|
1. Carnales et spirituales in Abrahae sacrificio
significati. Audivimus, fratres charissimi, Scripturam
dicentem:
|
“Locutus est Dominus ad Abram dicens, Sume
mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem
annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens
universa haec divisit ea per medium, et utrasque partes
contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas
Abram. Cumque sol occumberet, sopor irruit super
Abram; et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Cum
ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et
apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter
divisiones illas. ”
|
|
Quid ergo significent ista, fratres,
breviter, quantum Dominus dederit, Charitatis vestrae
auribus cupimus intimare. Beatus Abraham pater multarum
gentium a Domino dictus est. Omnes enim gentes, quae in
Christum credunt et crediturae sunt, filii sunt
Abrahae, imitando fidem, non nascendo per carnem. Nam
sicut Judaei per infidelitatem degeneres facti, ex filiis
Abrahae filii diaboli, et progenies viperarum sunt in
Evangelio appellati; ita e contrario omnes gentes quae in
Christum fideliter credunt, Abrahae filii effici
meruerunt. Vacca ergo triennis, et aries annorum trium,
et capra triennis, et turtur vel columba, figuram omnium
gentium praetulerunt. Dicta sunt autem trium annorum,
quia omnes gentes in Trinitatis erant mysterium
crediturae. Et quia tota Ecclesia catholica non solum
habet spirituales, sed habet etiam et carnales: quamvis
nonnulli in Trinitatem se credere dicant, carnales tamen
sunt, quia crimina et peccata vitare dissimulant: quia
ergo cum carnalibus sunt etiam spirituales, ideo turtur et
columba sunt additae. In turture et columba spirituales
possunt significari, ut in illis tribus animalibus
carnales intelligi.
2. In Ecclesia catholica carnales contra se positi,
non spirituales. Ergo diligenter attendite, quia illa
tria animalia divisisse in duas partes dicitur Abraham et
contra se invicem posuisse. Aves, Scriptura inquit,
non divisit. Quare hoc, fratres? Quia in Ecclesia
catholica carnales dividuntur; spirituales omnino non
dividuntur, et, sicut dicit Scriptura, contra se
invicem praeparantur. Quare carnales, et divisi, et
contra se positi sunt? Quia omnes luxuriosi et amatores
mundi contra se invicem divisiones et scandala habere non
desinunt. Isti ergo dividuntur, quia sibi invicem
adversantur: aves autem, id est spirituales non
dividuntur. Quare spirituales non dividuntur? Quia est
illis cor unum, et anima una in Deum, est in illis unum
velle ac nolle. Illis enim, quas supra diximus avibus,
similes sunt, turturi scilicet vel columbae. In turture
castitas, in columba simplicitas designatur. Omnes enim
in Ecclesia catholica Deum timentes, et casti,
simplicesque esse signantur, et cum Psalmista dicere
possunt, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et
volabo et requiescam (Psal. LIV, 7)? Et iterum,
Turtur invenit sibi nidum, ubi reponat pullos suos
(Psal. LXXXIII, 4). Et quando carnales, qui
dividi possunt, gravibus vitiorum compedibus premuntur in
mundo; spirituales diversarum virtutum pennis elevantur in
altum, et duabus velut alis, duobus scilicet praeceptis,
diligendo Deum et proximum, eriguntur in coelum, et cum
Apostolo dicere possunt, Nostra autem conversatio in
coelis est (Philipp. III, 20); et quoties
sacerdos dixerit, Sursum corda, securi et fideliter
dicunt se habere ad Deum; quod valde pauci et rari in
Ecclesia fiducialiter et cum veritate dicere possunt.
Ideo ergo aves Abraham non divisit, quia spirituales,
quibus, sicut dixi, est cor unum et anima una, dividi et
a Dei vel a proximi amore separari non possunt; sed cum
Apostolo clamant, Quis nos separabit a charitate
Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio? Et
caetera quae sequuntur, usque ad id quod dictum est,
Neque creatura alia poterit nos separare a charitate
Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom.
