|
1. Cum Naaman regis Syriae princeps perfusus lepra
fuisset, cumque horrendae plagae maculoso affectus
contagio, et sibi jam et cunctis horreret; dolebat rex
Syriae talis se viri privatum auxilio, per quem plurima
confecerat bella, gentes domuerat, victorias
perpetrarat, et de manu hostium, Syrorum populum
liberaverat. Tunc audit Naaman apud Israelem populum
Elisaeum esse prophetam sanctissimum, mirandis virtutibus
praeditum, et stupendis operibus nominatum; per quem
posset et causae periculo liberari, et perniciosa
varietate tergi. Mox suum pergit ad regem, commendari se
litteris Israelitarum regi deposcit. Confestim in hunc
modum rex ad regem litteras mittit. Misi, inquit, ad te
Naaman servum meum, ut cures eum a lepra ipsius.
2. Has litteras cum rex a rege missas acciperet et
legisset, scidit vestimenta sua, dicens: Videte,
inquit, videte quoniam malitiam iste conquirit: misit
enim ad me hominem, ut curem eum a lepra ipsius. Numquid
Deus sum ego, ut mortificare aut vivificare possim? O
fides Naaman principis! o istius perfidia regis! Naaman
Syrus fideliter festinat ad Deum; et rex perfidus suum
discindit vestimentum. Diffidunt qui noverant; et qui
non noverant, credunt. Domestici repugnant; et externi
festinant. Rex Syriae credit posse fieri quod audierat;
et rex Israel non credit fieri posse quod noverat.
Alieni currunt ad auxilium; et proprii coeleste denegant
donum. Qui praedicare debuit, destruit; et qui
destruere potuit, festinavit: ut tanto gloria potior
esset externis, quanto perfidia innotuerat regis.
3. Tunc ad Elisaeum cum regis commotio pervenisset:
Mitte, inquit, ad me, mitte Naaman Syrum: ut sciat
quia est Deus in Israel. Adducitur itaque ad ostium
hominis Dei Naaman Syrus cum quadrigis et equitibus, et
potentatu magnifico. Ad quem exivit homo Dei, dicens:
Vade, et baptizare in Jordane septies; et mundaberis.
Quo audito, Naaman commotus proripuit se, dicens: Ego
dicebam quoniam exiet ad me homo Dei, et imponet super me
manum suam, et invocabit Dominum Deum suum; et curabit
me a lepra mea. Si enim aquis me mundari oportet, nonne
meliores sunt aquae penes nos? Tunc dixit ad eum quidam
ex suis: Numquid difficile verbum est, quod locutus est
Propheta ad te? Quare non facis quod dixit? Tunc
reversus est Naaman, et descendit in Jordanem; et
baptizatus septies, ascendit inde mundatus: et facta est
caro ejus quasi caro infantis pueri. Tunc miratur
Naaman, tunc stupet, tunc Prophetam conspicit, tunc
coelum attendit. Miratur uno jussu adfuisse virtutem,
miratur operatum Deum, miratur detersum tanti temporis
vitium, miratur sese corpore mutatum et mente.
Perniciosa ab eo contagio pellitur, et optata sanitas
reparatur. Totus homo naturae redditur; quia perfecta
virtus in Propheta sanctissimo operatur. Gaudet
Naaman, Propheta laetatur; ab utroque Dominus
collaudatur. Gaudet Naaman se quod optaverat,
percepisse; et quod perdiderat, invenisse. Gaudet
Propheta in opere; et laetatur populus in virtute.
Gaudet Judaea, quod venientibus ad se praestet auxilia:
dicunt et Gentes, in Israel esse quod apud se invenire
non possunt. Seminatur per Gentes gloria Dei. Qui
curatus est, praedicat; qui sensit, annuntiat: nec jam
dubium habetur quod dicitur, quando Syria, quod in
Naaman conspicit, protestatur.
