|
1. Thuribula, Scripturae. Thuribula aerea,
haeretirorum dicta. Haeresum utilitas. Ambitio
clericorum resecatur. Modo, fratres dilectissimi, cum
divina lectio legeretur, audivimus dixisse Dominum ad
Moysen, ut thuribula in quibus superbi illi ac rebelles
incensum obtulerant, conflaret, et producta in laminas
altari affigeret: ut essent in testimonium rebellium et
superborum. Thuribula, inquit Dominus, quae
sanctificata sunt in mortibus peccatorum, facito ea
laminas ductiles, et circumda ex eis altare: quia oblata
sunt coram Domino, et sanctificata sunt (Num. XVI,
37 et 38). Hoc ergo per hanc figuram videtur
ostendi, quod thuribula ista, quae Scriptura nominat
aerea, imaginem teneant Scripturae divinae: cui
Scripturae haeretici ignem alienum imponentes, hoc est,
sensum perversum et intelligentiam alienam a Deo et
veritati contrariam introducentes, incensum Domino non
suave, sed exsecrabile offerunt. Ista ergo thuribula
aerea, id est, haereticorum voces, si adhibeamus ad
altare Dei, ubi divinus ignis est, ubi vera fidei
praedicatio, melius ipsa veritas ex falsorum comparatione
fulgebit. Si enim, ut verbi gratia dicam, ponam dicta
Arianorum vel Manichaeorum, aut alterius cujuslibet
haereticorum, et haec sermonibus veritatis ac
Scripturarum divinarum testimoniis, velut divini altaris
igne, confutem; nonne evidentior eorum ex ipsa
comparatione apparebit impietas? Nam si doctrina
ecclesiastica simplex esset, et nullis extrinsecus
haereticorum dogmatum assertionibus cingeretur, non
poterat tam clara et tam examinata videri fides nostra.
Sed idcirco doctrinam catholicam contradicentium obsidet
impugnatio, ut fides nostra non otio torpescat, sed
multis exercitationibus elimetur. Propter hoc denique et
Apostolus dicebat, Oportet autem et haereses esse, ut
probati quique manifesti fiant inter vos (I Cor. XI,
19). Hoc est dicere, Oportet haereticorum thuribulis
altare circumdari, ut certa et manifesta omnibus fiat
fidelium atque infidelium differentia. Cum enim fides
ecclesiastica velut aurum coeperit fulgere, et praedicatio
ejus ut argentum igne probatum intuentibus resplenduerit,
tunc majore cum turpitudine et dedecore haereticorum voces
obscuri aeramenti vilitate sordebunt. Haec autem diximus
de thuribulis eorum qui condemnati sunt, quae altari
jubentur affigi, quod ex comparatione impiorum justi
clariores appareant: simul ut et posteris daretur
exemplum, ne quis praesumptione superbi spiritus non sibi
a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed ut illi
cedat, quem non ambitio humana, non favor corruptus
asciverit, nec munerum oblatio profana subrogaverit, sed
meritorum conscientia et Dei voluntas assumpserit.
[Quod ergo pertulerunt superbi illi Levitae, qui
Domino non jubente sibi sacerdotium vindicabant, hoc
patiuntur quicumque se in episcopatus, aut presbyteratus,
aut diaconatus officium, aut muneribus, aut adulationibus
impudenter conantur ingerere. Quo modo combusti sunt illi
in corpore, sic isti exuruntur in corde.]
2. Aaron typus Christi mediatoris. Quid Angelus
vastator expavit. Hortatur ergo Moyses pontificem
magnum, ut offerat incensum in castris, et exoret pro
populo. Jam enim, inquit, vastari populus coepit. In
spiritu videbat Moyses quae gerebantur. [Abiit ergo
Aaron, ut offerret incensum pro populo, et stetit inter
vivos et mortuos; et mitigatus est furor Dei ] (Num.
XVI, 46-48). Si intellexisti historiae
ordinem, et oculis, ut ita dicam, cernere potuisti
stantem pontificem medium inter vivos et mortuos. Ascende
nunc ad verbi hujus celsiora fastigia, et vide quomodo
verus pontifex Jesus Christus assumpto thuribulo carnis
humanae, et superposito igne altaris, anima sine dubio
illa magnifica cum qua natus est in carne, adjecto etiam
incenso qui est spiritus immaculatus, medius inter vivos
et mortuos stetit, et mortem non permisit ultra grassari:
sed, sicut Apostolus dicit, destruxit eum qui habebat
mortis imperium, id est, diabolum (Hebr. II,
14); ut qui in ipsum pontificem Christum credit, jam
non moriatur, sed vivat in aeternum. Hoc fuit ergo
mysterium quod postea futurum jam tunc angelus ille, qui
populum vastabat, expavit. Agnoscebat enim figuram
thuribuli, et ignis, et incensi; et qualis offerenda
esset Deo hostia ab eo qui medius mortuorum vivorumque
constituendus erat, praevidebat: et illos quidem tunc
imago praefigurata salvavit, ad nos autem salutis veritas
ipsa pervenit. Neque enim indumenta pontificis purpura ac
Iana byssoque contexta erubuisset angelus ille vastator:
sed ista quae futura erant indumenta Domini et Salvatoris
nostri singularis et magni pontificis intellexit; et his
cessit, quibus utique universa creatura inferior erat.
3. Qui viventes, qui mortui in die judicii. Puto
autem quod non solum primo adventu Domini et Salvatoris
nostri forma ipsa completa sit: sed eadem fortasse
servabitur et in secundo. Veniet enim iterum Filius
hominis; et cum venerit, sine dubio inveniet quosdam
quidem mortuos, quosdam autem viventes. Hoc loco non
incongrue mortui intelliguntur illi, qui nimietate
scelerum in peccatis suis mortui comprobantur, viventes
autem illi qui in operibus vitae permanserint.
Verumtamen utrolibet modo stabit etiam in futuro magnus
hic Pontifex et Salvator noster medius vivorum et
mortuorum. Sed et tunc forte medius vivorum et mortuorum
stare dicendus est, cum statuet oves quidem a dextris,
haedos autem a sinistris, et dicet his qui a dextris
erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi. His autem qui a
sinistris sunt dicet, Ite in ignem aeternum, operarii
iniquitatis, quem praeparavit Pater meus diabolo et
angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41), quoniam
non novi vos. Et sunt utique mortui, qui in ignem
mittuntur aeternum: sunt autem vivi illi qui mittuntur ad
regnum. Ad quod regnum vos pius Dominus perducere pro
sua pietate dignetur, cui est honor et imperium cum Patre
et sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.
|
|