|
1. Quotiescumque bellicus rumor terribili fama
crebrescit, aut horrisono tubarum clangore, vel raucisono
aeris cantu increpuerit lethiferum murmur, feminis ac
debilibus formidolosa imago mortis occurrit: intrepida
virorum fortium pectora solent laudis amore flagrare,
atque bellica sorte, ubi funesto imbre densati praeliantes
mortifera obumbratione texerint partes consertas sub
stridulo telorum cursu, eventu jam errantes lethifero,
praecipiti ardore triumphales propinquant ad palmas.
Judith bellator animus alienum pectus obsedit. Illa
abjecta formidine feminarum victoriam in periculis
quaerens, nec mortem in periculis timuit, nec
ambiguitatem formidavit. Cum igitur Bethuliae moenia
Holofernes hostili obsidione calcaret, et avertens
tractus aquarum, prima indiceret certamina siccitatem;
Judith flens sui conjugis foedera acerbo discidio rupta
lugubri lamentatione servabat. Quae ut reperit
captivandae civitatis inducias postulatas, mox ei privatum
dolorem congeminavit civitatis communis dolor. Quae
exorata, consurgens abluit aqua corpus suum; imponens
sibi ornamentum, pendulas aureas divitias suspendit, et
manibus lapillatos circulos splendentes induxit, fluentes
sinus purpureae vestis gemmato collegit pectore, casto
vultu prius dimicatura quam ferro. Monilium tela pudori
semper adversa, hostem ferire didicerunt. Gentis suae
vindex sumpsit ornamentorum arma, non de bello nuptias
subitura; sed de civitate bellatrix procedit sponsa. Nec
fuit levitas ornatus, qui ad homicidium tanti capitis
aptabatur. Pergit divino Spiritu ducta, et singularis
ancillae solatio contenta. Species custodit, quae
blanditur; et ne violenter pudicitia custodita laedatur,
Holofernem alloquitur, ut desiderium inane concipiatur:
Ego, inquit, ancilla tua, misit me Dominus Deus
facere rem, in qua nurabitur omnis qui audierit eam;
quoniam ancilla tua Deum coeli observo; et nunc ibo per
noctem, et orabo ad Dominum coeli: et nuntrabit mihi
quando faciet haec, et ducam te per mediam Judaeam, et
ponam sedem tuam in media civitate, et canis non mutiet
lingua sua contra te, quoniam mihi haec ostensa sunt a
Domino. Non decuit pudicam mentiri, non intelligentibus
dixit, perfecit actibus quod promisit.
2. Dum regi alto sermone imaginariis verbis blanditur,
bellator animus lascivia solvitur, in amore armorum
torpent vires innumerabiles militum, luxu regifico
nuptiarum pompa nullo nubente construitur, cuncti
ebrietate solvuntur. Non delicata matrona pugnavit, sed
sopor tibi quem ferias praeparavit. Constructo thalamo
concitatur ad ducem pronum amore, victum somno, elisum
virum in strato; bellatoris crines implicuit pulchritudine
digitorum, post teneritudinem fusi, ebeni capulum
quaerit. Mucro matronam non terruit, sed armavit, quae
ita pugnavit. Coruscus ensis caput abstulit hosti,
persolvitur, in patriis moenibus victoria suspenditur
(Judith X-XV). Armis stupentibus cunei densantur,
praepostero ordine triumphant. Sequitur bellum, vino
fusi, soluti somno, in certamen nec clamore provocante
consurgunt, teguntur armis coruscantibus montes. Quid,
alienigena, fremis? quid bella componis? quid aciem
paras, habens quem in cubiculo quaeras? Omnem varium
furoris impetum retine, tantum vobis reliquimus ducem,
agnoscendam partem habemus in porta pendentem. Tantam
animus de Deo suscepit largitatem, quantam credulitas
sibi poterit vindicare.
|
|