4. Tunc laetus Naaman Elisaeo offert munera, tunc
sanitatis voto dona ut accipiat, deprecatur. Accipe,
inquit, accipe munera quae offero tibi: quae dono,
tribuo libenter, assume. Non enim pretium curationis est
istud quod tribuo; nec sanitatem perceptam isto munere
redimo: quippe cum sanitas istam quam merui, pretio nec
poterit redimi, nec ullo munere inveniri. Mihi, inquit
Elisaeus, quod offers non accipio; quod ingeris, ut
alienum recuso. Nec enim ipse tibi sanitatem, qua laetus
es, praestiti; nec perniciosum vitium in te ego ipse
correxi, nec naturae, ut aestimas, reddidi: sed est
potens in coelestibus Deus, cujus imperio servio,
officio pareo, servituti insisto, cui soli tuus dicandus
est animus, praeparandus est sensus, tribuendus est
famulatus. Huic enim si soli servieris, aut si obsequia
illi debita manciparis: quanta mereberis, conjice, cui
antequam servieris, tantam merueris sanitatem.
5. Mox Naaman cultus sibi divinos indicit,
superstitiosos abscindit. Mox se Deum venerari
testatur, et detestari idolum profitetur. Mox se quem
agnovit, Dominum colere, et figmenta quae coluerat,
abhorrere proloquitur. Nunc, inquit, cognovi quia
Dominus colendus est solus. Nunc primum addidici quia
unus venerandus est Deus: caeteri enim dii Gentium nec
salvare poterunt, nec nocere; quippe qui humano
indigentes auxilio, auxilia ipsi praestare non possunt.
Nec enim servare poterunt qui servantur, aut vitam
tribuere qui non vivunt, aut sanum quempiam colentium
facere, qui se non possunt de non colentibus vindicare.
Tunc Naaman proficiscitur in Syriam laetus, tunc ad
suos properat sanus. Laetantur omnes qui cum eo tristes
advenerant, gaudent cuncti qui ejus valetudinem
exhorrebant, magnalia Dei secum cuncti loquuntur,
virtutes ejus universi cum invicem fabulantur.
6. Statim Giezi Prophetae puer secum loquitur,
dicens: Quoniam dominus meus a Naaman Syro noluit
quidquam accipere, ego pergam; ut quod ille noluit,
sumam. Pergit propere, festinanter accurrit: quem cum
post se festinantem pueri Syri conspicerent, ac domino
nuntiarent; mox Naaman suorum statuit currus, vehicula
retrahit, animalia flectit, ipse properus ac festinans in
obviam redit, causas exquirit, ad se properandi rationes
exposcit. Ille simulator ac fallax aptat mendacium,
falsum componit: dicit a Propheta sibi esse mandatum,
quasi argenti aliquid mitteret, quod advenientibus ad se
Prophetarum liberis tribuisset. Instanter Naaman puero
duplum quam petierat dedit, quod Prophetae supplex ipse
ac deprecans dare non quivit. Quo accepto in sequestri
deposito, Elisaeo apparuit, atque in ejus conspectu
solito more consistit. Ubi, inquit Propheta, fuisti,
vel quid rei ac negotii gessisti? Nusquam, inquit,
isthinc discessi; nusquam a tuis conspectibus abfui.
Tunc Propheta sanctissimus erumpit in vocem: Nonne cor
meum, inquit, fuit tecum? Scio quemadmodum properarit
Naaman in obviam tui, a quo accepisti argentum: et
possidebis ex eo agros, et vineas, et oliveta, servos et
ancillas; et lepra Naaman Syri applicabitur tibi et
semini tuo usque in aeternum. Et statim discessit ab eo
leprosus sicut nix (IV Reg. V). O admiranda
potentia Dei! o sublime meritum Elisaei! Uno in
tempore duplex virtus ostenditur, et gemina potestas
Prophetam sanctissimum demonstrat. Curatur Naaman
Syrus; et lepra Giezi perfunditur servus. Syro fides
attulit gloriam; et servo perfidia intulit poenam: ille
de Syria veniens, quod desideravit, accepit: hic de
Prophetae exiens domo, plagam sibi de perfidia
acquisivit. Naaman curatur et gaudet: Giezi vulneratur
et deflet. Alius suis redditur sanus; alius cunctis
ostenditur maculatus: alius exemplum virtutis ostenditur;
alius meritum fallaciae demonstratur. Curatur fide, qui
fuerat maculatus; et maculatur perfidia, qui fuerat
sanus. Naaman invitat ad Deum; Giezi profertur
singulis in exemplum. Per Naaman Dominus collaudatur;
per Giezi judicium coeleste metuitur. Inde salus
nascitur, hinc metus: inde gloria petitur, hinc fraudis
molestia formidatur: ut his exemplis et fidei pretium, et
perfidiae supplicium cunctis gentibus monstraretur.
|
|