|
1. Judaeorum reprobationis, et electionis Gentium
figura. Modo cum Regnorum lectio legeretur, audivimus
quod cum Dei plaga saeviret in populo Judaeorum, angelus
Domini qui percutiebat, steterit juxta aream Areuna
Jebusaei: et ait Dominus angelo percutienti populum,
Sufficit, nunc contine manum tuam; et cessavit plaga a
populo. Areuna, fratres charissimi, rex erat
Jebusaeorum, et partem aliquam possidere videbatur in
Jerusalem: quia licet omnes in circuitu nationes subditae
fuerint regi David; non tamen permisit Deus, ut
Jebusaei ad integrum delerentur: sicut et ipse alibi
dicit, Et ego non delebo omnes Gentes, ut in ipsis
experiar, utrum timeant me (Judic. II, 21,
22). Dicit ergo propheta ad David: Ascende, et
constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei. Rex
vero ille paganus populum Gentium figurabat. Advertite,
fratres, quia in Judaeorum terra non inventus est locus
dignus, ubi altare Domini poneretur; sed in terra
Gentium locus eligitur, ubi et angelus videtur, et
Domini altare construitur, et sic ira omnipotentis
Domini mitigatur. Jam tunc figurabatur, quod in
Judaeorum cordibus ad offerendas spirituales hostias locus
dignus non possit inveniri; sed Gentium terra, id est,
Christianorum conscientia eligitur, ubi templum Domini
collocetur. Quam rem Apostolus evidenter ostendit, dum
Judaeos increpat, dicens: Vobis, inquit, oportuit
loqui primum verbum Dei; sed quia vos indignos judicastis
aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes (Act.
XIII, 46). Hoc est dicere, Quia Christum
repulistis, et dignum locum non praeparastis in quo altare
Domini poneretur, in terra Gentium, id est, in
cordibus omnium populorum altare Domini collocamus. Et
inde est quod nobis idem apostolus clamat: Templum Dei
sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).
Et ideo attendite, fratres charissimi, quia tunc
gentilis regis terra eligitur, quando populus Judaeorum
Dei plaga percutitur: quod in passione Domini videmus
esse completum. Nam quando Judaeorum populus crucifigens
Dominum reprobatur, tunc in area Gentium, id est, in
omni terra, altare Domino consecratur. Angelus ergo
Domini in area regis gentilis stetit; et verus angelus,
id est, Christus, Gentium populum visitavit.
2. Idem tractatur argumentum. Rex ergo ipse obtulit
beato David aream et boves ad holocaustum; sed rex David
accipere noluit, nisi prius pretium daret: et hoc in
adventu Domini Salvatoris impletum est. Nam quia gratia
nullis praecedentibus meritis, gratis datur; Gentium
corda sibi assumere noluit, nisi prius pro eis pretium
sanguinem daret. Quid ergo dedit? Quinquaginta,
inquit, siclos argenti (II Reg. XXIV). In
quinquagenario numero, et gratia Spiritus sancti
intelligitur, et peccatorum remissio designatur. Nam
quinquagesimo die Spiritus sanctus Apostolis mittitur;
et in veteri Testamento quinquagesimus annus remissioni et
indulgentiae consecratur. David quidem illi argentum
dedit; noster vero David, cujus ille typum tenebat,
pretiosum sanguinem fudit. Ergo ut aream pagani regis
David emeret, siclos quinquaginta obtulit; et verus
David Christus, ut in area Gentium altare sibi
constitueret, quinquagesimo die gratiam Spiritus sancti
et peccatorum indulgentiam dedit. Et ideo, fratres,
quia in nobis et de nobis templum sibi dignatus est
facere, in domo sua non patiatur injuriam: quia si a
peccatis nostris injuriam pertulerit, cito discedit; et
vae miserae animae, de qua ille discedit! Sine dubio
enim qui a lumine deseritur, a tenebris occupatur. Ita
ergo cum ipsius adjutorio agere studeamus, ut tam pium
Dominum non solum hospitem recipere, sed etiam perpetuum
habitatorem habere mereamur: praestante Domino nostro
Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
|
|