|
1. Idem potest esse figura diversorum. Isai typus Dei
Patris. In Scripturis divinis, fratres charissimi,
una eademque persona, prout tempus est et locus, diversam
significationem habere potest. Nam beatus Isaac (quod
optime novit Sanctitas vestra), quando a patre oblatus
est, Christum Dominum figuravit; cum vero filio suo
Jacob benedixit, et ad accipiendam uxorem in
Mesopotamiam misit, Jacob typum habuit Christi, et
Isaac Dei Patris imaginem gessit. Iterum beatus Jacob
typum Christi habuit, quando uxorem accepit; Dei
Patris figuram gessit, quando beatum Joseph plus omnibus
filiis diligebat, et tunicam ei polymitam fecit, quae
incarnationem Domini Salvatoris significaret. Quomodo
ergo tunc factum est, fratres charissimi, in beatis
Patriarchis, Isaac videlicet et Jacob; ita et in Isai
patre David figuratum esse cognoscimus. Quando enim
David filium mittebat, ut requireret fratres suos, typum
Dei Patris habuisse videtur. Isai misit David, ut
requireret fratres suos; et Deus Pater misit Unigenitum
suum, ex cujus persona scriptum est, Narrabo nomen tuum
fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ad requirendos
enim fratres suos venerat Christus, quando dicebat, Non
sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth.
XV, 24).
2. David figura Christi. Dixit ergo Isai ad David
filium suum: Accipe ephi polentae, et decem formellas
casei, et vade, require fratres tuos. Ephi, fratres
mei, trium modiorum mensura est: et in tribus mensuris,
mysterium intelligitur Trinitatis. Bene noverat hoc
mysterium etiam et beatus Abraham. Denique quando sub
ilice Mambre in tribus personis sacramentum Trinitatis
videre promeruit, tria sata similae misceri praecepit.
Tria sata, tres mensurae sunt. Hanc ergo mensuram et
Isai dedit filio suo. In decem formellis casei,
intelligitur decalogus veteris Testamenti. Venit ergo
David cum tribus mensuris et decem formellis casei, ut
fratres suos in praelio positos visitaret: quia venturus
erat Christus cum decalogo Legis et mysterio
Trinitatis, ut genus humanum de potestate diaboli
liberaret.
3. Frater increpans David, Judaei vel diabolus
Christi adventum invidentes. Veniente autem David,
unus e fratribus suis increpavit eum, dicens: Quare
dimisisti pauculas oves illas, et venisti ad praelium (I
Reg. XVII)? Frater iste senior, qui David typum
Domini gerentem per malitiam increpavit, significavit
populum Judaeorum, qui per invidiam Christo Domino,
qui pro salute generis humani venerat, detraxerunt, et
multis frequenter injuriis affecerunt. Quare, inquit,
dimisisti oves illas, et venisti ad praelium? Quasi non
tibi videtur per os ejus saluti hominum invidens diabolus
loqui: tanquam si diceret Christo, Quare dimisisti
nonaginta et novem oves quae non erraverunt; et venisti ut
unam requireres quae perierat (Matth. XVIII,
12), et eam de manu spiritualis Goliae, id est, de
potestate diaboli, per crucis baculum liberatam, ad ovile
proprium revocares? Quare, inquit, dimisisti pauculas
oves illas? Malo quidem et superbo animo, sed tamen
verum dicebat: quia Jesus, sicut jam dictum est,
dimissurus erat nonaginta et novem oves, ut quaereret
unam, et ad ovile proprium, id est, ad Angelorum
consortium revocaret.
4. Leo et ursus a David occisi, diabolus a Christo
spoliatus. Priusquam veniret David, cum jam unctus
esset a beato Samuele, sicut et ipse Saüli regi
dixerat, et leonem et ursum sine armis occidit. Sed et
leo et ursus typum diaboli praeferunt: qui pro eo quod de
ovibus David aliquid invadere ausi sunt, ipsius David
virtute sunt suffocati. Hoc totum, fratres charissimi,
quod tunc in David legimus figuratum, in Domino nostro
Jesu Christo cognoscimus esse completum. Tunc etenim
leonem et ursum strangulavit, quando ad inferna
descendens, omnes de eorum faucibus liberavit. Denique
audi prophetam ex persona Domini supplicantem: Erue a
framea animam meam, et de manu canis unicam meam: libera
me ex ore leonis (Psal. XXI, 21, 22). Et
quia ursus in manu fortitudinem habet, et leo in ore: in
istis duabus bestiis idem diabolus figuratus est. Hoc
ergo ex persona Christi dictum est, ut unica ejus
Ecclesia de manu, id est, de potestate diaboli
tolleretur.
5. Ante Christum nec animus, nec vires sunt ad
pugnandum. Diabolus post adventum Christi religatus.
Venit ergo David, et invenit Judaeorum populum in valle
Terebinthi positum, ut contra Allophylos dimicaret;
quia venturus erat verus David Christus, ut de convalle
peccatorum sive lacrymarum humanum genus erigeret.
Stabant autem in valle contra Allophylos. In valle
erant; quia eos peccatorum pondus oppresserat. Stabant
enim, et pugnare contra adversarios non audebant. Quare
non audebant? Quia David, qui typum Christi gerebat,
nondum venerat. Verum est, fratres charissimi. Quis
enim contra diabolum pugnare poterat, antequam Christus
Dominus genus humanum de potestate diaboli liberaret?
