|
1. Chananaei juste e terris expulsi. In lectionibus
quae nobis recitatae sunt, fratres charissimi, audivimus
quod mortuo Moyse, Jesus susceperit principatum, et
transito Jordane, expulsis vel interfectis Chananaeis,
terras eorum filiis Israel tradiderit possidendas (Josue
I, etc.). Quoties lectiones istae, fratres
charissimi, de Testamento Veteri recitantur, solent
Pagani, vel maxime immundissimi Manichaei, ore
sacrilego blasphemare, et dicere: Quae justitia Dei
fuit, ut filios Israel per violentiam de terra Aegypti
tolleret, et postea expulsis Chananaeorum gentibus,
terras eorum eis tradiderit possidendas? Unde ne forte
simplices quosque vel imperitos ista murmuratio profana
decipiat, quantum possum, breviter, Deo auxiliante,
Sanctitati vestrae demonstrare cupio ab antiquis Patribus
traditam verissimam rationem; et ostendere quia Deus
noster non solum misericors, sed et justus est, et
judicia ejus plerumque sunt occulta, nunquam tamen
injusta.
2. Prima ratio, injusta possessio. Altera ratio,
graves reatus. Tradunt majores nostri, quod quando filii
Noe omnem terram inter se invicem diviserunt, terra ista
quae dicitur Chananaeorum, in divisione orbis seniori
filio Noe, id est Sem, in possessionem obvenerit, et
eam tempore non parvo possederit: postea vero increscentes
populi Chananaei (de illo utique filio Noe Cham, qui a
patre fuerat maledictus) venerunt ad loca illa; et per
violentiam expulsis fratribus suis, id est filiis Sem,
terram eorum more barbarico possederunt. Et quia beatus
Abraham de genere Sem legitur fuisse, filii ejus, id
est populi Israelitae, non alienam terram tradente
Domino pervaserunt; sed suam propriam, quam per
violentiam patres eorum perdiderant, receperunt. Et quia
Chananaei, excepto illo peccato, quod possessionem
alienam invaserant, multa nefanda et inaudita crimina
committebant; in tantum, ut quando Dominus Sodomam et
Gomorrham subverteret, dixisse legatur, Necdum enim
completae sunt iniquitates Amorrhaeorum (Gen. XV,
16): et exspectabat Dominus ut aut converterentur, et
agerent poenitentiam; aut certe, si converti nollent,
crimina criminibus cumulantes, et peccandi mensuram
implentes, justissimam Dei sententiam sustinerent. Quia
ergo eos dupliciter invenit reos divina censura, pro eo
quod et terras alienas invaserant, et postea scelera et
crimina inaudita commiserant; justo judicio puniuntur, et
Israelitico populo antiquorum patrum possessio
reformatur. Et haec quidem secundum litteram, sicut in
libris sanctorum invenimus, Charitati vestrae rustico et
simplici sermone, quem toti intelligere possent,
insinuanda credidimus; ut habeatis quid respondere
possitis immundissimis et sacrilegis Manichaeis. Quia
ergo, sicut jam dictum est, filii Israel antiquorum
parentum suorum terram recipiunt, non alienam quasi per
injustitiam tollunt.
3. Terra promissionis, homines ante peccatum.
Virtutibus nativa cordis possessio. Et haec quidem
secundum litteram justo Dei judicio gesta referuntur.
Sed quia, sicut dicit Apostolus, Omnia in figura
contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in
quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11):
quid etiam spiritualiter ista significent, si diligenter,
sicut Deo inspirante consuevistis, attenditis, ratione
evidentissima cognoscetis. Terra repromissionis, quam
toties Deus dicit lacte et melle manantem, nos fuimus,
antequam peccaret Adam; quando in nobis nihil aliud
erat, quam quod misericordia contulerat Conditoris.
Postquam autem in Adam omnes peccavimus, de quo dicit
Apostolus, Omnes in Adam moriuntur (I Cor. XV,
22); et iterum, Ex uno omnes in condemnationem
(Rom. V, 16 et 18), per transgressionem primi
hominis, terram repromissionis Chananaei coeperant
possidere. Voluntas enim Domini possessionem cordis
nostri, non vitiis, sed virtutibus naturaliter
deputaverat. Sed post praevaricationem Adae
insolescentibus vitiis, tanquam populis Chananaeis, a
propria regione, id est, ab intellectu vel mente
rationali, virtutes sanctae depulsae sunt, et vitia
remanserunt. Cum autem virtutibus rursum Dei gratia
possessio animae nostrae fuerit restituta, non tam alienas
occupasse terras, quam proprias videbimur recepisse. Cum
enim, auxiliante Domino, a populo virtutibus contra se
dimicantibus, vitia fuerint superata, locum quem sibi in
corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus
retentabat, deinceps castitas occupabit; quem furor
cepit, sapientia possidebit; quem tristitia mortem
operans invaserat, salutaris et plena gaudii laetitia
obtinebit; quem desidiae tepor vel negligentiae vastabat,
humilitas honestabit; quem cupiditas obscurum fecerat,
misericordia ad claritatem pristinam revocabit; quem
invidia veneno suo percusserat, benigna simplicitas
adornabit. Ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id
est, affectus, virtutes e contrario possidebunt. Ipsae
tamen virtutes, filii Israel, id est, animae videntis
Deum non immerito nuncupantur: et cum universas, Deo
auxiliante, cordis sui expulerint passiones, non tam
alienas possessiones pervasisse, quam proprias terras
recuperasse credendae sunt.
