|
1. Ecclesia catholica et haeresis Ariana in duabus
meretricibus. Filii aequalitas ex omnipotentia et
bonitate Patris demonstratur. De duabus meretricibus,
dilectissimi fratres, quae ad judicium Salomonis
venerunt, unde nobis ad vesperam lectio recitanda est; ex
quibus una quae erat non solum luxuriosa, sed etiam
crudelis et impia, clamabat ad regem, ut dividi juberet
infantem: nunc si libenter accipitis, de ipsis quid
sancti Patres nostri exposuerunt, Charitatis vestrae
auribus cupimus intimare. Illa enim quae clamabat, ut
puer integer servaretur, Ecclesiae catholicae typum
gerebat: illa alia crudelis et impia, quae clamabat ut
puer divideretur, Arianam haeresim designabat.
Catholica enim quasi mater piissima omnibus haereticis
clamabat: Nolite Christum minorem facere Patre, nolite
unitatem dividere, nolite unum Deum diversis gradibus
dividendo, veluti idola Gentium in vestris cordibus
fabricare, totum nobiscum possidete: si vultis habere
pacem, nolite unitatem scindere. Non enim si vos totum
tenueritis, nobis nihil remanet. Tanta est illius
omnipotentia, ut eum omnes totum possideant, et singuli
totum. Sed impia et crudelis haeresis clamat: Non, sed
dividatur. Quid est, Dividatur; nisi, Non Filius
aequalis sit Patri? Dum enim Filio subtrahit
aequalitatem, et bonum omnipotentemque denegavit Patrem.
Deus enim Pater, si potuit filium sibi similem gignere,
et noluit; non est bonus: si voluit, et non potuit; non
est omnipotens. Certi estote, fratres mei, quia huic
sententiae nullus unquam Arianorum poterit respondere;
sed quoties constricti fuerint verissima ratione, velut
anguis lubricus ad alias quascumque quaestiones callidas et
tortuosas refugiunt.
2. Haereditas testamento Christi relicta. Ergo,
fratres charissimi, testamentum profero, verba testatoris
refero. Si habet quod dividatur, ibi invenio: si non
habet quod dividatur, ex ipso testamento illis resisto.
O infelix haeretice, quid habet testamentum? Audi,
Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan.
XIV, 27). Haec est Christianorum haereditas. Et
quis est ipse testator? Lege testamentum, et invenis.
Cum propheta de Domino loqueretur, ait: Magnificabitur
usque ad terminos terrae, et iste erit pax (Mich. V,
4 et 5). Gloria in excelsis Deo, et in terra pax
hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): non
divisoribus sanctae unitatis, sed hominibus bonae
voluntatis. Ipse est haereditas, ipse testator; ipsum
quaeris dividere? Quid partiris unum? Si unum
diviseris, integrum nihil habes.
3. Dei divisio. O Ariana haeresis crudelis et impia,
erubesce! Judicante Salomone, meretrix ne unum vivum,
ne undecumque conceptum etiam natum proderet, non dimisit
dividi filium suum; et tu dividis Deum tuum? Illa etsi
meretrix, tamen pia; quia mater: tu, haeresis, impia;
quia non mater. Quod paris, praefocas; quod non
parturis, congregas. Viscera tua duruerunt; illius
tremuerunt. Quid dicit illa, quae typum gerebat
catholicae matris? Date illi puerum, et nolite dividere
eum (III Reg. III). Filius meus est: sed
melius apud illam migret natus, migret totus; tamen apud
me maneat maternus affectus. Date illi puerum, non
auferantur vota, membrorum illius integritas non
dividatur, ne mihi pietas auferatur. Quod dicit, Date
illi puerum, et nolite dividere; ecce et ego dico,
Totum posside, et noli dividere Deum. Non, inquit;
sed si vis habere pacem, divide haereditatem. Sine
praejudicio dico. Et quomodo habeo dividere? Audi:
Pater major me est, Filius minor, Spiritus creatura.
O partes! o justitia! o aequitas! Facio partem; quia
divido pacem. Si enim fracta fuerit pax, jam non est
pax. Sed quomodo apud te pax illibata est, apud quem
fides integra non est? Unde quia mecum vis possidere, et
pacem vis dividere, haereditatem non vis dividere?
4. Servanda unitas in Domino. Postremo, si more tuo
non paci, sed perfidiae studes; vade, interpella judicem
Christum, videamus quid tibi dicturus est. Dic ei quod
in Evangelio dictum est: Domine, dic fratri meo ut
dividat mecum haereditatem. Sine dubio respondet tibi:
Amice, quis me constituit judicem aut divisorem (Luc.
XII, 13, 14)? Vis dividere pacem, et quaeris
habere judicem pacem; judex tuus nolo esse. Pax sum,
consentientibus assideo, litigantes fugio. Si enim
omnibus Christianis meis per unam voluntatem unum cor
habere concedo, quomodo inter me et Patrem divido
unitatem, qui omnibus fidelibus meis unum cor et unam
tribuo charitatem? Quid ait Dominus Philippo? Tanto
tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe,
ego veni Patri meo te adjungere, tu noli me separare.
Quid quaeris quasi alterum praeter me? Qui me videt,
videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Tanta est in
nobis similitudo, tanta unitas, tanta charitas, ut ego
in Patre sim, et Pater in me. Per quam unitatem vos
Dominus sibi jungere et conservare dignetur: praestante
eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et
Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
|
|