|
1. Elias Salvatoris typus. Gentes in corvis
figuratae. Ecclesia nigra et formosa. In lectionibus
quae nobis diebus istis recitantur, fratres charissimi,
frequenter admonui, ut non sequamur litteram occidentem,
et vivificantem Spiritum relinquamus. Sic enim
Apostolus: Littera enim occidit, Spiritus vivificat
(II Cor. III, 6). Si enim hoc tantum volumus
intelligere, quod sonat in littera, aut parvam aut prope
nullam aedificationem de divinis lectionibus capiemus.
Illa enim omnia quae recitantur, typus erant et imago
futurorum. In Judaeis enim figurata, in nobis gratia
Dei donante completa sunt. Beatus enim Elias typum
habuit Domini Salvatoris. Sicut enim Elias a Judaeis
persecutionem passus est; ita et verus Elias Dominus
noster ab ipsis Judaeis reprobatus est et contemptus.
Elias reliquit gentem suam; et Christus deseruit
Synagogam. Elias abiit in desertum; et Christus venit
in mundum. Elias in deserto corvis ministrantibus
pascebatur; et Christus in deserto mundi hujus Gentium
fide reficitur. Corvi enim illi qui beato Eliae jubente
Domino ministrabant, Gentium populum figurabant.
Propterea et de Gentium Ecclesia dicitur, Nigra sum et
formosa, filia Jerusalem (Cant. I, 4). Unde est
Ecclesia nigra et formosa? Nigra per naturam, formosa
per gratiam. Unde nigra? Ecce in iniquitatibus
conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Unde
formosa? Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me,
et super nivem dealbabor (Psal. L, 7, 9). Unde
nigra? Apostolus dicit, Video aliam legem in membris
meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me
ducentem in lege peccati. Unde formosa? Quis me
liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25).
Vere Ecclesia Gentium corvis similis erat, quando
viventem Dominum contemnebat, et ante acceptam gratiam,
velut morticinis cadaveribus, idolis ministrabat.
2. Deus omni bene operanti loquitur. Vidua quae Eliam
suscepit, Ecclesiae figura. Post haec jubetur Elias
proficisci in Sareptam Sidoniorum, ut ibi pascatur a
vidua. Sic enim ad eum Dominus dixit: Vade in
Sareptam Sidoniae; ego mandavi viduae, ut te pascat
ibi. Quomodo et per quem mandavit Deus viduae, cum
prope nullus tunc alius esset propheta, cum quo Deus
manifestius loqueretur, nisi beatus Elias? Quia licet
essent eo tempore aliqui de filiis Prophetarum; ita
persecutionem Jezabel metuebant, ut vix vel absconditi
evadere possent. Ego, inquit Dominus, mandavi viduae.
Quomodo mandat Dominus, nisi inspirando quod bonum est
intus in anima per gratiam suam? Ac sic omnis homo qui
boni aliquid operatur, Deus illi loquitur intus. Nemo
ergo de se, sed de Domino glorietur. Numquid tunc in
Judaea non erant multae viduae? Et quid fuit, quod
nulla Judaeorum vidua beato Eliae cibum meruit
ministrare; sed ad viduam gentilem mittitur, ut ab ipsa
pascatur? Vidua enim ista ad quam Propheta mittitur,
typum Ecclesiae gerebat; sicut et corvi illi, qui Eliae
ministraverant, figuram Gentium habuerunt. Venit ergo
Elias ad viduam; quia Christus venturus erat ad
Ecclesiam.
3. Mors spiritualis credenti necessaria. Sed
videamus, fratres dilectissimi, ubi beatus Elias viduam
illam invenit. Exierat enim, ut aqua se lavaret, et
ligna colligeret. Quid enim aqua et quid ligna
significent, videamus. Satis enim ista duo Ecclesiae et
amica et necessaria esse cognoscimus, id est, lignum et
aquam. Denique sic scriptum est: Et erit tanquam lignum
quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I,
3). Nam in ligno crucis mysterium, in aqua ostenditur
Baptismatis sacramentum. Exierat ergo, ut colligeret
duo ligna. Sic enim respondit beato Eliae, cum ab ea
cibum peteret. Dixit enim: Vivit Dominus, quia non
habeo nisi pugillum farinae, et modicum olei in vase: et
ecce ego exeo, ut colligam duo ligna, et faciam mihi
cibum et filio meo; et manducabimus, et moriemur (III
Reg. XVII). Sicut ergo supra dixi, vidua illa
typum habebat Ecclesiae, filius viduae figuram gerebat
populi Christiani. Veniente ergo Elia, exiit vidua
colligere duo ligna. Videte, fratres, quia non dixit
tria, nec quatuor, nec unum tantummodo lignum; sed duo
ligna colligere voluit. Ideo duo ligna colligebat, quia
in typo Eliae Christum excipiebat. Duo ligna volebat
colligere, quia crucis mysterium desiderabat agnoscere.
Crux enim Domini Salvatoris duobus lignis aptata est.
Ideo duo ligna colligebat vidua illa, quia in illum qui
in duobus lignis pependit, creditura erat Ecclesia.
Dixit ergo vidua illa, Colligo duo ligna, ut faciam
cibum mihi et filio meo; et manducabimus, et moriemur.
