|
1. In lectione Scripturae non litterae tantum
attendendum. Frequenter admonui Charitatem vestram,
fratres dilectissimi, ut his lectionibus quae diebus istis
in Ecclesia recitantur, non hoc tantum attendere
debeamus, quod ex littera sonare cognoscimus, sed remoto
velamine litterae, vivificantem Spiritum fideliter
requiramus. Sic enim dicit Apostolus, Littera
occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III,
6). Denique infelices Judaei, et plus infelices
haeretici, dum solum litterae aspiciunt sonum, quasi
corpus sine anima, ita sine vivificante Spiritu mortui
remanserunt. Nos audiamus Apostolum dicentem, quia haec
omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem
propter nos (I Cor. X, 11). Videamus ergo quid
sit, quod modo cum divina lectio legeretur, audivimus.
2. Lot longe inferior Abraham.---Visus est,
inquit, Deus Abrahae, cum sederet ad ostium tabernaculi
sui, ad ilicem Mambre. Ecce, inquit, tres viri
astiterunt super eum, et exiit in occursum ejus.
Attendite, fratres, et videte qualiter Deus apparuit
Abrahae, et qualiter apparuit Lot. Ad Abraham tres
veniunt, et stant super eum: ad Lot duo veniunt, et
sedent in platea (Gen. XIX, 1, 2). Videte,
fratres, si non dispensatione sancti Spiritus pro meritis
res geruntur. Etenim Lot longe inferior erat Abraham.
Nisi enim inferior fuisset, a beato Abraham separari non
meruisset, nec ei Sodomorum habitatio placuisset.
Veniunt ergo ad Abraham tres viri in meridie, venerunt
ad Lot duo, et vespere veniunt: non enim sustinebat
meridianae lucis magnitudinem Lot; Abraham vero poterat
plenum fulgorem lucis excipere.
3. Hospitalitatis commendatio. Nunc videamus qualiter
Abraham, et qualiter Lot susceperunt venientes.
Praesumpsit Abraham, et occurrit obviam eis. Et cum
occurrisset, festinat ad tabernaculum, et dicit ad uxorem
suam: Festina, inquit, et consperge tres mensuras
similaginis, et fac subcineritios panes, quod graece
EGKRYFIAS dicitur, occultos videlicet et
absconditos indicans panes. Ipse autem Abraham ad
armentum cucurrit, et accepit vitulum. Qualem vitulum?
Forte qui potuit primus occurrere? Non ita est; sed
vitulum bonum et tenerum. Tulit ergo vitulum, et dedit
puero: Puer, inquit, festina facere eum. Videte,
fratres, attendite quam ferventi animo hospites debeatis
excipere. Ecce ipse Abraham currit, uxor festinat,
puer accelerat. Nullus est piger in domo sapientis.
Ecce aequalia sunt Abrahae et Sarae hospitalitatis
officia. Lot vero excepit quidem; sed duos tantum, et
non integram Trinitatem, nec in meridie, sed ad
vesperum. Et quid eis apposuit? Coxit, inquit,
azyma, et comederunt. Et quia meritis multo inferior
erat Abraham, nec vitulum saginatum habuit, nec in
tribus mensuris similaginis mysterium Trinitatis agnovit:
attamen quia vel hoc quod potuit, benigno animo obtulit,
de perditione Sodomorum liberari promeruit. Attendite,
fratres, quia etiam et Lot, dum hospites non repellit,
Angelos excipere meruit. Ecce hospitalem domum Angeli
ingrediuntur, clausae hospitibus domus flammis sulfureis
concremantur.
4. Abraham mysterium Trinitatis cognovit. Lotio
pedum. Venerunt ergo tres viri ad Abraham, et steterunt
super eum. Hoc ipsum videte quale sit, quod super eum
veniunt, non contra eum. Subjecerat se voluntati Dei;
et ideo super eum stare dicitur Deus. Astiterunt,
inquit, super eum; non contra eum ad repellendum, sed
super eum ad protegendum. Tres viros suscepit, tribus
mensuris panes apponit. Quare hoc, fratres, nisi quia
mysterium Trinitatis intelligit? Apponit et vitulum,
qui vitulus non est durus, sed bonus et tener. Et quid
tam tenerum, quid tam bonum, quam est ille qui se pro
nobis humiliavit usque ad mortem? Ipse est ille vitulus
saginatus, quem pro recepto poenitente filio jugulat
pater. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum
unigenitum daret (Joan. III, 16). Tribus ergo
occurrit Abraham, et unum adorat. In eo autem quod tres
vidit, sicut jam dictum est, Trinitatis mysterium
intellexit: quod autem quasi unum adoravit, in tribus
personis unum Deum esse cognovit. Ad unum loquitur
dicens, Declina ad puerum tuum. Addit etiam, quasi ad
homines loquens, Accipiam, inquit, aquam, et laventur
pedes vestri. Discite, fratres, a beato Abraham
hospites libenter excipere, pedes eorum cum humilitate et
pietate lavare. Lavate, inquam, sanctorum
peregrinantium pedes, ne forte in illis remaneat pulvis,
quem ad judicium vestrum possint de pedibus suis excutere.
