|
1. Elisaeus Dominum, Giezi Judam vel Judaeos
figuravit. Avari sunt leprosi. Frequenter Charitati
vestrae suggessimus, fratres charissimi, beatum Elisaeum
typum habuisse Domini Salvatoris: Giezi autem
discipulus ejus non incongrue Judam traditorem, vel
Judaeorum populum intelligitur figurasse. Sicut enim
Giezi ideo serviebat beato Elisaeo, ut pecuniam posset
acquirere; ita et Judas propterea adhaeserat Domino
Salvatori, ut fraudem faceret, et terrenas divitias
congregaret. Denique sic de illo in Evangelio scriptum
est: Quia fur erat, et loculos habebat, et ea quae
mittebantur, portabat (Joan. XII, 6). Nam
Giezi, qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut et
dominus suus consecutus fuerat beati Eliae, cupiditate
victus, meruit in aeternum crudeli lepra perfundi. Judas
vero pro amore pecuniae et apostolatus gratiam perdidit,
et laqueo vitam finivit. Ac sic intelligimus omnes avaros
et cupidos, intus in anima peccati lepra esse perfusos.
2. Naaman puellae, populus Gentium acquiescens
prophetiae. Naaman vero princeps militiae, qui leprosus
erat, et suggerente ancilla ad beatum Elisaeum sanandus
advenit, populum Gentium figuravit. Puella illa quae
captiva ducta fuerat de Judaea, et suggesserat dominae
suae, quod si ad beatum Elisaeum suus dominus pergeret,
sanitatem reciperet; puella, inquam, illa prophetiae
imaginem gessit: quia licet tempore illo in sola Judaea
gratia prophetiae floruit, tamen non potuit fieri ut non
etiam ad vicinas gentes beata illa notitia perveniret.
Audivit ergo Naaman puellam, et venit ad Elisaeum:
audivit populus Gentium prophetiam, et venit ad
Christum. Naaman veniens ad Elisaeum sanatur a lepra:
et populus Gentium veniens ad Christum, ab omni
peccatorum lepra purgatur.
3. Judaei tunc lepra percussi, cum Gentes ab ea
liberatae. Potest tamen, sicut jam dixi, Giezi etiam
Judaeorum populum figurare, qui eo tempore peccati lepra
percutitur, quo ab ea Gentium populus liberatur.
Denique sic infelices Judaei in passione Domini
clamaverunt: Sanguis ejus super nos et super filios
nostros (Matth. XXVII, 25). Tunc enim peccati
lepra perfundi meruerunt, quando contra coelestem medicum
ore sacrilego clamaverunt, Tolle, tolle, crucifige eum
(Joan. XIX, 15). Ergo eo tempore in illis
remansit lepra, quo ad nos transiit gratia. Denique sic
et apostolus Paulus ad eos locutus est, dicens: Vobis,
inquit, oportuit primum loqui verbum Dei; sed quia vos
indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad
Gentes (Act. XIII, 46). Quando doctrina
apostolorum ad Gentes transiit, tunc in miseris Judaeis
peccati lepra remansit.
4. Vocationis Gentium ad fidem per Baptismum figura.
Quid tamen mandaverit beatus Elisaeus Naaman Syro,
videamus. Vade, inquit, et lavare septies in Jordane.
Quod autem audiens Naaman, ut lavaretur septies in
Jordane, indignatus est, et nolebat annuere, et ab
amicis suis consilio accepto, acquievit ut lavaretur, et
purgatus est: hoc significat, quia populus Gentium,
antequam Christus crucifigeretur, ipse per se Christo
loquenti non credidit; sed postea praedicantibus
Apostolis ad sacramentum Baptismi fideliter venit.
