|
1. Beatus Tobias, qui panem suum noverat frangere
esurienti, mercedem celerem mercenario praeparat
laboranti. Patienter lectione percepta, quae nuper est
recitata, admirabamur patris filiique tractatum,
quemadmodum angelus monet, quem aestimabant terrenum sub
coelesti gloria mercenarium. Ad hoc enim caecitatis
incurrit exitium, ut angelum susciperet medicum, qui
divinis facibus incensus sic anhelavit: Honesta est
oratio cum jejunio et eleemosyna. Oratio justi, clavis
est coeli. Ascendit precatio, et descendit Dei
miseratio. Licet alta sit terra, altum coelum; audit
tamen Deus hominis linguam, si mundam habeat
conscientiam. Cum sensibus loquitur, si sit solus noster
gemitus. Sufficit auribus imber oculorum, fletus citius
audit quam voces. Oratio invidi solet de auribus
propulsari. Erat patris et filii anima una, dum esset
proprietas membrorum, erat illis singularis germanitas
animorum. Fili, inquit, dimittamus istum hominem
adjicientes ad mercedem placitam; quia nobis multa opere
suo contulit bona. Et filius relato tractatu alloquitur
patrem: Pater, numquidnam isti tam benedicto operario
merces tantum placita debet pensari, cujus bonus ducatus
non potest aestimari? Parum illi honoris reddemus, si
ejus meritis mensuram figamus. Numquid ipse id tantum
exhibuit, quod placuit? Hoc placuerat, ut mihi regionem
et virum, cui argentum commendasti, demonstraret. Primo
iter quasi coeleste carpens, et mihi et tibi paravit
necessarium de pisce collyrium: me deduxit, argentum
recepit, Saram mihi uxorem desponsavit. Mercede placita
tantum est dignus, qui mihi tanquam coelestis exstitit
paranymphus; et, quod plus est, bone pater, oculorum
tuorum maculas albugine detracta curavit, et totam domum
nostram illuminatis oculorum tuorum lampadibus
illustravit? Clarius modo video, quia te videntem
aspicio. Nonne iste, optime pater, dignus est media
substantia? Iste talis ductor atque provisor, medicus
atque custos, ut dixi, mediae substantiae, quam ipse
mecum pertulit, accipiat portionem, qui mihi ducatu suo
tantam praebuit pietatem. Placet bono patri sapientis
filii responsio. Rogare coepit mercenarium, ut mercedis
suae sumat effectum. Frater, inquit, accipe quod tuum
est; et tunc vade salvus. Recipe mercedem tuam; quia
praebuisti mihi et filio meo bonam misericordiam. Tolle,
ut dixi, mediam substantiam, quam cum meo filio
reportasti: nam gratia quam tibi debemus, non potest
ponderari.
2. Continuo angelus gaudet de cogitata mercede, qui
missus fuerat gratis facere pietatem. Tobis, inquit,
vel Tobia, quid de mea mercede satis superflue
cogitatis? Habete quod vobis donavit Pater ille
coelestis. Ego minister sum curationis, ille auctor
sanitatis. Nescitis cujus mercenarii ope perfrui
meruistis. Defunctos captivitatis sepelire non timuisti,
Tobis: ascenderunt ad Dominum opera tua; quia relicto
prandio, reddidisti mortuum sepulturae. Ego Domino
medullata intuli sacrificia pro venerabili sepultura, ego
directus sum operarius fori coelestis. Mortuum
sepelistis, et mortis aculeum non timuistis. Ipse
sepultus pro vobis voce tacita proclamavit. Probationis
fuerat caecitas oculorum, unde patientia tua clarius
meruisset de coelestibus ornamentum. Ego sum Raphael,
unus ex septem Angelis, qui assistimus ante claritatem
Dei. Non indigeo fructu humanae mercedis: divitem me
facit conversatio majestatis. Dives est ille qui me
misit, gratis jussit impendi, qui gratis ipse concessit.
Nec ipsum honorem gratiarum mihi deputetis; quia nihil
meis viribus percepistis. Deum benedicite, et illi
confitemini, et ipsum glorificate, quia vobiscum fecit
bona (Tob. XII).
3. Subito patefacto mysterii coelestis honore, voce
Raphaelis angeli attoniti, Tobis et Tobias collapsi in
terram proruerunt, vocem tremulam penitus occultaverunt,
quia vocem insolitam audierunt. Quid meruistis, pater
Tobis filiusque Tobia? Mercenarium habere coelestem,
et tanquam operarium locare terrestrem? Celavit vobis
angelus nomen: Azarias sum, inquit, Ananiae magni
filius (Tob. V, 18): et non dixit, Ego sum
Raphael angelus. Celavit in primo nomine dignitatem, ne
faceret locatori terrorem. Si enim diceret, Ego sum
angelus, non esset Tobiae mercenarius. Servata est
dignitas nominis; ut postremo magnitudo claresceret
dignitatis. Videte, charissimi, quantum sit eleemosynae
meritum: angelum meruit habere operarium. Videtis
quantum proficit, mortuos sepelire; ut oblatio ejus per
angelum Raphaelem ad coelestem ascenderet majestatem.
Videtis, quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat
peccata. Facit purgationem oculorum, liberat a tenebris
peccatorum. Tobis via sua deducitur; Sara tot viris
contristata, per angelum matrimonio copulatur.
|
|