|
1. Exordium. Lectio quae nobis hodie recitata est,
fratres charissimi, dicit quod profecti filii Israel
collocaverunt castra ab Occidente Moab juxta Jordanem
contra Jericho, et vidit Balac filius Sephor, et
reliqua omnia quae de Balaam et asino scribit historia
plena negotiis (Num. XXII). Interior vero
intellectus multo negotiosior: et nescio si facile sit vel
ipsas tantum historicas explanare sententias: Deo tamen
donante, breviter quae possumus perstringemus.
2. Balaam magus potius quam propheta. Hic Balaam
famosissimus erat in arte magica, et in carminibus noxiis
praepotens. Non enim habebat potestatem vel artem
verborum ad benedicendum; sed habebat ad maledicendum.
Daemones enim ad maledicendum invitantur, non ad
benedicendum. Et ideo quasi expertus in talibus, in
opinione erat omnibus qui erant in Oriente. Nisi enim
experimenta ejus plurima praecessissent, quod frequenter
maledictis hostem vertisset armatum, non utique
praesumpsisset rex hoc posse fieri sermonibus, quod ferro
et acie vix posset impleri. Certus ergo Balac de hoc,
et frequenter expertus, omissis omnibus instrumentis et
auxiliis bellicis, mittit ad eum legatos, dicens:
Veni, nunc maledic mihi populum hunc, quia fortior hic
est quam nos: si forte possimus aliquos percutere ex eis,
et ejicere eos de terra. Et addidit: Scio, inquit,
quod quos benedixeris, benedicti erunt; et quos
maledixeris, maledicti erunt. Ego non credo quia sciret
rex, quod quibus benedixerit, benedicti essent: sed
videtur mihi adulandi gratia haec dicere, ut artem ejus
efferens et extollens, promptiorem eum reddat ad facinus.
Sed tandem veniunt ad Balaam legati. Venerunt enim,
inquit, seniores Moab et seniores Madian, et divinacula
in manibus eorum. Igitur Balaam divinaculis acceptis,
cum solerent daemones ad se venire, fugatis quidem
daemonibus vidit adesse Dominum. Venit ergo ad Balaam:
non quod dignus esset ad quem veniret Deus; sed ut
fugarentur illi, qui ei ad maledicendum et malefaciendum
adesse consueverant. Et dixit Deus ad Balaam: Non eas
cum eis, neque maledicas populum; est enim benedictus.
Deus ire Balaam atque invocare daemones ad maledicendum
prohibet: si tamen a cupiditate cessasset. Sed quia
persistit in desiderio pecuniae, indulgens Deus arbitrii
libertati rursus ire permisit. Ascendit ergo asinam
Balaam: occurrit ei angelus qui excubabat pro Israel,
de quo scriptum est, dicente Domino ad Moysen: Angelus
meus ibit tecum (Exod. XXXII, 34).
Pertendenti ergo ire conceditur: in via conteritur ab
asina. Sed magus daemones videt, angelum non videt;
asina tamen videt: non quod digna esset videre angelum,
sicut nec loqui digna erat; sed ut confutaretur Balaam,
et, ut ait Scriptura in quodam loco, Mutum animal
humana voce respondens argueret prophetae dementiam (II
Petr. II, 16). Haec asina, id est, Ecclesia,
prius portabat Balaam, nunc autem Christum, ex quo
soluta est a discipulis, et a quibus innexa erat vinculis
relaxata, ut Filius Dei sederet super eam, et cum ipsa
ingrederetur sanctam civitatem Jerusalem; et compleretur
Scriptura quae dicit, Laetare, filia Sion: ecce rex
tuus venit tibi mitis, sedens super subjugalem (Matth.
XXI, 5), id est, asinam. Asinam, credentes sine
dubio ex Judaeis dicit; et pullum novellum, eos profecto
qui sunt ex Gentibus credentes in Christum.
3. Balaam et Balac quorum figurae. Balaam hic, qui
interpretatur Populus vanus, videtur mihi habere personam
Scribarum et Pharisaeorum Judaici populi. Balac vero,
qui Exclusio vel Devoratio interpretatur, et ipse habere
personam intelligendus est unius alicujus mundi hujus
contrariae potestatis, quae excludere et devorare cupiat
Israel. Primum ergo omnium de ipso Balaam requiramus,
cur in Scripturis nunc vituperabilis est, nunc laudabilis
ponitur. Nam vituperabilis est, cum aedificat aras, et
victimas imponit daemoniis, et apparatu magico poscit
divina consulta: culpabilis est, cum consilium pessimum
dat, ut populus decipiatur per mulieres Madianitas, et
cultum idolorum. Rursus laudabilis ostenditur, cum
verbum Domini ponitur in ore ejus, cum Spiritus Dei fit
super eum, cum de Christo prophetat, cum Judaeis et
Gentibus de adventu Christi mysteria futura pronuntiat,
cum pro maledictionibus benedictiones populo largitur, et
nomen Israel super visibilem gloriam mysticis excolit
eloquiis.
4. Peroratio. Haec, fratres charissimi, pauca de
plurimis, pro tempore vobis dicta sufficiant; sed omnia
in corde diligentissime retinete, et corda vestra semper
ad spiritualia agnoscenda convertite: ut quia omnem
prophetiam jam per Evangelium nobis Dominus revelavit,
ad illud gaudium pervenire mereamur, quod pie et juste
viventibus Dominus repromisit; ipso adjuvante qui vivit
et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula
saeculorum. Amen.
|
|