|
1. In Elisaeo Christus exhibetur. In vidua paupere,
Ecclesia. Illa a debitis per oleum, haec a peccatis per
charitatem soluta. Sicut de beato Elia diximus, fratres
charissimi, quod typum habuerit Domini Salvatoris: ita
et sanctum Elisaeum confidenter et secure asserimus
Salvatoris nostri imaginem praetulisse. Clamavit enim ad
beatum Elisaeum, sicut in lectione divina audistis,
vidua quaedam, et voce flebili supplicavit, dicens: Vir
meus mortuus est, et ecce creditores veniunt, et volunt
mihi tollere filios meos. Ille autem interrogavit eam,
quid haberet in domo sua. Respondit mulier, et ait:
Vivit Dominus, quia non habeo, nisi modicum olei, quo
ungar. Et dixit Elisaeus: Pete vasa a vicinis tuis,
et clauso ostio, mitte ex illo oleo in omnia vasa; et cum
plena fuerint, vende, et redde creditoribus tuis. Vidua
ista, fratres charissimi, typum Ecclesiae praeferebat;
sicut et illa quae meruit beatum Eliam excipere. Vidua
ergo ista, id est, Ecclesia, debitum grave
contraxerat, non solidorum, sed peccatorum. Debitum
habebat, et creditorem crudelissimum sustinebat: quia se
diabolo multis peccatis obnoxiam fecerat. Sic enim et
propheta praedixit: In peccatis vestris venditi estis,
et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Isai.
L, 1). Vidua ergo illa pro tam grandi debito captiva
quodam modo tenebatur. Captiva erat, quia redemptor
nondum venerat. Sed posteaquam viduam istam verus
redemptor Christus Dominus visitavit, ab omnibus debitis
liberam fecit. Unde enim illa vidua liberata sit,
videamus. Unde, nisi de augmento olei? In oleo
misericordia intelligitur. Ergo viduae illi ideo debitum
creverat, quia oleum misericordiae peccando perdiderat.
Considerate, fratres: defecit oleum, et debitum
crevit; crevit oleum, et periit debitum: creverat
cupiditas, et periit charitas: redit charitas, et perit
iniquitas. Veniente vero Elisaeo Christo Domino,
vidua, hoc est, Ecclesia, per augmentum olei, id est,
donum gratiae et misericordiae, vel charitatis
pinguedine, de peccatorum debito liberatur.
2. Vasa vacua, Gentes. Quid tamen ei beatus
Elisaeus dixerit, videamus. Pete vasa multa a vicinis
et proximis tuis, et clauso ostio infunde in vasculis
vicinorum. Qui erant isti vicini, nisi Gentium populi?
Et licet vidua illa Ecclesiae typum habuerit, tamen
vidua erat; et ideo vicini illi unde vasa petebantur,
populum Gentium figurabant. Quae tamen vasa vacua
exhibebantur, ut oleum misericordiae accipere mererentur:
quia omnes Gentes, antequam donum gratiae consequantur,
fide et charitate et bonis operibus vacuae esse probantur.
Denique omnes qui ad salutare Baptismum consequendum
Ecclesiae offeruntur, et chrisma et oleum benedictionis
accipiunt; ut jam non vasa vacua, sed Deo plena, et
templum Dei esse mereantur.
3. Amor proprius inops et indigens. Charitas dives,
et omnibus abundans. Erogando crescit. Considerate
ergo, fratres charissimi: quamdiu vidua illa oleum in
vasculo proprio habuit, nec sibi sufficiebat, nec debitum
reddere poterat. Verum est, charissimi, qui se solum
diligit, nec sibi sufficit, nec peccatorum suorum debitum
reddit: cum vero in alienis vasculis, id est, omnibus
vicinis et propinquis, et omnibus omnino hominibus
coeperit oleum charitatis infundere, tunc et sibi
sufficere, et ab omnibus se debitis poterit liberare. Et
vere, fratres, talis est natura sancti amoris et verae
charitatis, ut erogando crescat; et quantum in aliis plus
expenditur, tantum in se abundantius cumuletur. Cibum
corporis si volueris egenti tribuere, ad praesens quod
illi dederis, tu habere non poteris: panem charitatis si
dederis centum hominibus, integer manet; si universo
mundo largiri volueris, tibi nihil deficit: imo non solum
non deficit, sed omnium illorum quibus largitus fueris,
lucrum tibi multipliciter crescit. Verbi gratia, unum
panem charitatis habebas; si nemini dedisses, ipsum solum
haberes: mille hominibus dedisti, mille panes
acquisisti; quia tanta est possessio charitatis, ut et
singulis tota sit, et omnibus integra esse possit. Ergo
et aliis dedisti, et tu nihil penitus perdidisti: imo non
solum non perdidisti, sed sicut jam dixi, quidquid aliis
a te collatum est, tu centupliciter acquisisti. Ergo,
fratres charissimi, agnoscite viduam non alio, nisi de
oleo, a suis creditoribus absolutam; et intelligite
Ecclesiam catholicam non aliunde, nisi per oleum
misericordiae Dei, de suis fuisse criminibus liberatam.
4. Vasa charitatis, homines, implentur cum amantur.
Sed hoc attendite, fratres, quod mulier illa quamdiu
habuit vasa, ubi oleum infunderet, tamdiu oleum crevit.
Nam dixit filio suo, Affer mihi vas. Et ille
respondit, Non habeo. Et ait Scriptura stetisse
oleum, posteaquam ubi poneret, non invenit. Sic,
dilectissimi fratres, tamdiu charitas augetur, quamdiu
tribuitur. Et ideo etiam ex industria debemus vasa
quaerere, ubi oleum possimus infundere: quia probavimus
quod dum aliis infundimus, plus habemus. Vasa
charitatis, homines sunt. Si charitatis oleo volumus
abundare, non solum bonos, sed etiam malos debemus
diligere: bonos, quia boni sunt; malos, ut boni fiant.
