|
1. Virga est principum. Omnis princeps tribus populi
habet virgam. Non enim potest quis regere populum, nisi
habeat virgam. Unde et Paulus apostolus, quia princeps
erat populi, idcirco dicebat: Quid vultis? in virga
veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis
(I Cor. IV, 21)? Omnes ergo principes tribuum
habeant necesse est virgas suas. Sed unus est solus,
sicut Scriptura dicit (verus pontifex ille cujus Aaron
sacerdos praeferebat figuram. Hujus ergo virga
germinavit. Sicut enim virga Aaron germinavit in populo
Judaeorum; ita crux Christi floruit in populo Gentium
). Verum quoniam, ut saepe ostendimus, verus pontifex
Christus est, ipse solus est cujus virga crucis non solum
germinavit, sed et floruit, et omnes credentium populorum
fructus exhibuit.
2. Nucis cum Lege allegorica comparatio. Quis autem
iste est fructus quem attulit? Amygdalae, inquit:
amygdalae, fratres, nuces sunt. Qui fructus primo
quidem indumento amarus est, sequenti munitur ac tegitur,
tertio sumentem pascit ac nutrit. Talis ergo est in
Ecclesia Christi, doctrina Legis et Prophetarum.
Prima litterae facies satis amara est, quae
circumcisionem carnis praecipit, quae de sacrificiis
mandat, et caetera quae per occidentem litteram
designantur. Haec omnia, tanquam amarum nucis corticem,
projice. Secundo in loco ad munimenta tecta pervenies,
in quo vel moralis doctrina vel ratio continentiae
designatur: quae necessaria quidem sunt ad custodiam eorum
quae servantur intrinsecus; frangenda tamen quandoque sine
dubio et dissolvenda sunt. Ut si verbi causa dicamus,
abstinentia ciborum et castigatio corporis, donec sumus in
corpore isto corruptibili et passibili, sine dubio
necessaria est; cum autem superveniente morte confractum
fuerit et resolutum, et resurrectionis tempore
incorruptibile ex corruptibili redditum, atque ex animali
spirituale, non jam labore afflictionis, nec abstinentiae
castigatione, sed qualitate sui nulla jam corpori
corruptela dominabitur. Sic ergo et nunc [durior testa
nucis velut ] necessaria abstinentiae ratio videtur, et
postmodum non quaerenda. Tertio autem loco, reconditum
[velut in nuce] invenies secretum mysteriorum sapientiae
et scientiae Dei sensum, quo nutriantur et pascantur
animae sanctae, non solum in praesenti vita, sed etiam in
futura. Ipse enim est pontificalis fructus, de quo
promittitur his qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia
ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Hoc igitur modo
in omnibus Scripturis triplicis hujus sacramenti ratio
percurrit. Sic et Sapientia monet, ut describamus cam
nobis in corde tripliciter, Ad respondendum, inquit,
verbum veritatis his qui proposuerint nobis (Prov.
XXII, 20 et 21). Nam quia sacramentum
sacerdotale est virga nucis: idcirco arbitror etiam
Jeremiam, qui erat unus ex sacerdotibus ex Anathot,
vidisse virgam nuceam, et prophetasse de ea illa quae
scripta sunt, vel de virga nucea, vel de lebete sive olla
succensa (Jerem. I, 1, 11, 12 et 13): quasi
ostenderet per haec in virga nucea esse vitam, et in
lebete succensa esse mortem. Vita enim et mors ponitur
ante faciem nostram: et est vita quidem Christus in
sacramento nucis; mors autem diabolus in figura lebetis
succensae. Si ergo peccaveris, portionem tuam pones cum
olla succensa: si autem juste egeris, efficietur portio
tua in virga nucea cum magno pontifice. Sed et in
Canticis canticorum sponsa dicitur descendere in hortum
nucis (Cant. VI, 10), ubi etiam pariter cum
nucibus sacerdotalium quodam modo pomorum copiam
perscribitur invenisse.
3. Liberalitas Dei. Diligenter attendite, fratres,
quia unum promisit Deus futurum in virga: et plura
dedit. Verum est, fratres: consuetudinis suae rem fecit
Dominus noster. Semper enim majora tribuit, quam
promittit. Et erit, inquit, homo quemcumque elegero,
virga ejus germinabit. Hoc est solum quod promisit
Deus, ut virga ejus quem elegerit, germinet. Ubi vero
ad rem venitur, ut quod promissum est, ostendatur
impletum, non unum illud quod promissum fuerat, effectum
dicitur; sed vide quanta adducuntur. Ait enim
Scriptura, Ecce germinavit virga Aaron in domo Levi.