Sic enim in Evangelio dixit: Qui non susceperit vos,
exeuntes excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico
vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum in die
judicii, quam illi civitati (Matth. X, 14 et
15). Hoc ergo praevidebat in spiritu Abraham; et
ideo volebat praevenire et lavare pedes, ne quid forte
pulveris resideret, quod ad testimonium incredulitatis
excussum posset in die judicii reservari. Propterea ergo
dicit sapiens Abraham, Accipiam aquam, et laventur
pedes vestri. Diligenter haec audite, fratres, qui
hospitalitatem exercere non vultis, qui hospitem velut
hostem excipitis. Ecce beatus Abraham, dum homines
ferventer exciperet, ipsum Deum suscipere hospitalitatis
contemplatione promeruit. Hoc etiam in Evangelio
Christus confirmavit dicens: Hospes fui, et suscepistis
me (Id. XXV, 35). Nolite ergo negligere
peregrinos, ne forte quem non excepistis, ipse sit
Christus.
5. Sequitur de eodem argumento. Ubi tamen factum sit
hoc? Ad ilicem Mambre, quod in latina lingua
interpretatur visio, sive perspicacia. Vides qualis sit
locus in quo Dominus potest habere convivium? Delectavit
enim eum visio et perspicacia Abrahae. Erat enim mundus
corde, ut posset Deum videre. In tali ergo loco, et in
tali corde potest Dominus habere convivium. De ista
visione Dominus in Evangelio locutus est ad Judaeos
dicens: Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit
et gavisus est (Joan. VIII, 56). Diem,
inquit, meum vidit; quia mysterium Trinitatis agnovit.
Vidit Patrem diem, Filium diem, Spiritum sanctum
diem, et in his tribus unum diem: sicut et Pater Deus,
et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et hi tres
unus Deus. Nam et singulatim singulae quaeque personae
plenus Deus, et totae tres simul unus Deus. Nam et
illis tribus mensuris similaginis, propter unitatem
substantiae non incongrue Pater et Filius et Spiritus
sanctus intelligitur. Quod tamen et alio modo potest
accipi, ut Saram intelligamus Ecclesiam, tres mensuras
similaginis, fidem, spem et charitatem. In his enim
tribus virtutibus universae fructus continentur
Ecclesiae. Qui haec tria in se meruerit habere, securus
potest ad convivium cordis sui totam Trinitatem excipere.
6. Descendere Deus quomodo intelligatur.---Post
haec dixit Dominus ad Abraham, Clamor Sodomorum et
Gomorrhae ascendit ad me: descendi ergo ut viderem, si
sermo qui venit ad me, opere compleatur; an non est ita,
ut sciam. Haec Scripturae sunt verba; videamus quid in
his intelligi dignum sit. Descendi, inquit, ut
viderem. Quando ad Abraham responsa redduntur, non
dicitur descendere Deus, sed supra ipsum astrare: nunc
autem quia peccatorum causa agitur, descendere dicitur
Deus. Vide ne ascensionem et descensionem localem
sentias. Indignum est hoc de incorporea et ubique tota
sentire substantia. Sed descendere dicitur Deus, quando
curam humanae fragilitatis habere dignatur. Quod
specialius de Domino ac Salvatore nostro sentire
debemus, qui semetipsum exinanivit, servi formam
accipiens (Philipp. II, 7).
7. Quomodo nesciat Deus peccatores. Sed videamus quid
est quod dicit, Descendi ut viderem, utrum sermo qui ad
me pervenit, opere completus sit; an non est ita, ut
sciam. Solent enim nos hinc impugnare Pagani, et maxime
immundissimi Manichaei dicentes: Ecce nesciebat Deus
Legis, quid ageretur in Sodomis. Nos enim sano
intellectu respondemus et dicimus, quod aliter dicitur
Deus nosse justos, aliter noverit peccatores. Denique
de justis quid dicitur? Novit Dominus qui sunt ejus
(II Tim. II, 19). De peccatoribus quid
dicitur? Discedite a me, omnes qui operamini
iniquitatem, quia non novi vos (Matth. VII,
23). Et iterum Paulus Apostolus: Si quis est
Domini, intelliget quae dico; qui autem ignorat,
ignorabitur (I Cor. XIV, 37 et 38). Quid est
ergo, Nescio? Non novi vos, non vos agnosco in regula
mea, non in vobis recognosco imaginem meam. Cognovit in
vobis justitia mea quod puniat, et non cognoscit
misericordia quod coronet: ac si quorum actus indigni Deo
sunt, indigni etiam notitia Dei dicuntur. Descendi ergo
ut videam, non ut ego quid agunt sciam: sed ut ipsos
scientia mea dignos efficiam, si quos ipsorum inveniam
justos, si quos inveniam poenitentes, si quos tales quos
debeam scire. Denique quia nullus qui poeniteret, nullus
qui converteretur inventus est praeter Lot, ipse solus
cognoscitur, ipse solus de incendio liberatur. Nos
vero, fratres, demus operam, et tales esse cum Dei
adjutorio laboremus, ut digni habeamur notitia Dei; ut
nos et agnoscere dignetur et scire, praestante Domino
nostro Jesu Christo, etc.
|
|