Habet enim hanc virtutem oleum charitatis, ut et bonos
meliores faciat, et malos de peccatorum tenebris ad lucem
veritatis reducat.
5. Clauso ostio vel aperto quis agat. Quod autem ait
Scriptura, clauso ostio viduam illam oleum in vasculis
infudisse; hoc significavit, ut unusquisque eleemosynam
clauso ostio faciat, id est, pro solo Dei amore; non
ideo ut laudetur ab hominibus, sed ut apud Deum invenire
gratiam mereatur. Qui enim pro laude humana eleemosynam
facit, aperto ostio facit; quia apertum omnibus patet.
Qui vero pro sola vita aeterna et pro remissione
peccatorum bona opera fecerit, etiamsi publice faciat,
clauso ostio facit: quia de illa eleemosyna non hoc
quaerit quod videtur, sed quod non videtur. Laus enim
humana videtur; aeternum praemium non videtur. Sed audi
quid dicit Apostolus: Quae enim videntur, temporalia
sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor.
IV, 18). Securus ergo unusquisque eleemosynam
faciat, tantum ut pro illa gloriam humanam non requirat.
6. Mulier Sunae ex sterilitate ad foecunditatem
transiens, Ecclesiae typus. Post haec audivimus, quod
dum beatus Eisaeus transiret per Sunam, quaedam mulier
magna susceperit eum, et dixerit ad virum suum:
Animadverto quod homo iste vir Dei sit: faciamus illi
caenaculum, et ponamus ei in eo lectum, mensam, sellam
et candelabrum; ut quando venerit, maneat ibi. Et
mulier illa sterilis erat, sed orante Elisaeo, genuit
filium. Sic et Ecclesia, antequam Christus veniret,
sterilis fuit. Et sicut illa, orante Elisaeo, genuit
filium; ita et Ecclesia, veniente ad se Christo,
genuit populum Christianum. Sed filius mulieris illius,
dum Elisaeus absens esset, mortuus est: sic et filius
Ecclesiae, hoc est, populus Gentium, antequam
Christus veniret, peccatis mortuus erat. Descendente de
monte Elisaeo, filius viduae huic vitae redditur;
descendente de coelo Christo, filius Ecclesiae, id
est, populus Gentium suscitatur: sed hoc qualiter factum
sit, videamus.
7. Praeceptum non resalutandi in Scriptura quid vetet.
Ut puer Elisaei, sic nec Moyses potuit vitam reddere.
Mortuo enim filio suo, mulier illa abiit, et vestigiis
se sancti Elisaei prostravit. Beatus vero Elisaeus
dedit baculum suum puero, et dixit ad eum: Vade, et
mitte baculum meum super faciem pueri. Si te salutaverit
homo, non resalutes eum (IV Reg. IV). Hoc loco,
fratres, videte, ne alicui subrepat impia cogitatio, et
dicat quod augurium beatus Elisaeus observare voluerit;
et ideo jusserit puero suo, ut salutantem se in via non
resalutaret. Frequenter hoc in Scripturis legimus: sed
pro celeritate est dictum, non pro aliqua superflua et
sacrilega observatione praeceptum, ac si diceret, Ita
velociter ambula, ut nullis fabulis in via occupari aut
retardari praesumas. Abiit ergo puer, et misit baculum
super faciem pueri; et penitus non surrexit. Puer iste
typum habuit beati Moysi. Misit enim eum Deus cum
baculo in Aegyptum: sed baculus sine Christo flagellare
Aegyptum potuit; de originali vero vel actuali peccato
liberare vel resuscitare non potuit. Nihil enim, dicente
Apostolo, ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII,
19). Opus erat ut qui baculum miserat, ipse
descenderet. Baculus sine Elisaeo nihil valebat; quia
crux sine Christo nihil poterat.
8. Elisaeus se inclinans puerum, Christus se humilians
mundum resuscitavit. Venit ergo beatus Elisaeus, et
ascendit in coenaculum; quia venturus erat Christus, et
ascensurus crucis patibulum. Inclinavit se Elisaeus, ut
puerum resuscitaret; humiliavit se Christus, ut mundum
in peccatis jacentem erigeret. Misit Elisaeus oculos
super oculos, manus super manus. Videte, fratres,
quantum se vir ille perfectae aetatis contraxit, ut
parvulo mortuo et jacenti congrueret. Quod enim Elisaeus
in puero praefiguravit, hoc in toto genere humano
Christus implevit. Audi Apostolum dicentem,
Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem
(Philipp. II, 8). Quia parvuli eramus, parvulum
se fecit; quia mortui jacebamus, pius se medicus
inclinavit: quia et revera, fratres, nemo potest
jacentem erigere, si se noluerit inclinare. Quod autem
puer oscitavit septies, septiformis gratia sancti
Spiritus ostenditur, quae humano generi, ut
resuscitetur, in adventu Christi tribuitur. De ipso
Spiritu dicit Apostolus, Si quis Spiritum Christi non
habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Ipsum
etiam Spiritum Dominus dedit discipulis, quando
insufflavit et dixit, Accipite Spiritum sanctum
(Joan. XX, 22). Os enim quodam modo super os
posuit, quando insufflando Spiritum dedit. Gratias ergo
agamus piissimo Redemptori, qui nos nullis praecedentibus
meritis suscitavit; et non solum de morte perpetua
eripuit, sed etiam adjuvante gratia ipsius, si bene
egerimus, aeterna praemia repromisit. quod ipse praestare
dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et
regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
|
|