Verum est, fratres dilectissimi: nemo in Christum
crucifixum credere merebitur, nisi huic saeculo moriatur.
Nam quicumque corpus Christi digne manducare voluerit,
necesse est ut moriatur praeteritis, et vivat futuris.
4. Suscitationis Gentium figura. Haec fit a tota
Trinitate. Vidua ergo illa, sicut diximus, Ecclesiam
figurabat; filius viduae typum Gentilis populi
praeferebat. Filius viduae defunctus jacebat; quia et
filius Ecclesiae, id est, populus Gentium multis
peccatis et criminibus mortuus est. Orante Elia filius
viduae suscitatur: veniente Christo filius Ecclesiae,
id est, populus Christianus de carcere mortis reducitur.
Elias inclinatur in oratione, et vivificatur viduae
filius; et Christus procumbit in passione, et suscitatur
populus Christianus. Quod autem tribus vicibus beatus
Elias ad resuscitandum puerum incurvatus est; hoc etiam
antequam ego dicam, credo quod Charitatis vestrae
praevenit intellectus. Nam quod tribus vicibus
inclinatur, mysterium Trinitatis ostenditur. Viduae
enim filium, id est, populum Gentium, nec solus Pater
sine Filio, nec Pater et Filius sine Spiritu sancto,
sed tota Trinitas suscitavit. Denique hoc etiam in
sacramento Baptismatis demonstratur, dum tertia vice
vetus homo mergitur, ut novus surgere mereatur.
5. Gratiae per adventum Christi conferendae figura.
Praedicavit Christus annos tres et menses sex. Post
haec ostendit se beatus Elias regi, et ascendit in montem
Carmeli, et posuit caput suum inter genua sua, et oravit
ut Dominus daret pluviam super terram. Et dixit ad
puerum suum: Respice contra mare. Et renuntiavit puer,
se penitus nihil vidisse. Et ait illi: Vade, et
considera septies. Septima autem vice renuntiavit et
dixit: Video nubeculam parvulam, quasi vestigium
hominis, ascendentem de mari (III Reg.
XVIII). Et subito contenebrati sunt coeli, et
facta est pluvia magna. Elias ergo, sicut diximus,
figuram habuit Domini Salvatoris. Elias oravit, et
sacrificium obtulit; et Christus pro universo mundo se
ipsum immaculatum sacrificium tradidit. Elias oravit in
monte Carmeli; et Christus in monte Oliveti. Elias
oravit, ut pluvia in terram veniret; et Christus, ut in
cordibus humanis gratia divina descenderet. Quod autem
dixit Elias ad puerum suum, Vade, et considera
septies; septiformem sancti Spiritus gratiam, quae danda
erat Ecclesiae, designabat. Et quia ipse dixit se
vidisse nubeculam parvulam ascendentem de mari; carnem
Christi figurabat, quae in mari mundi istius nascitura
erat. Quamobrem, ne forte aliquis dubitet, nubem illam
vestigium hominis habuisse, dixit: illius utique hominis
qui dixit, Quem dicunt homines esse Filium hominis
(Matth. XVI, 13)? Sicut ergo orante Elia post
tres annos et sex menses pluvia de coelo descendit; ita et
in ad ventu Salvatoris tribus annis et sex mensibus,
quibus praedicare dignatus est, pluvia verbi Dei totum
mundum feliciter irrigavit. Et sicut tunc in adventu
Eliae omnes sacerdotes idolorum interfecti sunt et
deleti; ita in adventu veri Eliae, id est, Domini
nostri Jesu Christi, observatio sacrilega Paganorum
destructa est.
6. Recapitulatio. Haec breviter Charitatis vestrae
sensibus intimantes, velut pauca capitula, quasi quaedam
indicula, fidei vestrae oculis demonstramus, per quae
sancta desideria vestra ad perscrutanda divina mysteria
salubriter incitentur: et ut spirituale pabulum sanctis
animabus vestris jugiter ruminandum salubri consilio
procuremus, ne forte de memoria excidat, si jubetis,
recapitulationem ex his quae dicta sunt, faciamus. Sicut
ergo supra diximus, sanctum Eliam intelligite typum
habuisse Domini Salvatoris. Denique sicut Dominus
posteaquam multas virtutes exercuit, posteaquam passus
est, resurrexit et ascendit in coelum: ita et Elias post
mirabilia quae per eum Deus fecit, igneo curru elevatur
ad coelum. Quod Elias deseruit Judaeam, significavit
quod Christus reliquerit Synagogam. Corvi qui Eliae
ministraverunt, sicut jam dictum est, figuram gentilis
populi monstraverunt. Vidua illa quae eum in Sarepta
suscepit, typum gessit Ecclesiae. Duo ligna quae
colligebat, crucis mysterium figurabant. Haec ergo,
fratres charissimi, si sincera, sicut credimus,
benignitate suscipitis, et velut munda animalia assidua
cogitatione in vestris cordibus ruminatis, implebitur in
vobis illud quod scriptum est. Thesaurus desiderabilis
requiescit in ore sapientis (Prov XXI, 20):
regnante ipso Deo nostro Jesu Christo, cui est honor et
imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula
saeculorum. Amen.
|
|