Quanto enim
diutius exspectat, tanto gravius vindicat. Quando enim
prolixis temporibus peccamus, et nihil mali a Domino
sustinemus, patientia est, non negligentia: non ille
potentiam perdidit, sed nos ad poenitentiam reservavit.
Ergo et in illis qui in eremo mortui sunt, misericors
fuit, quos tanta longanimitate sustinuit; et in illis
duobus promissa complevit, quos fidei merito in terram
repromissionis induxit.
2. Sententia Dei in peccantes non immutabilis.
Conversio non procrastinanda. Sed dicit aliquis, quod
etiamsi egissent poenitentiam, terram repromissionis
intrare non potuissent; quia Deus definitam illis dederat
sententiam, dicens: Non intrabitis terram pro qua juravi
patribus vestris, sed in solitudine jacebunt cadavera
vestra (Num. XIV, 23, 29). Non ita est,
fratres charissimi: atque utinam tam cito peccator homo
resurgat ad poenitentiam, quam cito Deus etiam definitam
vult mutare sententiam. Audi ipsum Dominum per prophetam
spem maximam humano generi promittentem: Repente,
inquit, loquar ad gentem, ut pro peccatis suis faciam eis
malum: et si pro iniquitatibus suis egerit poenitentiam,
et ego poenitentiam agam super malo quod cogitavi ut
facerem eis, et non faciam (Jerem. XXVI, 3).
Videte, fratres, quanta sit circa nos pietas Dei
nostri; et agnoscite utrum velit negare misericordiam,
qui de conversione nostra suam dixerat mutare sententiam.
Convertamur ergo, fratres charissimi, nec emendationem
nostram ad extremum vitae nostrae tempus differre velimus:
sed audiamus prophetam dicentem, Noli tardare converti ad
Dominum, nec differas de die in diem (Eccli. V,
8); quia nescitis quae superventura pariat dies
(Prov. XXVII, 1). O homo, quare differs de
die in diem, forte hodie habiturus ultimum diem? Semper
ergo, fratres charissimi, cum ingenti timore atque
tremore ad memoriam revocemus, quod tanta sit apud
Dominum nostrum justitia ut, sicut jam supra dictum est,
de sexcentis millibus duo tantum terram repromissionis
intraverint. Haec si humili et contrito corde assidue
cogitare volumus, salubrem nobis metum incutientes,
medicamenta nobis de alienis vulneribus facimus, et
aliorum mors proficit ad nostram salutem.
3. Exemplum severitatis Dei in Israelitarum punitione
movere nos debet ad poenitentiam. Poenarum aeternarum
argumentum. Iterum atque iterum rogo vos, fratres, et
admoneo, ut istam severitatem et justum judicium Dei,
quo senior ille populus pro peccato murmurationis in
deserto consumptus est; cum grandi semper metu et
sollicitudine cogitemus; et sic amemus Dei
misericordiam, ut tamen justitiam timeamus. Parcit modo
et tacet: sed non semper tacebit. Modo enim pro
ineffabili pietate sua non solum nos admonet, sed etiam
rogat, ut nos a peccatis mortiferis revocemus. Audiamus
illum dum rogat; ne nos postea non audiat ille, dum
judicat. Audiamus eum per prophetam dicentem, Fili,
inquit, miserere animae tuae placens Deo (Eccli.
XXX, 24). Quid ad haec respondebit humana
fragilitas? Deus te rogat ut tui miserearis, et non
vis: causam tuam apud te agit, et a te non potest
impetrare. Et quomodo te audit ille in die judicii
supplicantem, cum tu eum pro te ipso nolueris audire
rogantem? Quis enim non expavescat et metuat, fratres
charissimi, quod pro quadraginta dierum spatio, annis
quadraginta populus Judaeorum poenam recipere meruit in
eremo? Si enim pro unius diei culpa unius anni spatium
recompensandum est poena; nos qui tanta quotidie peccata
committimus, si eleemosynarum vel poenitentiae non
subvenerint medicamenta, timeo ne nobis non inferantur
temporalia, sed aeterna supplicia.
4. Peccatorum vulnera dum recentia sunt, facilius
curantur. Et quia calidis vulneribus solent medicamenta
celerius subvenire, quotiescumque peccaverimus, non
exspectemus mortifera securitate vulnera ipsa putrescere,
nec iterum vulnera vulneribus augeamus; sed continuo ad
spiritualem medicum recurrentes, salutem recipere
festinemus. Et ideo quomodo quando in corpore vulnus
accipimus, si statim medicamenta requirimus, cito
sanitatem recipere poterimus: ita si moram feceris,
necesse est ut tardius ad sanitatem plaga ipsa redeat, aut
aliqua foeda cicatrix in corpore nostro remaneat. Si haec
in corpore facimus, quanto magis in animae vulneribus
adhibere debemus, ubi ad imaginem et similitudinem Dei
facti sumus? Si tantam curam impendimus corpori, quod,
velimus nolimus, in pulverem redigendum est; quantam
sollicitudinem et curam erga salutem animae debemus
apponere? ut, sicut dicit Apostolus, sine macula vel
ruga (Ephes. V, 27) mereamur ante tribunal aeterni
Judicis apparere: ne forte si multis peccatorum
vulneribus lacerati et vitiorum pannis sordentibus
involuti, ad illud nuptiale convivium venerimus, dicatur
nobis illud quod ille sponsus coelestis in Evangelio
dixit, Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem
nuptialem? Avertat a nobis Deus illud quod sequitur.
Cum enim haec peccator ille audiens obmutesceret, dixit
paterfamilias: Ligate illi manus et pedes, et projicite
in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium
(Matth. XXII 12, 13). Ecce qualem sententiam
accepturi sunt, qui majorem de corpore quam de anima
sollicitudinem gerunt; et plus cogitant qualiter caro sua
parvissimo tempore vivat in oculis hominum, quam quo modo
anima sua ornata bonis operibus ad beatitudinem vel
similitudinem perveniat Angelorum. Haec ergo, fratres
charissimi, sicut superius supplicavi, si attentius
voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis
acquirimus: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis
et peccatoribus puniamur; sed cum justis et Deum
timentibus ad aeterna praemia feliciter veniamus,
auxiliante Domino Jesu Christo, cui est honor et
imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula
saeculorum. Amen.
|
|