VIII, 35-39)? Spirituales ergo nec tormentis
separantur a Christo; carnales vero interdum etiam
otiosis fabulis separantur. Illos non separat nec
crudelis gladius; istos vero separat carnalis affectus.
Spirituales nec dura frangunt; carnales etiam blanda
corrumpunt. Divisit ergo Abraham illa animalia in duas
partes; aves autem non divisit.
3. Judicii extremi figura.---Cum autem occubuisset
sol, sopor, inquit, irruit super Abraham, et horror
magnus et tenebrosus nimis: et apparuit clibanus ardens et
fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Videte, fratres, quod ignis iste inter divisiones illas
transiens dicitur, turturem quoque et columbam tetigisse
non legitur. Vespera illa finem mundi significavit:
animalia illa, sicut jam diximus, typum omnium gentium in
Christo credentium praetulerunt. Quae tamen gentes,
sicut jam dictum est, quia in se non solum carnales, sed
etiam spirituales, id est, non solum malos, sed etiam
bonos habent; ideo animalia illa divisa sunt, et ignis
transivit per ea, secundum illud quod dicit Apostolus,
Dies enim Domini declarabit; quia in igne revelabitur
(I Cor. III, 13). Clibanus ille ardens et
fumans et lampas ignis diem judicii figuravit. Et ideo
super beatum Abraham timor et horror tenebrosus incubuit.
Unde intelligimus, quod si in die judicii justus vix
salvabitur, peccator et impius ubi parebunt (I Petr.
IV, 18)? Clibanus ergo ardens et fumans
significavit diem judicii: diem, inquam, judicii in quo
erit fletus et stridor dentium, in quo erit ululatus, et
lamentatio, et tarda poenitentia; quando movebuntur
fundamenta montium, et ardebit terra usque ad inferos
deorsum: quando, sicut dicit beatus Petrus, Coeli
ardentes solventur, elementa ignis ardore tabescent (II
Petr. III, 12): quando, sicut Dominus ipse in
Evangelio dicit, etiam Virtutes coelorum commovebuntur:
quando sol obscurabitur, quando et luna non dabit lumen
suum, et stellae cadent de coelo (Matth. XXIV,
29). Ubi se tunc impii videbunt? Ubi adulteri, ubi
ebriosi, ubi maledici se recognoscent? Ubi amatores
luxuriae, ubi raptores, ubi superbi et invidi
apparebunt? Quid infelices pro sua defensione dicturi
sunt, quos toties admonitos, et tamen imparatos, dies
ille repererit? Cum ad illam Archangeli tubam omni
buccina clariorem totus simul coeperit mugire mundus,
cum, sicut dicit propheta, venerit Dominus ponere orbem
terrae desertum (Isai. XIV, 17), et peccatores
perdere ex eo: quando, sicut dicit Scriptura,
peccatores et impii mittentur in stagnum ignis, et fumus
tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum
(Apoc. XIV, 19, 11). Qui tunc tremor, quae
caligo, quae tenebrae criminosos quosque negligentes ac
tepidos occupabunt? Ne ergo et nos in istum veniamus
cruciatum animae, expergiscamur dum corrigendi tempus
est, et voluntatem Domini nostri tanquam boni servi et
utiles requiramus: ut cum dies ille judicii, quem
clibanus ille ardens et fumans significavit, tremendus et
nimium etiam bonis expavescendus advenerit, non cum
mortalibus, quos illa animalia figurabant, qui per
diversas voluptatum contentiones dividi possunt, flammis
ultricibus cruciemur in inferno; sed simplicitatem
columbae et castitatem turturis praeferentes,
spiritualibus virtutum pennis elevemur in coelum, secundum
illud quod ait Apostolus, Simul, inquit, rapiemur in
nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino
erimus (I Thess. IV, 16): praestante Domino
nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre
et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
|
|