David enim interpretatur Manu fortis. Quid eo fortius,
fratres, qui universum mundum vicit, armatus non ferro,
sed ligno? Stabant ergo filii Israel contra adversarios
quadraginta dies. Quadraginta dies, propter quatuor
tempora et quatuor partes orbis terrae, vitam praesentem
significant, in qua contra Goliam et exercitum ejus, id
est, contra diabolum et angelos ejus, Christianorum
populus pugnare non desinit: nec tamen vincere posset,
nisi verus David Christus cum baculo, id est, cum
crucis mysterio descendisset. Ante adventum enim Christi
solutus erat diabolus; veniens Christus fecit de eo quod
in Evangelio dictum est, Nemo potest intrare in domum
fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit
fortem (Matth. XII, 29). Venit ergo Christus,
et alligavit diabolum.
6. Mordere non potest nisi volentem. Sed dicit
aliquis: Si alligatus est, quare adhuc tantum
praevalet? Verum est, fratres, multum praevalet; sed
tepidis et negligentibus, et Deum in veritate non
timentibus dominatur. Alligatus est enim tanquam innexus
canis catenis; et neminem potest mordere, nisi eum qui se
ad illum ultro mortifera securitate conjunxerit. Jam
videte, fratres, quam stultus homo ille est, quem canis
in catena positus mordet. Tu te ad illum per voluntates
et cupiditates saeculi noli conjungere; et ille ad te non
praesumet accedere. Latrare potest, sollicitare potest;
mordere non potest, nisi volentem. Non enim cogendo,
sed suadendo nocet: nec extorquet a nobis consensum, sed
petit.
7. David cum baculo contra Goliam. Christus cum cruce
contra diabolum. Golias proprio gladio, diabolus propria
iniquitate percussus. Membra nostra arma diaboli, vel
templa Dei. Venit ergo David, et invenit Judaeorum
populum contra diabolum praeliantem; et cum nullus esset
qui praesumeret ire ad singulare certamen, ille qui
figuram Christi gerebat, processit ad praelium, tulit
baculum in manu sua, et exiit contra Goliam. Et in illo
quidem tunc figuratum est quod in Domino Jesu Christo
completum est. Venit enim verus David Christus, qui
contra spiritualem Goliam, id est, contra diabolum
pugnaturus crucem suam ipse portavit. Videte, fratres,
ubi beatus David Goliam percusserit; in fronte utique,
ubi crucis signaculum non habebat. Sicut enim baculus
crucis typum habuit; ita etiam et lapis ille de quo
percussus est, Christum Dominum figuravit. Ipse est
enim lapis vivus, de quo scriptum est, Lapidem quem
reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli
(Psal. CXVII, 22). Quod autem David non
habens gladium ascendit super Goliam, et suo eum proprio
interfecit gladio; designatum est quod in adventu Christi
suo gladio diabolus victus est, qui per nequitiam suam et
injustam persecutionem quam exercuit in Christum, omnium
in eum credentium perdidit principatum. Quod autem arma
Goliae David posuit in tabernaculo suo; arma diaboli nos
fuimus. Sic enim dicit Apostolus, Sicut enim
exhibuistis membra vestra arma iniquitatis peccato; ita et
nunc exhibete membra vestra arma justitiae Deo: et
iterum, Nolite, inquit, exhibere membra vestra arma
iniquitatis peccato (Rom. VI, 19, 13). Arma
enim inimici nostri misit Christus in tabernaculo suo,
quando nos qui domus diaboli fueramus, per ipsius gratiam
templum Dei esse meruimus. Nam et vicissim nos in
Christo, et in nobis Christus habitare cognoscitur.
Quod autem Christus in nobis habitet, Apostolus
probat, cum in interiori homine dicit habitare Christum
per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17).
Quod autem iterum nos habitemus in Christo, idem
apostolus designavit, dicens: Quotquot in Christo
baptizati estis, Christum induistis (Galat. III,
27). Et Dominus in Evangelio ad discipulos suos:
Ego, inquit, in Patre meo, et vos in me, et ego in
vobis (Joan. XIV, 11).
8. Spiritualis Goliae in fronte percussio. Quod vero
non in alio membro, sed in fronte percussus est; hoc
significat quod modo in nostris Competentibus exercetur:
quia quando catechumenus in fronte signatur, spiritualis
Golias percutitur, et diabolus effugatur. Et quia de
cordibus nostris per gratiam Christi diabolum effugatum
esse cognoscimus pariter et sentimus; quantum possumus,
cum ipsius adjutorio laboremus, ne malis operibus
nostris, et impiis vel luxuriosis cogitationibus iterum
eum in nos invitare velimus : ne forte (quod Deus non
patiatur) impleatur in nobis illud quod scriptum est,
Cum immundus spiritus exierit ab homine, vadit per loca
arida quaerens requiem, et non invenit: post haec
reversus ad domum, de qua exierat, invenit eam scopis
mundatam; et adducit secum septem alios spiritus nequiores
se: et sunt novissima hominis illius pejora prioribus
(Matth. XII, 43-45). Quia ergo nos, nullis
praecedentibus meritis, per gratiam Baptismi vacuati
sumus omnibus malis, cum Dei adjutorio studeamus repleri
spiritualibus bonis: ut quotiescumque nos diabolus tentare
voluerit, semper nos Dei Spiritu plenos, et bonis
operibus inveniat occupatos; ut impleatur in nobis illud
quod scriptum est, Qui perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit (Id. X, 22). Quod ipse praestare
dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
|
|