|
1. Promptiorem me ad loquendum vestra Sanctitas
praemonet; etiam dudum de Scripturis insinuata omni cum
devotione dicendi fiduciam tribuit, quem Deus gratanter
vobis audire monstravit. Sic et nos vestra Sanctitas de
Job dicentem accipiat, ut audire se tanquam rusticum
credat. Non fuco sermones infectos dicere arbitretur,
qui illius magisterio simpliciter dicere profitetur.
Adversus Job diabolus pugnam impetravit, cujus filios
ruina cum exstingueret; factus est post divitias inops,
post familias solus, post numerosam sobolem, nullius
pater, patrimonio naufragus, in corpore edaces poenas uno
robore fidei sustinebat. Divitiae in inopiam ceciderunt.
Hic nova expergiscitur nuditate: nullus fuit proximus;
quia rara est miseris amicitia. Corporis sanitas
vulneribus immutatur, gaudium in dolorem convertitur,
nullus artus qui non flagellis valetudinum agitetur.
Denique sub sterquilinio jacuit praeclara justitia, et
cum vulnerata caro probaretur in membris, incolume pectus
servabat interius. Nihil erat a capite usque ad pedes,
quod non affligeret poena. Undique circumvallantibus
poenis stetit: et unde fervebat diaboli invidia, inde
sumpta est fatigata victoria. In corpore torquebatur, et
spiritu probabatur. Vermibus corpus inquietis doloris
tolerabat geminata supplicia, quam fluxae carnis
putredinem praedurabat fecunda calamitas: non noctibus
quies, non diebus requies. Torquebatur, et orabat.
Aliud postulabat hostis, aliud precabatur vociferatio
confessoris. Dissolutis nervis, saniei profluvium
asperior testa radebat, atrox cruciatus mutabat. Reges
non agnoscebat, et confossum corpus in stercore
recumbebat. In naufrago corpore incolumis justitia
tutatur, et periclitantibus membris, auctori vulnerum
pectus servatur. Omnia, excepto spiritu, occupaverat
hostis.
2. Non fuit qui reciprocum redderet munus mercedibus;
delicata matrona in alienis domibus servit, quae imperare
consueverat. Ubi post solis occasum diurna supplicia dure
transigebat, quietem exspectabat, et fatigatis matrona
digitis, succedentem diem lacrymantibus oculis deducebat.
Orbata in moerore filiorum mulier locatur ut serviat, nec
ad lacrymas vacat. Adhuc matrona jam vidua, ubique
mercenaria, nusquam domina; nec sterilis, nec mater,
uteri sui laniatus deflet: Ecce, inquit, marite, quae
pateris: dic aliquid adversus Deum, et morere.
Peccavit sola, quae viro misericordiam denegabat;
oblivisci uxorem Job in filiis didicerat, et omnibus
membris fluens, solus animus fideliter repugnabat.
Bellator mundi in uno viro torquetur, dum torquet et
poena, revertitur in auctorem. Ecce, inquit Dominus,
tradam illum tibi: animam illius tantummodo custodi (Job
I et II). Secure pugnat, qui hoste metuente
servatur. Sic hostis furebat, ut timeret: infligit
dolorem crudelitas; et deficit in suis viribus. Poena
fugata revertitur sanitas, et cicatricibus felicior
redditur medicina. Celerius curat Dominus, quam
vulnerat inimicus. In gaudia gemitus migravere, et in
fossis vulnerum numerabantur monumenta victoriae. Propter
Job regina, propter quem et mercenaria. Duplici
regreditur fenore, ut amissa possent duplo recipere.
|
|