|
1. Praedestinationis adumbratio. Hodierna die
audivimus, fratres, quod cum sub arbore quercu, Gedeon
filius Joas tritici messem virga caederet, Angelo
promittente audire meruerit, ut a potestate, inimicorum
in libertatem Dei populum vindicaret. Nec mirum, si est
electus ad gratiam; cum sub umbra jam tunc sanctae crucis
et venerabilis sapientiae praedestinato Incarnationis
futurae mysterio constitutus, feracis segetis sensibilia
de latibulis frumenta produceret, electionemque sanctorum
a purgamentis inanis paleae sequestraret: qui tanquam
virga veritatis exercitati, superflua veteris hominis cum
ejus actibus deponentes, quasi in torculari, ita in
Ecclesia congregantur. Ecclesia enim torcular est fontis
aeterni, in qua coelestis vitis fructus exundat.
2. Redemptionis nostrae figura. Christus petra relate
ad carnem. Gedeon vero cum audisset, quod per eum
Dominus plebem suam a multitudine hostium liberaret,
obtulit in sacrificium haedum caprarum, cujus carnem,
secundum praecepta angeli, et azyma supra petram posuit,
et ea jure perfudit. Quae simul ut virgae cacumine, quam
gerebat, angelus Dei contigit, de petra ignis erupit;
atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est.
Quo indicio declaratum videtur, quod petra illa typum
habuerit corporis Christi: quia scriptum est, Bibebant
autem de spirituali consequenti eos petra; petra autem
erat Christus (I Cor. X, 4). Quod utique non ad
divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae
sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis
inundavit. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est,
quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata
crucifixus aboleret; nec solum delicta factorum, sed
etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam
facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum; sicut
scriptum est, Quia concupivit populus cupiditatem
pessimam: et dixerunt, Quis nobis dabit carnes (Num.
XI, 4)? Quod igitur extendit angelus virgam, et
tetigit petram, de qua exivit ignis, ostendit quod caro
Domini Spiritu repleta divino peccata omnia humanae
conditionis exureret. Unde et Dominus ait, Ignem veni
mittere in terram (Luc. XII, 49).
3. Sacrificiorum veterum abolitio revelata. Christus
haedus, ovis, vitulus. Crucis mysterium. Advertit
igitur vir doctus et praesagus futurorum superna mysteria;
et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis
deputatum, et septennem alium immolavit Deo. Quo facto
manifestissime revelavit post adventum Domini omnia
abolenda esse Gentilitatis sacrificia, solumque
sacrificium Deo Dominicae passionis pro religione populi
deferendum. Etenim vitulus ille typum Christi
praeferebat. Septem autem annorum erat, quia in Christo
septem spiritualium plenitudo virtutum, ut Isaias dixit,
habitabat (Isai. XI, 2). Hunc vitulum et Abraham
obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est
(Joan. VIII, 56). Hic est qui nunc in haedi
typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur: haedi,
quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria
hostia; vituli, quod immaculata sit victima. Praevidit
ergo mysterium sanctus Gedeon. Denique trecentos elegit
ad praelium; ut ostenderet non in numero multitudinis,
sed in sacramento crucis mundum ab incursu gravium hostium
esse liberandum (Judic. VII, 7). Trecenti enim
in graeca T, tau, similitudinem crucis ostendunt.
4. Ros in vellere, tum in area; fides primum in
Judaea, exinde apud Gentes. Et tamen licet fortis
esset et fidens, pleniora adhuc de Domino futurae
victoriae documenta quaerebat, dicens: Si salvas in manu
mea Israel, quemadmodum locutus es, Domine, ecce ego
pono lanae vellus in area, et si ros factus fuerit super
vellus, et super omnem terram siccitas, cognoscam quia in
manu mea secundum promissa tua populum liberabis. Et ita
factum est. Sed adjecit postea, ut rursus ros proflueret
super totam terram, et siccitas esset in vellere
(Judic. VI, et VII). Ros enim in vellere fides
erat in Judaea: quia sicut ros verba Dei descendunt.
Unde et Moyses ait: Exspectetur sicut pluvia eloquium
meum, et sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2).
Ergo quando totus orbis infructuoso aestu Gentilis
superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis
visitationis in vellere, id est, in Judaea. Postea
vero quam oves quae perierant domus Israel: unde puto
figuram judaici velleris adumbratam: oves, inquam, illae
fontem aquae vivae negaverunt, ros fidei exaruit in
pectoribus Judaeorum, meatusque suos fons ille divinus in
corda Gentium derivavit. Inde est quod nunc fidei rore
totus orbis humescit. At vero Judaei Prophetas suos et
consiliarios perdiderunt. Nec mirum, si perfidiae
subeunt siccitatem, quos Dominus Deus prophetici imbris
ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus ne pluant
super vineam istam (Isai. V, 6). Est enim
propheticae nubis pluvia salutaris, sicut et David
dixit: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut
stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI,
6). Hanc nobis Scripturae divinae totius mundi pluviam
pollicebantur, quae Spiritus rore divini rigaret orbem
sub Domini Salvatoris adventu. Venit ergo jam ros,
venit et pluvia, venit Dominus stillicidia secum
coelestia deferens: et ideo jam nos bibimus, qui ante
sitiebamus, et divinum illum Spiritum haustu interiore
potamus. Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon: quia verum
et spiritualem rorem etiam Gentes nationesque erant fidei
perceptione bibiturae.
