|
1. Manichaei Vetus Testamentum unde blasphemant.
Prophetae Elisaei aevo contempti. Parvulorum percussio
misericordiae magis quam crudelitatis fuit. Severitatis
hujus exemplum de Novo Testamento. Cum divina lectio
legeretur, audivimus quod praetereunte beato Elisaeo
pueri irridentes clamaverunt, Ascende, calve. Ob quam
rem, orante Elisaeo, egressi sunt duo ursi de saltu, et
laceraverunt quadraginta duos pueros (IV Reg. II,
23). Inimici Dei et hostes animae suae immundissimi
Manichaei, qui Scripturam Veteris Testamenti non solum
recipere nolunt, sed etiam rabido ore blasphemare
praesumunt, solent dicere: Quae fuit tanta crudelitas in
Elisaeo, ut propter jocularia verba infantum,
quadraginta duos pueros fecerit lacerari? Et ideo
qualiter eorum insaniae respondendum sit, breviter
Charitati vestrae suggeremus. Tempore illo quo beatus
Elisaeus in Judaea fuit, tam ille quam reliqui
Prophetae, non solum non honorabantur ex maxima parte
populi, sed etiam irrisui et opprobrio habebantur, et
velut insani atque arreptitii credebantur: in tantum, ut
eo tempore quo beatus Elisaeus unum de filiis Prophetarum
mitteret, ut Jehu ungeret in regem, principes qui
sedebant cum Jehu, dicerent: Quid ad te venit insanus
iste (Id. IX, 11)? Prophetam Domini videbant,
et eum esse arreptitium blasphemabant, Nam in illo
tempore sancti Prophetae ita in grandi contemptu et
opprobrio habebantur, ut etiam beato Elisaeo, qui tanta
miracula faciebat, sicut supra diximus, pueri
indisciplinati clamarent, Ascende, calve; ascende,
calve. Quam rem etiam parentibus suis instigantibus
fecisse credendi sunt. Manifeste pueri illi non
clamarent, si hoc eorum parentibus displiceret. Dolens
ergo beatus Elisaeus de interitu populi, imo sanctus
Spiritus per beatum Elisaeum volens reprimere superbiam
Judaeorum, fecit venire duos ursos, et laceraverunt
quadraginta duos pueros; ut percussis parvulis majores
reciperent disciplinam, et mors filiorum fieret disciplina
parentum; et Prophetam quem mirabilia facientem nolebant
amare, discerent vel timere. Sed ita perseveraverunt
Judaei in malis suis, ut sibi de medicamentis vulnera
facerent; et inde acquirerent mortem, unde poterant
obtinere salutem. Converterunt enim sibi lucem in
tenebras, et dulcedinem in amaritudinem commutaverunt.
Denique impletum est in illis quod scriptum est,
Percussi filios vestros, et disciplinam non recepistis
(Jerem. II, 30). Nemo ergo beato Elisaeo ore
vipereo derogare praesumat: quia hoc quod de pueris illis
factum est, non tam ipse propria virtute, quam per illum
Spiritus sanctus fecisse credendus est. Sed hoc, sicut
dixi, pro grandi pietate et ineffabili misericordia factum
est; ut quia Deo humiliter praedicantibus Prophetis
Judaei nolebant credere, vel cum severitate vindictam
irrogantem metuerent, et timentes mortem corporum, vel
sic salutem requirerent animarum. Quam rem non solum in
Veteri Testamento, sed etiam in Novo per beatum Petrum
apostolum in Anania et Sapphira legimus fuisse
completam: quos ideo Petri sententia damnavit, ut nullus
in oblationibus vel muneribus suis Spiritui sancto mentiri
praesumat.
2. Judaeorum insania in passione Domini. Punitio
eorum per Titum et Vespasianum futura figuratur. Quot
Judaei tunc perempti, quot captivi. Et quidem, fratres
charissimi, secundum litteram ita credendum est, ut supra
suggessimus, quod beatus Elisaeus non iracundiae morbo
commotus, sed zelo Dei succensus, ad corrigendum populum
Judaeorum parvulos illos permisit lacerari; non ut
vindicaret, sed potius ut illos corrigeret: tamen in hoc
facto etiam passio Domini Salvatoris praefigurata fuisse
evidenter ostenditur. Nam quomodo pueri illi
indisciplinati clamaverunt beato Elisaeo, Ascende,
calve; ascende, calve; ita et insensati populi
Judaeorum vero Elisaeo Christo tempore passionis voce
sacrilega clamaverunt, Crucifige, crucifige (Luc.
XXIII, 21). Quid est, Ascende, calve;
ascende, calve? nisi, Ascende crucem in loco
Calvariae. Et hoc attendite, fratres, quia sicut sub
Elisaeo quadraginta duo pueri lacerati sunt; ita et post
quadraginta duos annos passionis Dominicae, venerunt duo
ursi, Vespasianus et Titus. Et hoc considerate,
fratres, quia in solemnitate Paschali facta est obsidio
Judaeorum; ut justo Dei judicio ex omnibus provinciis
congregati Judaei, in ipsis diebus poenam sibi debitam
sustinerent, in quibus verum Elisaeum Dominum et
Salvatorem nostrum in cruce suspenderant. Illo enim, id
est, quadragesimo secundo anno a die passionis Domini
nostri, quasi divina manu acti Judaei, Jerosolymis,
sicut solebant, ad celebrandum Pascha convenerant. In
historiis legimus, quod tunc tricies centena millia
hominum ex Judaeis Jerosolymis fuerint congregata: ex
quibus ferro et fame undecies centena millia leguntur esse
consumpta, et centum millia juvenum Romam perducti sunt
in triumphum. Duobus enim annis obsessa est civitas
illa, et tanta multitudo mortuorum de civitate projecta
est, ut muris ipsa cadavera coaequarentur. Istam ergo
vastationem figurabant illi duo ursi, qui quadraginta duos
pueros propter irrisionem beati Elisaei lacerasse
dicuntur: et impletum est quod dixerat Psalmus,
Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus
depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Quia,
sicut dictum est, post quadraginta duos annos a duobus
ursis, Vespasiano et Tito, gens illa sacrilega quod
merebatur, excepit.
3. Judaeorum infelicitate moniti, fidem rectam tenentes
et charitatem integram conservantes, servire Domino
laboremus. Et quia infelices Judaei propter superbiam
repudiari et despici, ac per totum mundum dispergi
meruerunt; nos quibus tanta beneficia pietas divina
concessit, cum omni humilitate fidem rectam tenentes, et
ut superbia in nobis locum invenire non possit, charitatem
integram cum omnibus hominibus conservantes, usque ad
finem vitae nostrae mundo corde et casto corpore servire
Domino laboremus: ut post laborem bonorum operum, illam
desiderabilem vocem audire mereamur, Euge serve bone et
fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV,
21): quia bene administrasti vitam temporaneam, accipe
sempiternam; quia custodisti pretium sanguinis mei, sume
consortium regni mei. Ad quod regnum vos pietas divina
perducere dignetur, quae vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
|
|