SERMO XXXV. De eo quod Jesus praecepit populo, ut parati essent ad transeundum Jordanem; et de subversione murorum Jericho.

1. Moyses figura Legis. Jesus figura veri Jesu. Trinitatis fides ad Baptismum. Sicut frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, Moyses non solum typum Christi, sed etiam figuram Legis intelligitur habuisse. Denique in monte ubi Dominus transfiguratus est, Moyses et Elias loquebantur cum eo (Matth. XVII, 3): et in illis duobus Lex et Prophetia significatae sunt. Mortuo ergo Moyse, Jesus suscepit imperium; et cessante Lege, Dominus noster verus Jesus totius mundi obtinuit principatum. Jesus ergo ille, qui typum Domini praeferebat, veniens ad Jordanem, dixit ad populum, Parate vobis cibos ad diem tertium (Josue I, 11). Diem tertium, fratres charissimi, Trinitatis agnoscimus esse mysterium. Quos ergo cibos praeparare debemus, ut ad diem tertium veniamus? Videtur mihi quod cibus iste fides intelligi debeat: Christianis enim fides est, per quam in Trinitatem creditur, et ad sacramentum Baptismi pervenitur. Quod ergo tunc Jesus ille dixit populo suo, hoc nunc et verus Jesus per ministros suos dicit populo Christiano. Quid est enim aliud dicere, Parate vobis cibum ad diem tertium; nisi, Trinitatis suscipite sacramentum? Post haec Jordane transito, quasi Baptismi completo mysterio, populus Israel terram repromissionis ingreditur. Verum est, fratres charissimi, nisi quis per Baptismi sacramentum transierit, terram verae repromissionis, id est, aeternam beatitudinem non videbit.

2. Exploratores duo, duo praecepta. Mittit tamen Jesus duos exploratores ad civitatem Jericho, et suscipiuntur a meretrice (Josue II). In his duobus missis duo praecepta intelliguntur geminae dilectionis. Quia et revera quid nobis aliud annuntiant illi quos mittit verus Jesus, nisi ut diligamus Deum, diligamus et proximum? Dixit ergo Jesus, Praeparate vobis cibos, et estote parati in diem tertium. Sicut enim tunc praeparatis cibis, die tertio ventum est ad Jordanem fluvium; ita et nunc in Ecclesia catholica assumptis spiritualibus cibis fidei, spei et charitatis, pervenitur ad Trinitatis mysterium et Baptismi sacramentum.

3. Lapides in Jordane, Patriarchae; in castris positi, Apostoli. Tulit autem Jesus duodecim lapides, et posuit in Jordane: et ex ipso Jordane tulit alios duodecim, et fixit in loco castrorum (Id. V). Illi duodecim qui missi sunt in Jordanem, videntur mihi typum habuisse Patriarcharum: illi vero qui levati sunt de Jordane, figuram habuisse Apostolorum. Post mortem enim Moysi, sepultis Patriarchis, Apostoli surrexerunt. Sic et in Psalmo legimus: Pro patribus, inquit, tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Sic sepultis Patriarchis Apostoli surrexerunt. Jesus duos mittit exploratores: quia verus Jesus docturus erat, quomodo sepulto seniore populo in deserto, junior populus Jesu duce in terram repromissionis inducatur.

4. Judaeorum et Gentium figura. Nam senior ille populus typum habuit Judaeorum; junior vero populus figuram habuit Gentium. Ille populus senior, transito mari Rubro, sepelitur in eremo: junior vero populus ad hoc transit Jordanem fluvium, ut accipiat regnum. Verum est, fratres; nemo beatitudinem regni coelestis accipit, nisi prius per Baptismi sacramenta transierit. Nam de illo seniore populo non amplius quam duo meruerunt terram repromissionis intrare: et in ipsis duobus aliquid figuratum esse cognoscimus. Sicut enim supra dictum est, duo sunt praecepta dilectionis, quae Christianum populum, ut vitam aeternam percipiant, invitant. Ita illi duo fuerunt, qui Judaeorum populo consilium dabant, quod si in Deum crederent, feliciter terram repromissionis introirent.