5. Ad quid vellus in area. Non tamen otiose Gedeon
vellus nec in campo posuit, nec in prato; sed in area,
ubi messis est tritici (messis enim multa, operarii autem
pauci [Matth. IX, 37]): eo quod per fidem
Domini in Ecclesia futura esset messis fecunda virtutum.
Nec illud otiosum est, quod exsiccavit vellus Judaicum,
et rorem ejus misit in pelvim, ut repleretur aqua, non
tamen ipse ex eo rore pedes lavit. Alii debebatur tanti
praerogativa mysterii. Exspectabatur Christus, qui
sordes omnium solus posset abluere. Non erat tantus
Gedeon, qui hoc sibi mysterium vindicaret. Non enim
Gedeon, sed Filius hominis venit non ministrari, sed
ministrare (Id. XX, 28).
6. Recapitulatio. Rogo vos, fratres, ut non moleste
accipiatis, quod propter tardiores quosque et simplices
aliquoties ea quae dicuntur, breviter replicamus. Qui
enim litterati et docti sunt, Deo propitio sine labore
intelligunt quae dicuntur: reliquis vero, id est,
idiotis atque simplicibus, nisi brevis recapitulatio facta
fuerit, timeo ne ex his quae dicuntur parum capere
possint. Gedeon, fratres charissimi, typum gessit
Domini Salvatoris. Et quia trecenti secundum graecum
computum crucem faciunt, ita tunc Gedeon in trecentis
viris Judaeorum populum de crudelissimis gentibus
eripuit; quomodo postea Christus per mysterium crucis
totum genus humanum de potestate diaboli liberavit.
Torcular enim ubi messem terebat, propter assiduas
tribulationes, Ecclesiae typum gessit. Messis quae
caedebatur, Christianum populum significavit, quem
adveniens Christus virga disciplinae vel baculo crucis
suae a paleis, id est, a peccatis omnibus separavit.
Nam et angelus ille qui venit ad eum, et ipse in typum
Domini Salvatoris accipitur. Arborem sub qua stetit,
et virgam quam tenuit, crucem significasse manifestum
est. Petra illa, super quam Gedeon obtulit
holocaustum, Christus erat: sic enim ait Apostolus,
Petra autem erat Christus. Haedus ille qui oblatus
est, humanum genus peccatis obnoxium designavit. Quod
angelus virga sua tetigit petram, et exiit ignis, et
consumpsit haedum illum: crux tetigit Christum, et de
petra, quae erat Christus, ignis exiit charitatis, qui
humani generis peccata consumpsit. De se ipso enim verus
Gedeon Christus in Evangelio ait, Ignem veni mittere
in terram; et quid volo nisi ut accendatur? Taurus vero
quem occidit, et ipse Dominum figurabat, qui pro
redemptione generis humani oblatus est. Quod autem septem
annorum erat, septemplicem gratiam Spiritus sancti, qui
in Christum venit, significasse videtur. Vellus quod in
area posuit, et rogavit Dominum, ut in solo vellere
esset ros; et in omni terra siccitas, et factum est ita;
et iterum rogavit, ut vellus remaneret siccum, et in tota
area esset ros: vellus significavit populum Judaeorum,
area autem in toto mundo populum omnium Gentium. Et quia
primo tempore ros verbi Dei in sola Judaea fuit, et
totus mundus in siccitate remanserat; ideo primum ros in
vellus venit, et area sicca fuit; postea vero quando
Judaei Christum Dominum occiderunt; per passionis
injuriam expressum est vellus, et remansit Judaeorum
populus aridus et siccus, et in totam aream, id est, in
universum mundum, ad omnes gentes, non solum ros, sed
etiam pluvia verbi Dei et Apostolorum flumina
pervenerunt. Denique in universa terra quasi area, rore
gratiae spiritualis irrigatur Ecclesia; et infelix
Synagoga ab omni humore vel pluvia divini verbi sicca
remansit et arida. Ut haec ergo spiritualis pluvia, et
ros divinae gratiae perseveret in nobis, omnia quae
praedicantur, salubriter cogitemus, et nobis invicem in
colloquendo velut munda animalia ruminemus: ut utilem
succum, unde anima nostra in aeternum vivere possit,
habere possimus, et talibus deliciis saturati cum propheta
dicere mereamur: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
Domine (Psal. CXVIII, 103)! Sed tunc in
nobis dulcedo verbi Dei poterit permanere, si hoc etiam
aliis plena et perfecta charitate frequentius referendo
voluerimus ingerere; ut non solum de nostra, sed etiam de
aliorum salute lucra nobis spiritualia possimus providere:
auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et
imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula
saeculorum. Amen.
|
|