Dixit Elisaeus ad Naaman, ut lavaretur septies in
Jordane. Videte, fratres, Elisaeus mittit Naaman ad
Jordanem fluvium; quia Christus populum Gentium
missurus erat ad Baptismum. Quod autem Elisaeus non per
se ipsum Naaman tetigit aut baptizavit; hoc significatum
est, quia Christus non per se ipsum venit ad populum
Gentium, sed per Apostolos suos, quibus dixit: Ite,
baptizate omnes Gentes in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et hoc
attendite: Naaman qui populum Gentium figurabat, in
illo fluvio sanitatem recepit, quem postea Christus suo
baptismate consecravit. Quod vero audiens Naaman, ut
lavaretur septies in Jordane, indignatus est, dicens:
Numquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina
Damasci Albana et Pharphar, ut in ipsis laver et
munder? Hoc illo dicente, consilium dederunt servi sui,
ut acquiesceret Prophetae consilio. Quid autem
significet, fratres, diligenter attendite. Sanctus
Elisaeus, sicut diximus, typum habebat Domini
Salvatoris: Naaman figurabat populum Gentium. Quid
vero quod de suis fluminibus sanitatem se esse recepturum
credebat? Hoc indicabat, quod genus humanum de libero
arbitrio et de propriis meritis praesumebat. Sed propria
merita sine gratia Christi lepram habere possunt,
sanitatem habere non possunt. Unde nisi ad exemplum
Naaman humanum genus consilium Elisaei audisset, et per
Christi gratiam donum Baptismatis humiliter accepisset,
ab originali et actuali lepra liberari non posset. Lava,
inquit, septies: dixit propter septiformem gratiam
Spiritus sancti, quae in Christo Domino requievit.
Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est,
Spiritus sanctus in columbae specie super eum venit
(Joan. I, 32).
5. Qui baptizantur, nasci incipiunt. Cum ergo in
figura Baptismi Naaman in fluvium descendisset, Facta
est, inquit, caro ejus tanquam pueri parvuli (IV
Reg. V). Videte, fratres charissimi, hanc
similitudinem in Christiano populo compleri. Nostis enim
quia omnes qui baptizantur, sive senes sint, sive
juvenes, omnes tamen infantes nascuntur. Prima generatio
producit ad mortem; secunda generatio producit ad vitam.
Prima generat filios irae; secunda generat vasa
misericordiae: sicut Apostolus dicit, In Adam omnes
moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur (I Cor.
XV, 22). Quomodo ergo Naaman, cum esset senior,
septies lavando mundatus est quasi parvulus; ita qui
factus est peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum
maculis velut lepra perfusus, gratia Baptismi ita
renovatur, ut in eo nec originalis nec actualis lepra
peccati remaneat: et qui fuerat criminum ponderibus semper
incurvus, ad exemplum Naaman salutari lavacro renovatur
ut parvulus; ita ut in eo impleatur illud quod de Christo
ad Ecclesiam Apostolus ait, Ut exhibeat sibi Ecclesiam
non habentem maculam vel rugam (Ephes. V, 27).
6. Magna Domini munera non nobis judicium pariant, sed
profectum. Quod autem posteaquam mundatus est Naaman,
munera obtulit beato Elisaeo, et ille accipere noluit:
Christi in hoc gratia figurabatur, quae ideo gratia
dicitur, quia gratis datur. Sic enim Dominus in
Evangelio discipulis dixit, Infirmos curate, mortuos
suscitate, daemones expellite: gratis accepistis, gratis
date (Matth. X, 8). Et quia omnia sacramenta et
mysteria Domini nostri, quae in Judaeis erant
praefigurata, in nobis videmus esse completa: etsi non
possumus quantas debemus, vel quantas possumus, Deo
gratias referamus, qui nobis tanta bona nullis
praecedentibus bonis meritis largiri dignatus est; et pro
salute nostra non solum discipulos misit, sed etiam per se
ipse descendit, et pro nobis flagella et opprobria et
reliquas, quas legimus, injurias patienter excepit.
Vulneratus est, ut vulnera nostra curaret; mortuus est,
ut nos de morte perpetua liberaret; ad inferna descendit,
ut nos de faucibus crudelissimi draconis eriperet;
resurrexit, ut nobis spem resurrectionis tribueret; in
coelum ascendit, ut quo eum sequi deberemus, ostenderet.
Quid ergo retribuemus Domino, pro his muneribus quae
cogitare non valemus, nedum vobis valeamus explicare,
nisi ut, sicut jam dixi, quantas possumus gratias jugiter
referentes, ipso auxiliante studeamus, ut munera vel
beneficia sua non nobis judicium pariant, sed profectum.
Etiam implere praecepta illius laboremus: ut cum dies
judicii venerit, ab auditu malo liberati, illa ad nos vox
desiderabilis dirigatur, Venite, benedicti, percipite
regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Id.
XXV, 34): ad quod nos Dominus sub sua protectione
perducat. Amen.
|
|