4. Nonnisi per Jesum recuperatur; et post transitum
Jordanis, hoc est Baptismum. Et illud advertite,
fratres, quod specialiter ad donum gratiae pertinere
cognoscitur. Non enim per bonum naturae, nec per Legem
litterae: quia non per Moysen, id est, per Legem
veteris Testamenti, sed per Jesum successorem Moysi
terra repromissionis Israelitico populo reformatur. Sic
enim et Apostolus ait: Nihil, inquit, ad perfectum
adduxit Lex (Hebr. VII, 19). Non per Legis
litteram, sed per evangelicam gratiam, gentes crudeles et
pessimae, id est, originalia peccata vel actualia
crimina, de terra repromissionis, id est, Christianorum
cordibus, Jesu ducente potuerunt effugari; sicut ipse in
Evangelio dicit, Nemo potest domum fortis intrare, et
vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem
(Matth. XII, 29): et iterum, Confidite, ego
vici mundum (Joan. XVI, 33). Sicut enim vetus
Adam consentiendo diabolo, nos de terra repromissionis
exclusit: ita e contrario novus Adam Christus resistendo
diabolo, nos ad antiquam patriam revocavit.
5. Idem tractatur argumentum. Et hoc, fratres,
attendite, quia terra repromissionis non recipitur, nisi
prius regnante Jesu Jordanis fluvius transeatur. Ita
est, fratres: quia ad spiritualem terram repromissionis,
id est, ad conscientiam puram, nonnisi per sacramentum
Baptismi pervenitur. Per ipsum enim fluvium Jesus
Israeliticum populum transire fecit, quem postea verus
Jesus suo Baptismo consecravit.
6. Adversitas aequanimiter ferenda. Haec enim quae
vobis suggessimus, fratres charissimi, velut munda
animalia spiritualiter ruminate. Scriptum est itaque,
Quos Deus amat, arguit et castigat (Apoc. III,
19); et, Vasa figuli probat fornax, et homines
justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII,
6). Quoties Domino dispensante tribulari permittimur,
vel aliquas adversitates contra justitiam sustinemus,
patienter et aequanimiter, auxiliante Domino,
sufferamus, propter illud quod Apostolus ait: Non sunt
condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam,
quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Cum
tribulamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo
damnemur (I Cor. XI, 32). Magis timere
debemus, si aut nullas aut parvas tribulationes in hoc
saeculo patimur: quia si Deus flagellat omnem filium quem
recipit, sine dubio quem non flagellat, non recipit. Si
pro terrenis bonis tantos labores et tam gravia pericula
homines aequo animo patiuntur, quare pro fide, thesauro
aeterno, sumus pigri? Quare sumus timidi pro illis
divitiis, quas nec naufragia nobis possunt auferre?
Justus enim naufragus evadit dives et nudus. His
divitiis plenus erat sanctus Job. Nihil in domo
remanserat; omnia uno ictu perierunt, quibus opulentus
paulo ante videbatur: subito mendicus in stercore sedet,
a capite usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista
miseria miserius? quid interiore felicitate felicius?
Perdiderat omnia illa quae dederat Deus: sed habebat
ipsum qui omnia dederat, Deum. Nudus, inquit, exivi
de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus
dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita
factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula.
Certe pauper est, certe nihil habet. Si nihil
remansit, de quo thesauro istae gemmae laudis Dei
proferuntur? Postea tentator ad carnem accessit: omnibus
sublatis tentatricem uxorem reliquit. Evam dimisit, sed
Adam ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? quomodo
respondit uxori blasphemiam suggerenti? Locuta es,
inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus. Si bona
suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus
(Job. I et II)? O virum putrem et integrum! o
foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore
sedentem, et in coelo regnantem! Si amamus, imitemur:
ut imitemur, laboremus. Adjuvat certantem, qui certamen
indixit. Non te sic spectat Deus in agone certantem, ut
populus aurigam. Clamare enim novit; adjuvare non
novit: coronam feneam parare potest; vires subministrare
non potest. Homo enim est, non Deus. Et forte dum
spectat, plus laborat sedendo, quam ille luctando. Deus
quando spectat certatores suos, adjuvat eos invocantes.
Nam vox athletae ipsius est in Psalmo: Si dicebam,
Motus est pes meus, misericordia tua, Domine,
adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Non ergo
simus pigri, fratres mei; quaeramus, petamus et
pulsemus. Qui quaerit, invenit; qui petit, accipit,
et pulsanti aperietur (Luc. XI, 10); praestante
Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium
cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.
|
|