|
1. Lapsus humani generis figura. Modo cum divina
lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus quod
eunte beato Elisaeo cum filiis Prophetarum ad Jordanem
fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in
aquam: et ille de cujus manu corruit, clamavit ad beatum
Elisaeum, Heu domine mi, et ipsam mutuo acceperam!
Post haec in loco ubi securis illa corruerat, beatus
Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum (IV Reg.
VI, 4-7). Elisaeum, fratres dilectissimi, typum
habuisse Domini Salvatoris, frequenter Charitati
vestrae suggessimus. Sed et in puero, qui erat de filiis
Prophetarum, cui securis de manu lapsa est, non
incongrue Christus Dominus intelligitur. Securis illa
quae cecidit, Adam sive totum genus humanum significasse
dicitur. Tenebat ergo filius Prophetarum securim in manu
sua; et Dominus ac Salvator noster humanum genus quod
creaverat, in manu potentiae suae. Sed quomodo securis
illa de manu Prophetae in profundum corruit; ita et genus
humanum de manu Dei omnipotentis per superbiam se
excussit, et cecidit, et in fluvio luxuriae vel omnium
peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in
profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminum
abyssum infelici ruina corruerat; sicut scriptum est,
Infixus sum in limo profundi: et iterum, Deveni in
altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal.
LXVIII, 3), et reliqua. Fluvius enim ille ubi
securis cecidit, significat praeterfluentem et fugitivam
et in abyssum descendentem voluptatem, vel luxuriam
saeculi hujus. Fluvius enim a fluendo nomen accepit. Et
quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes
vel inhiantes fluere dicuntur; ideo securis illa in fluvio
et in limo jacebat oppressa.
2. Figura reparationis illius. Relapsus cavendus.
Veniens ergo Elisaeus, misit lignum, et natavit
ferrum. Quid est lignum mittere, et ferrum in lucem
producere; nisi patibulum crucis ascendere, et de
profundo inferni humanum genus erigere, ac de omnium
peccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam
vero natavit ferrum, misit manum Propheta, et recepit
illud, et rediit ad utiles usus domini sui. Ita et de
nobis factum est, dilectissimi fratres, qui de manu
Domini superbiendo cecideramus, per crucis lignum iterum
ad manum vel ad potestatem Domini reduci meruimus. Et
ideo, quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus,
ne iterum superbiendo de manu Domini corruamus. Et quia
nullis praecedentibus meritis de tenebris producti sumus ad
lucem, de morte ad vitam revocati, de multis erroribus in
viam reducti, curramus dum lucem habemus, ne
praetereuntia salutis tempora negligamus: nec nos delectet
mundi hujus male dulcis et nimium periculosa laetitia; ne
iterum de operibus sanctis, et de justitiae via, quasi de
manu Domini corruentes, ad luxuriosum mundi hujus fluvium
recurramus, et in omnium peccatorum limo, infelici iterum
ruina, mergamur: sed audiamus Apostolum dicentem, Si
consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt
quaerite (Coloss. III, 1 et 2). Quare dicit,
Si resurrexistis, nisi quia cecideramus? Et alibi idem
Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis,
et illuminabit tibi Christus (Ephes. V, 14).
Quasi non tibi videtur ad securim in limo jacentem
clamare? Surge, inquit, qui in profundo gurgite
dormis; et per crucis mysterium illuminabit tibi
Christus.
3. Qui peccat, destruit templum Dei. Jam ista
omnia, fratres charissimi, per Baptismi sacramentum,
Deo auxiliante, sic agere studeamus, ut nobis beneficia
Domini nostri non judicium pariant, sed profectum. Et
ita dulcedinem charitatis, puritatem cordis, et
castitatem corporis teneamus, ne in nobis Dei sacramenta
patiantur injuriam. Si enim verum est, imo quia verum
est, quod dicit Apostolus, quia templum Dei sumus, et
Spiritus Dei habitat in nobis (I Cor. III,
16), quoties aliquod peccatum aut cogitando, aut
loquendo, aut operando perficimus, templum Dei
destruimus, et ei qui in nobis habitat injurias
irrogamus. Et ideo si quis in se templum Dei aut
turpibus cogitationibus sordidavit, aut luxurioso sermone
polluit, vel quibuscumque criminibus forte jam usque ad
fundamenta destruxit; dum tempus est, cum Dei adjutorio
studeat reparare perdita, erigere lapsa, destructaque
construere: ut cum dies judicii venerit, etsi coronam non
meretur accipere, vel ad peccatorum mereatur indulgentiam
pervenire. Quod autem dixi, vel ad peccatorum
indulgentiam, pro humilitate quae nobis satis est
necessaria, videor suggessisse. Nam medicus ille
coelestis compunctis poenitentibus, et eleemosynas largius
facientibus non solum veniam, sed etiam coronam
recompensare consuevit.
4. Conclusio. Ergo, fratres charissimi, etsi
negligens, tamen qualiscumque praeco veritatis a Domino
constitutus, quod et vobis expedit audire, et me oportet
dicere, si non quantum debeo, vel quantum possum,
suggero, clamo, admoneo. Qui contemnit praeconem,
timeat judicem. Nullus ex vobis ante tribunal Christi se
excusare poterit, non se fuisse admonitum, ut omnibus
vitiis resisteret, et virtutibus operam daret. Et quia
vobis quid vitare vel fugere debeatis, frequenter ostensum
est, et quid agere vel expetere debeatis, assidua
praedicatione monstratum est; sic Deo auxiliante agite,
ut vobis admonitio nostra magis ad praemium quam ad
judicium ante tribunal aeterni Judicis proficiat. Quod
ipse vobis concedere dignetur, cui est honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen.
|
|