|
1. Serpens aeneus figura Incarnationis. Mors a
morsu. Diabolus in Adam quasi juste, in Christum
injuste saeviit. Adae debitum Christus exsolvit. In
lectione quae nobis recitata est, fratres charissimi,
audivimus quod eo tempore, quo propter superbiam
Judaeorum et murmurationem eorum contra Dominum a
serpentibus regulis, id est, basiliscis, in deserto
populus vastabatur, praeceperit Dominus Moysi, ut
serpentem aeneum faceret, eumque in ligno suspenderet,
quem percussi respicientes ab interitu sanarentur (Num.
XXI, 4-9). Serpens iste, fratres dilectissimi,
licet hoc satis mirum esse videatur, tamen figuravit
incarnationem Domini. Durum forte alicui videri poterat
ista significatio, nisi hoc ipse Dominus in Evangelio
suo dixisset. Sic enim ait: Sicut Moyses exaltavit
serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis
(Joan. III, 14). Suspensus est ergo tunc
serpens aeneus in conto; quia Christus suspendendus erat
in ligno. Tunc enim quicumque fuisset a serpente
percussus, serpentem aeneum respiciebat, et sanabatur:
nunc vero humanum genus, quod a spirituali serpente
diabolo percussum fuerat, Christum credendo respicit, et
sanatur. Quicumque percussus serpentem illum aeneum non
vidisset, moriebatur; ita est, fratres, nisi quisque in
Christum crediderit crucifixum, diaboli veneno
perimitur. Tunc enim unusquisque respiciebat serpentem
mortuum, ut posset evadere vivum: nunc vero qui vult
diaboli vitare venenum, Christum respiciat crucifixum.
Et quia mors a morsu nomen accepit, et generi humano
morsu antiqui serpentis acciderat, et mors nisi a morte
superari non poterat; ideo mortem Christus sustinuit, ut
injusta mors justam vinceret mortem, et liberaret reos
juste, dum pro eis occidebatur injuste. Quidquid enim
diabolus in Adam exercuerat, quasi juste videbatur egisse
in homine, qui se unius arboris delectatione vendiderat.
In Adam ergo quasi in proprio servo jure sibi domino
dominium vindicavit: in passione autem Christi, in quo
peccati maculam non invenit, injuste mala omnia
perpetravit. Sic et ipse Dominus in Evangelio dixit:
Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit
(Id. XIV, 30). Quid est, nihil invenit?
Nullum omnino peccatum. Et in Psalmis: Quae non
rapui, inquit, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII,
5). Quod ergo juste debebat Adam, Christus injuste
mortem suscipiendo persolvit. Ille expandit manum ad
pomorum dulcedinem; iste, ad crucis amaritudinem: ille
arborem necis; iste salutis ostendit: ille se contra
Deum erexit, et cecidit; Christus se humiliavit, ut
omnes erigeret: Adam mortem universis intulit, et
Christus vitam omnibus reparavit. Respiciebat ergo
unusquisque ad serpentem aeneum, et a venenatis
serpentibus sanabatur. Serpens aeneus in ligno positus
venena vivorum serpentium superavit, et Christus in cruce
suspensus et mortuus, antiqua diaboli venena restrinxit,
et omnes qui ab eo percussi fuerant, liberavit.
2. Cur serpens aeneus, non aureus aut argenteus.
Quare tamen serpens ille non de auro, non de argento,
sed de aeramento fuerit factus, videamus. Hoc mihi
videtur, quod duas significationes habere possit: unam
propter diuturnitatem; quia vasa aenea durare diutius
solent: aliam propter vocis claritatem; nam inter omnia
metalla, vasa aerea majorem tinnitum reddere, et longius
sonare solent. Doctrina non in una tantum gente
Judaeorum innotescere, sed per universum mundum claro
salutiferae praedicationis sono poterat pervenire: ideo
serpens ille aeneus efficitur, ut doctrina Christi in
universo mundo clarius praedicetur; secundum illud quod de
Apostolis scriptum est, In omnem terram exivit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal.
