|
1. Abraham justificatus ex fide.---Credidit
Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen.
XV, 6). Ecce sine opere justificatur ex fide, et
quidquid illi legali posset observatione conferri, totum
credulitas sola donavit. Ipse sibi fuerat lex, qui legem
non acceperat, natura tamen quidquid legis fuerat
observabat (Rom. II, 14). Abraham Pater noster
radicem fidei nominisque christiani habebat, qui cum ex
proprietate genuina ad incerta atque peregrina juberetur
exire, tota devotione complevit: cui in re tam dura nulla
dubitatio fuit, sed sententiam Dei tanquam qui optare
videretur, accepit. Exi, inquit Dominus, de terra tua
et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero
tibi (Gen. XII, 1). Novum probationis genus,
habenti propria, exsilia indicere peregrina, ingerere
laborem itineris quiescenti, imperare penuriam
possidenti, et tantarum facultatum domino necessitatem
imponere peregrinandi. Libenter tamen fides accepit
quidquid arduum videbatur incredulis. Cui non est magis
dulce proprium tugurium quam palatia peregrina, et
voluntaria casa quam digesta praetoria? Leve cuiquam non
est dimittere propria, et sectari aliena incerta;
dimittere quod scias, quaerere quod ignoras. Quis enim
propria sine dolore deseruit, aut sine lacrymis
dereliquit? Cui non est durum illos conscios natalium
parietes, dulcia illa limina atque amabilem larem, quem
et parentum memoria et ipsius infantiae rudimenta
commendant, ubi cunabula illa novi et mox orientis hominis
famulabantur, ubi secura alludens infantia inter lucis
primordia, aut pueriles anni simplicitate felices, quos
sibi inter lascivos atque ipsius aetatis lusus vernaculo
genuina solo necessitas exhibebat? Inter haec ergo tam
blanda, tam dulcia, quae omni fuerant difficultate
relinquenda, Exi, ait, de terra tua. Quis hoc sine
fidei viribus libenter audiret? Levius probaretur, si
vel nomen loci quo perrexisset, audiret. Proficiscitur,
pergit, socia scilicet credulitate, conjuge comite, it
securus, it fretus, promissum sibi fidei laboribus
exacturus, plus sperans de incerto quam fuerat securus de
proprio. It ergo per desertas solitudines, per invias
sedes, per naturae secreta, ubi hominis vestigium necdum
rudis terra cognoverat: et inter illa omnia quae Dei
imperio dereliquerat, non tugurium, non casam, sed inter
ipsa camporum silescentium formidolosa secreta, hospes
tantummodo coeli terraeque, nullum suffugium quo
diverteret, inveniebat.
2. Tres Angelos Abraham suscipit hospitio. Excepit
tamen Abraham peregrinum quercus arbor humana; quae
venientem Abraham atque aestivo sole decoctum,
amoenitatis suae umbraculo refoveret: cujus silvescentis
nemoris comata luxuries, in aestivum tempus diem et
urentis solis vaporiferos radios ramorum frequentia
suspendebat; ut quidquid injuria temporis irrogabat, omne
auferret et ramorum et foliorum densitas. Ingreditur ergo
lucum arboris Abraham, sub qua construitur qualecumque
suffugium; angustum quidem homini, sed sufficiens
majestati. Dignum tamen Deo palatium fides devota
pingebat, in quo fuisset majestas superna pransura. Cum
ergo illic positus curiosis oculis coelum intentaret, ecce
subito in trium virorum persona majestas incorporea de
scendit. Accurrit, properat, manus supplices tendit,
et transeuntium genua osculatur: Domine, ait, si inveni
gratiam coram te, ne transieris puerum tuum (Gen.
XVIII, 3). Videtis, Abraham tribus occurrit,
et unum adorat. Trina unitas, et una Trinitas.
Sumatur aqua, laventur pedes vestri, et refrigerate sub
arbore ista, et afferam panem, et manducabitis; et
postea transibitis in viam vestram. Et dixerunt ei, Fac
ut dixisti (Id. XVIII, 5). Servat semper in
bonis tenorem sui perfecta justitia, offert peregrinis
hospitium qui non habet tectum; et cum sit omni domicilio
viduatus, domicilium, quale necessitas procurabat,
exhibuit transeuntibus. Et licet illa minora fuerint quae
offerebantur, locorum angustiis magnitudinem dederat
fides, quae contemni non meruit a Deo. Divertunt ad
arboris hospitium, quod Abraham Deo jam fecerat dignum.
Interea conspergitur similago, fiunt encryphiae,
mactatur et vitulus. Etsi illis divinitas non eguit;
justitia tamen, quod optabat, impendit. Ecce ad humanam
mensam coelestis sublimitas recumbebat, cibus capitur,
pransitatur, et contubernali colloquio inter hominem et
Deum familiaria verba miscentur.
3. Hospitalitas non est sine mercede. Et quia apud
Deum infructuosa hospitalitas esse non potuit, statim
pretium mercedis accepit: datur filius seni, datur
posteritas desperanti, accepit senectus quod minime potuit
habere juventus. Ad hoc, inquit, tempus veniam, et
erit Sarae filius (Gen. XVIII, 10). Cumque
seniles anni, et emortua Sarae viscera hoc posse fieri
denegarent; dedit tamen divinae promissioni credulitas
fidem. Patrem, inquit, multarum gentium posui te
(Id. XVII, 5). Repletus est bonis, quia quod
ei promisit, implevit. Ecce in ipso margine senectutis,
nondum prolatis legibus recitatisque, asserimus Abraham
quod fuerit religiosus; et qui fuerat in cultura justior,
fuerit in credulitate probatior. Ecce enim senex ille
maritus, qui adhuc unum non habebat, in uno tamen Deus
innumerabiles promittebat. Ecce exhaustis visceribus
dixit Deus ad Abraham, Suspice in coelum, et numera
stellas: sic erit semen tuum. Et credidit Abraham
Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Id. XV, 5
et 6). Defecerunt Sarae venire muliebria; quia jam
lassa defecerant membra. Totum corpus sulcatur in rugas,
fit perarata fronte, et exhausta senectute. Deficiente
sanguine in venis tristis senectus delassatur; sed divino
judicio aetatis fervor accenditur. Meliorem facit divina
promissio matrem, quam aetas non fecerat generare.
Accepit genitrix nomen, quod ei sterilitas temporis
subtraxerat. Longe deficientibus membris Isaac
concipitur: subito inanes ac marcescentes venae redivivo
sanguine ferbuerunt, et emortua seni viscera calefacto
sanguine vaporata, usque ad partum inquilinis sunt
caloribus animata. Juvenilis aetas incaluit, et
calefacto sanguine vaporavit. Fit anus feta, fit senex
gravida, crescit venter per dies singulos, et
convalescente partu, tumescentis uteri capax sinus
extenditur. Fit sarcina, et desideratus affectus ex
visceribus lassis, onus nimium exoptata posteritas.
Portabat uterum gravem talis mater, quae inanis ambulare
vix posset. Sed quia credulitatis fuerant quae
acceperat, defecta viscera fides validior animabat.
Marcidae mammae, quas in vacuos folles subducti succi
detrimenta laxaverant, lactei fontis ubertate tenduntur.
Fit mater in pectore, fit mater in partu: fit, inquam,
mater, quae avia fuerat per aetatem. Dedit fides
vetustis novos visceribus ignes. Sic Isaac credulitate
nascitur, ut eorum fides in progenie enarretur in
saecula. Amen.
|
|