5. Jericho typus mundi. Sacerdotalis tuba. Tubae sonus terroris est, non oblectationis. Post haec ad civitatem Jericho ventum est, et muri ejus clamore populi et sono tubarum usque ad fundamenta dejecti sunt (Josue VI). Jericho, fratres, typum habuit mundi hujus. Sicut enim tunc canentibus tubis muri illius ceciderunt; ita et nunc oportet ut civitas mundi, id est, superbia, cum suis turribus, avaritia scilicet, invidia atque luxuria, simulque cum populis, id est, omnibus concupiscentiis malis, assidua sacerdotum praedicatione destruatur atque dispereat. Non ergo oportet, ut sacerdotes in ecclesia taceant; sed audiant Dominum dicentem, Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum (Isai. LVIII, 1). Clamare ergo jubemur; et vehementer clamare nec parcere voci, ut parcamus saluti. Ne parcas, inquit, id est, peccatoris iniquitati: ne tacendo pereas, et dum verecundiae ejus consulis, non consulas sanitati, ne vulnera illius quae clamando resecare poteras, reticendo in pejus enutrias. Clamare ergo jubemur; et, ne quis se non audisse dicat, aut quemquam vox lateat sacerdotis, vehementer clamare. Et ne forte hoc ipsum non sufficeret, addidit, dicens: Sicut tuba exalta vocem tuam. Scitis quod tubae sonus non tam oblectationis esse soleat, quam terroris; nec tam delectationem praeferre, quam inferre formidinem. Tuba itaque peccatoribus necessaria est, quae non solum aures eorum penetret, sed et corda concutiat; nec delectet cantu, sed castiget auditu: ut strenuos quosque hortetur in bonis, et remissos terreat pro delictis. Nam sicut in praelio tuba formidolosi militis mentem dejicit, et animum viri fortis accendit; ita et sacerdotalis tuba mentem peccatoris humiliat, et mentem justi corroborat: et uno eodemque sono ista adhortatio, quemadmodum si fortior fuerit, ad vincendum illi terrorem incutit; ita si tardior fuerit, relaxat ad peccandum. Haec enim consuetudo tubae est, ut delinquentium opera dissipet, et sanctorum facta confirmet.

6. Per tubas muri Jericho ruunt, per praedicationem iniquitas. Denique per sacerdotales tubas Jericho muri, qui intra se continebant peccatorem populum, corruerunt. Non illos pulsavit aries, non expugnavit machina; sed, quod mirum est, sacerdotalis sonus ac tubae terror evertit. Muri qui adversus ferrum inexpugnabiles exstiterant, sacra tubarum voce collisi sunt. Quis enim non stupeat in illo facto sono saxa disrupta, fundamenta irrationabilium rerum clangore esse quassata; et ita universa collapsa, ut cum victores nihil manu laederent, apud adversarios nihil stabile remaneret? Sed quamvis muros illos nemo contingeret, expugnabantur tamen forinsecus sono justorum, intrinsecus peccatorum. Sic enim aequo Dei judicio et justis aperuerunt viam, et defensionem perfidis negaverunt. Sed haec omnia in figura facta esse, non dubium est. Nam sacerdotales illius temporis tubas quid aliud praefigurasse credimus, quam hujus temporis sacerdotum praedicationes, quae non cessant peccatoribus terribili sono austerum judicium nuntiare, tristem gehennae interitum praedicare, et quodam comminationis strepitu aures delinquentium verberare? Sicut enim tunc tubarum clangor destructis caementorum muris ad populi interiora pervenit; ita nunc praedicatio sacerdotum destructis pravis cogitationibus ad animae nuda pertransit. Et sicut sacrae vocis sonus contumacem populum destruxit et captivavit; ita et nunc sacerdotalis praedicatio populum peccatorem subjugat et captivat: sicut dicit beatus apostolus Paulus, Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (II Cor. X, 4 et 5). Videte igitur si non sacerdotum linguae, juxta dictum Apostoli, quaedam sunt arma verborum, quibus destruitur vana cogitatio, et inflata superbia captivatur. Septem ergo diebus, sicut Scriptura dicit, muri Jericho sacerdotalibus tubis circumdati ceciderunt. Unde nos spiritualibus spiritualia comparantes (I Cor. II, 13), dicimus quod hoc septenario numero nunc per sacerdotes Dei non tam una civitas destruitur, quam totius mundi iniquitas dissipatur. Nam sicut in singularis urbis nuncupatione universi mundi habitus figuratur; ita septem dierum circulo totius mundi spatia distinguuntur, per quae sacerdotalium praedicationum tubae ipsi saeculo excidium annuntiant, et judicium comminantur: sicut scriptum est, Quoniam mundus peribit, et omnia quae in mundo sunt. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II, 16 et 17): donante ipso qui vivit et regnat per saecula.