Hoc est unum illud sine dubio, quod fuerat repromissum.
Sed adduntur et alia, et dicitur, Et produxit frondes,
et protulit flores, et germinavit nuces (Num.
XVII, 5, 8). Cum ergo de solo germine fuisset
repromissum, vide quanta largitur Deus; ut non solum
germen produxerit, sed et frondes; et non solum frondes,
sed et flores; et non solum flores, sed et fructus.
4. Resurrectionis figura et praerogativae quatuor.
Quid igitur est quod ex his colligere et contemplari
possimus, videamus. Primum omnium resurrectionis ex
mortuis sacramentum in his evidenter agnoscimus. Virga
enim arida germinat, cum corpus exstinctum coeperit
reviviscere. Quae sunt autem quatuor ista, quae
resurgenti corpori praestabuntur? Ut seminatum in
corruptione, surgat in incorruptione; et seminatum in
infirmitate, surgat in virtute; et seminatum in
ignominia, surgat in gloria; et seminatum corpus
animale, resurgat corpus spirituale (I Cor. XV,
42-44). Ista sunt quatuor, quae virga arida
corporis nostri in resurrectione germinabit. Sed redeamus
ad ea quae de virga dicere coeperamus.
5. Vitae spiritualis gradus quatuor adumbrantur.
Possumus adhuc sic intelligere eorum, quae in virga
germinaverant, differentias. Omnis qui in Christo
credit, primo moritur; et post hoc renascitur. Et est
etiam in his figura, quod virga arida postmodum germinat.
Est ergo primum germen, prima hominis in Christo
confessio. Secundo frondescit, ubi renatus donum gratiae
ex Spiritus Dei sanctificatione susceperit. Inde affert
flores, ubi proficere coeperit, et morum suavitate
decorari, ac fragrantiam misericordiae et benignitatis
effundere. Ad ultimum quoque affert etiam fructus
justitiae, quibus non solum ipse vivat, sed et aliis
vitam praebeat. Cum autem ad perfectum venerit, et
protulerit ex se verbum fidei, verbum scientiae Dei, et
[per doctrinam suam ] alios lucrifecerit; hoc est
attulisse fructus, quibus alii nutriantur. Sic ergo
singuli quique credentium de virga Aaron, quae Christus
est, germinantur. Quorum quatuor istae differentiae in
aliis Scripturae locis velut aetates quatuor designantur,
quas Joannes apostolus in Epistola sua distinctione
mystica comprehendit. Ait enim: Scripsi vobis, pueri;
et, Scripsi vobis, adolescentes; et, Scripsi vobis,
juvenes; et, Scripsi vobis, patres (I Joan. II,
12-14). In quibus utique non corporales aetates,
sed spiritualium profectuum differentias ponit: ut etiam
in hoc sacerdotalis virgae germine observavimus designari.
6. Unus Christus flos et virga, diversus diversis.
Habentur ergo omnia haec non tam in virga Aaron, quam in
ea virga quae exiit de radice Jesse, et flore qui de
radice ejus ascendit, super quem requievit Spiritus Dei
(Isai. XI, 1, 2). In quo nec hoc ipsum videtur
otiosum, quod exire dicitur virga, et flos ascendere.
Quamvis enim unus sit Christus per substantiam, singulis
tamen diversus efficitur, prout indiget is qui operatur.
Qui ergo segnior est et negligentior, pro disciplina
Christus ei efficitur virga; et in virga non ascendere
dicitur, sed exire. Exeundum namque est ei qui inutilis
et ignavus est, de eo statu in quo non recte consistit,
et transeundum ad alium statum tanquam virgae compulsione,
id est, severitate, doctrinae rigidioris admonitu. Qui
vero justus est, quia justus sicut palma floret (Psal.
XCI, 13); in hoc ascendere dicitur Christus. Sic
ergo qui verberibus indiget, exit ad eum virga: qui autem
proficit ad justitiam, ascendit ei in florem. Ascendit
autem, quousque afferat fructus Spiritus, qui sunt
charitas, gaudium, pax, patientia, et reliquae virtutes
(Galat. V, 22, 23), in Christo Jesu Domino
nostro qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.
Amen.
|
|