SERMO XLVIII. De Judith, I.

1. Non sufficit mortalis eloquentia justorum omnium orationes eximias atque triumphos gravidasque referre virtutes, quas omnipotens Deus dedit eis quibus solet conferre victoriam, qui viros ac feminas vigere permisit, qui et flammam camini refrigerio dispersit, et insidiosos exercitus capite sublato nudavit. Nam cum Holofernes ille filiorum Israel, imo sui capitis inimicus, exterarum gentium sibi jus vindicaret, atque obsidione, armis, ignibus quoque pugnaret, necnon et multarum gentium campos carnis messibus oneratos in cinerem pascente flamma converteret; Judith sanctissima, cujus precibus patuit coelum, orationis arte arma victricia fabricavit, quibus adversa confligeret, et pavescentes viros femina vindicaret. Squalebat civitas obsidione barbarae feritatis: ita enim universa languebant, ut in manibus hostium jam tradi commodius judicarent, quam perniciosae famis populatione vexari. Ecce Judith post precem et saccum, post cinerem ad cultus puellares redit, spes omnium populorum procedit, sollicitos populos redditura securos sua sapientia consolatur, quae promittens victoriam quam omnis natio miraretur, portam sibi paululum remotis obicibus postulat aperiri. Prodiit secura unius puellae comitatu contenta, et hostium securis gressibus properavit in castra. Intra muros sollicita fuit, secura fit dum ad timenda pervenit. In qua femina insidiosae pulchritudinis novitatem hostilis exercitus vehementer expavit, ut in ejus obsequio vires amitterent, arma projicerent, et colla curvarent.

2. Deducitur ad praetorium subjectis ordinibus fraus Holofernis, et lugentis victoria civitatis. Quam cum videret Holofernes, solutus est sensibus, animam cum capite perditurus. Jacuit enim dedecus juvenum mulieris vultu captivus; licuit mulieri exarmare juvenes, et debellare victores, sollicitam defendere civitatem, et barbarum subvertere bellatorem. Decepit sincera corruptum, fefellit casta pollutum, pudica peimit adulterum, sobria jugulat ebriosum. Illa enim tam barbaros animos insidiosi sui vultus fraude confuderat, ut eum ligaret multarum arte fabularum, ut redderet inter exercitus victum, et inter arma captivum. Paratur convivium regi, Judith interesse jubetur. Illa consentit, ut vincat: accedit ad convivium, nihil de cibis aut de poculis hostium gustatura, quae suis utensilibus voluit esse contenta. Quamvis ille bellator armorum tam castissimae feminae male sanus attenderet vultum: illa tamen, quare venerat, de ejus capite cogitabat; quo sublato defectis civibus subveniret, et multa capita tueretur, defenderet, vindicaret.

3. At ubi convivii sagina fines excessit, et gravis calicibus somnus successit, videns Judith inimici corporis inclinatas ebrietate cervices, surgens ipsius cruentum arripuit collum, comam quoque barbari capitis manu occupavit. Domine, inquit, confirma brachium meum. Et percussit tertio in collo ejus; et amputavit caput ejus. Exiens foras, tradidit puellae caput Holofernis, et misit illud in peram. Et post pusillum exivit foras quasi ad orationem secundum consuetudinem. Ecce castitas. Orationis favore castitas pudorem proprium servavit intactum et quietum, decepitque alienum. Jacet inclusum cadaver, et jam foris est caput. Cum palmifera castitate Judith ad cives sollicite festinat: nec prohibetur regressu, cui quasi ad orationem anteire fuerat concessum. Jam recipit attonita civitas tantae victricis reditus triumphales, jam luctus convertuntur in gaudium, jam portae plenissima securitate panduntur, jam pendet muris victoribus caput. Omnis erat in civitate victoria, et in hostilibus castris tremor erat et fuga (Judith. X-XV); Judith in civitate cum securis secura. Ubi enim assiduis pulsatur orationibus coelum, potentia semper calcatur armorum. Ecce gloriosae feminae castitatem servavit oratio; et hostem servare non potuit multitudo. Lugentem civitatem una femina valuit vindicare; et tantus exercitus regem non potuit custodire.