XVIII, 5).
3. Qui Diaboli venenis percussi sunt, ad Christum
fideliter aspiciant. Et tamen, fratres, etiam secundum
medicorum carnalium disciplinam, quibus de morte serpentis
contra vivorum serpentium venena, salubria praeparantur
antidota, non est incongruum ut mortuum debeat serpentem
intendere, qui a vivorum serpentium venenis desiderat
liberari. Haec ergo omnia ideo diximus, ut quoscumque
serpentis, id est, diaboli et angelorum ejus venena
percusserint, ad Christum qui in similitudine illius
aenei in ligno suspensus est, fideliter aspiciant, ut cum
beato Paulo apostolo dicere possint: Mihi autem absit
gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi,
per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat
VI, 14).
4. Crucis mysteria in virga Moysi. Et quia de beatae
crucis mysterio diutius loqui et dulce est et salubre,
reliquas ejus significationes breviter, si jubetis,
Charitatis vestrae auribus intimamus. Quid enim
dulcius, quid suavius vel cogitari vel dici potest, quam
sanctae crucis mysterium, per quam non solum ab inferis
revocari, sed etiam in coelos elevari meruimus? Quia
sine ulla dubitatione ubi caput nostrum Christum
ascendisse credimus, membra illius secutura esse
confidimus. Ligni crucis etiam umbra vel figurae in
veteri quoque Testamento plurimum valuerunt. Nullum
Moyses signum sine ligni sacramento peregit. Ut enim
signa et prodigia in Aegypto faceret, virgam accepit a
Domino, et ad signa quaeque divinitus audiebat, et
dicebatur ei, Eleva virgam tuam (Exod. VII, 9).
Non utique Deus virgae auxilio indigebat; sed
erigebatur, ut scire possemus, quantum esset illud futuri
ligni mysterium, cujus fuerat umbra figuratum virgae
illius sacramentum. Forte si Rubrum mare dividendum
est, jubetur Moyses elevare virgam; et mare cognoscens
venturi ligni figuram, mox iter populo pandit insuetum
(Id. XIV, 16-22). Si ad aquam Marrhae
amaram venitur, nisi lignum in se susceperit, non
dulcescit (Id. XV, 25). Quae res erat indicio,
amaritudinem Gentium per lignum crucis in usum dulcedinis
quandoque esse vertendam. Si autem non habet aquam
populus unde bibat, petra ligno percutitur; et dat per
gratiam quod non habuerat per naturam. Si Amalec saevus
hostis occurrit, Jesus filius Nave virgam tenere manu
jubetur, et Moyses brachia sua in modum crucis
extendere; ac sic per figuram crucis vincitur
insuperabilis inimicus (Id. XVII.). Sed nec
Elisaeus ligni hujus mystici virtutem penitus ignoravit,
qui securim de manubrio in gurgitem lapsam, misso in
flumine ligno de profundo evocavit (IV Reg. VI,
5-7.); significans utique dura corda et ferreas
hominum cervices de profundo emersas errore, ligno crucis
esse in posterum subjugandas. O crux cujus tantus ac
talis decerpitur fructus! Fructus autem crucis, gloriae
est resurrectio. Hic fructus ligni hujus vere plantatus
est secus decursus aquarum; semper enim cruci Baptisma
jungitur. Dedit hoc lignum fructum in tempore suo, dedit
fructum interim Domini resurrectione; dabit et cum
apparuerit de coelis ille, qui visus est super terram,
cum praecedente ipso crucis signo jam fulgido venerit de
supernis: tunc resurgent corpora sepultorum, tunc
exsultabunt sancti in gloria, tunc in suis cubilibus
laetabuntur, qui nunc de sui regis ac Domini cruce non
confunduntur, sed potius gloriantur.
|
|